HomeBackForward
Chiesa cattolica > Ordini mendicanti > Francescani > Fonti francescane > Leggenda perugina

LEGENDA PERUSINA

Origine e redazione della Legenda Perusina.

Paragrafo da inserire.

Il testo originale latino.

Indice della Legenda Perusina

______________________________________________________________________

Legenda Perusina

[1]

  » Index

1 [Per obedientiam itaque raro praecipiendum censuit, nec primo fulminandum iaculum, quod esse deberet extremum.
2 "Ad ensem, inquit, non cito manus mittenda est".
3 Eum vero qui praecepto obedientiae obedire non festinaret, nec Deum timere nec hominem reveri (cfr. Luc 18,4).
4 Nihil verius istis. Nam quid in temerario praeceptore auctoritas imperandi nisi gladius in manu] furiosi?
5 Quid vero desperatius religioso obedientiam contemnente?

[2]

«  » Index

1 Dicebat sanctus Franciscus: "Veniet tempus (cfr. Ez 7,12) quo malis exemplis dilecta hec Dei Religio diffametur, ita ut pudeat exire in publicum.
2 Qui vero tunc temporis ad suscipiendum ordinem venerint, sola Spiritus Sancti operatione ducentur, et nullam in eis maculam caro et sanguis (cfr. Sir 11,33; Mat 16,17) impinget, eruntque vere a Domino benedicti (cfr. Ps 113,15).
3 In quibus quamvis operationes meritorie non fuerint, frigescente caritate (cfr. Mat 24,12), que facit sanctos operari ferventer, venture sunt illis temptationes immense;
4 et qui fuerint in tempore illo reperti probati, meliores erunt predecessoribus suis.
5 Ve autem illis, qui de sola sibi specie conversationis religiose plaudentes, torpescent otio, nec resistent constanter temptationibus ad probationem electorum permissis;
6 quoniam soli qui probati fuerint accipient coronam vite (cfr. Iac 1,12) quos exercitat interim malitia reproborum.

[3]

«  » Index

1 Dicebat iterum: "Rogavi Dominum (cfr. 2Cor 12,8) fratres, ut michi ostendere dignaretur quando servus eius sum (cfr. Ps 118,125), et quando non.
2 Nam nollem, inquit, nichil aliud quam servus existere suus.
3 Ipse vero benignissimus Dominus sua nunc michi dignatione respondit: Servum meum [tunc] te esse cognosce veraciter, cum sancta cogitas, loqueris et operaris.
4 Ideo vocavi vos, fratres, quoniam coram vobis verecundari volo, si quando horum trium nullum effecero".

[4]

«  » Index

1 Quadam die dum iaceret infirmus beatus Franciscus in palatio episcopatus Assisii, quidam frater spiritualis et sanctus homo dixit ei, quasi ludendo et ridendo:
2 "Quantum vendes omnes tuos saccos Domino! Multi baldaquini et panni de serico ponentur et cooperientur super hoc corpus tuum, quod modo indutum est sacco".
3 Habebat enim tunc sanctus Franciscus infulam pelliceam propter infirmitatem, que cooperta erat de sacco et indumentum de sacco.
4 Respondit beatus Franciscus, non ipse, sed Spiritus Sanctus per ipsum, cum magno fervore spiritus et letitia dicens: "Tu verum dicis, quoniam ita erit".

[5]

«  » Index

1 Videns beatus Franciscus dum in eodem palatio maneret, quod cotidie magis gravaretur infirmitate, fecit se portari lecto apud ecclesiam Sancte Marie de Portiuncula, quoniam equitare non poterat propter gravamen sue gravissime infirmitatis.
2 Cumque qui portabant eum transirent per viam iuxta hospitale, dixit illis ut ponerent lectum in terra.
3 Et quia propter maximam et longam infirmitatem oculorum quasi videre non poterat, fecit verti lectum, ut teneret faciem versus civitatem Assisii.
4 Et erigens se parum in lecto benedixit civitatem Assisii, dicens: "Domine, sicut credo quod civitas antiquo tempore fuerit locus et habitatio malorum et iniquorum hominum et inique fame omnibus hiis provinciis,
5 sic video, propter abundantem misericordiam tuam, tempore quo placuit tibi, ostendisti multitudinem miserationum tuarum (cfr. Sir 36,1) in ea, ut esses locus et habitatio illorum, qui te cognoscerent et darent gloriam nomini tuo (cfr. Ps 113,1(9) et odorem bone vite et doctrine et bone fame omni populo christiano.
6 Rogo ergo te, Domine Iesu Christe, Pater misericordiarum (cfr. 2Cor 1,3), ut non consideres ingratitudinem nostram, sed recordare semper habundantis misericordie tue, quem ostendisti in ea, ut semper sit locus et habitatio illorum qui te cognoscant et glorificent nomen tuum benedictum et gloriosum in secula seculorum (cfr. Dan 3,26), Amen".
7 Et hiis dictis, deportatus fuit ad Sanctam Mariam de Portinncula.

[6]

«  » Index

1 Beatus Franciscus a tempore sue conversionis usque ad diem mortis semper sollicitus fuit tempore sanitatis et infirmitatis cognoscere et sequi voluntatem Domini (cfr. Rom 12,2).

[7]

«  » Index

1 Quadam die dixit quidam frater beato Francisco: "Pater, vita et conversatio tua extitit et est lumen et speculum non solum fratribus tuis, sed universali Ecclesie Dei, et illud idem erit mors tua;
2 quoniam, licet fratribus tuis et quamplurimis aliis, tua mors sit dolor et tristitia magna, tibi tamen erit consolatio maxima et gaudium infinitum,
3 quia transibis de multo labore ad maximam requiem, de multis doloribus et temptationibus ad gaudium infinitum, de magna paupertate tua, quam semper dilexisti et portasti voluntarie ab initio conversionis tue usque ad diem mortis, ad maximas et veras et infinitas divitias, de morte temporali ad vitam sempiternam,
4 ubi videbis semper Dominum Deum tuum facie ad faciem (cfr. Gen 32,30; 1Cor 13,12), quem tanto fervore, desiderio et amore in hoc seculo contemplatus es".
5 Et hiis dictis dixit ei manifeste: "Pater, scias in veritate quod, nisi de celo Dominus suam medicinam mitteret corpori tuo, tua infirmitas est incurabilis, et parum vivere debes, sicut et medici iam dixerunt.
6 Hoc autem dixi ad confortandum spiritum tuum, ut gauderes semper in Domino interius et exterius, maxime ut fratres tui et alii, qui veniunt ad te visitandum, inveniant te gaudentem in Domino (cfr. Phip 4,4),
7 quoniam sciunt et credunt te cito mori, ut ipsis hoc videntibus et aliis qui audierint, post mortem tuam, sit in memoriale tua mors, quomodo omnibus extitit vita et conversatio tua".
8 Beatus Franciscus, licet infirmitatibus esset plurimum pregravatus, cum magno fervore spiritus et letitia utriusque hominis laudavit Dominum dixitque illi:
9 "Ergo si cito debeo mori, vocate michi fratrem Angelum et fratrem Leonem, ut cantent michi de sorore morte".
10 Iverunt fratres illi coram ipso et cum multis lacrimis cantaverunt Canticum fratris Solis et aliarum creaturarum Domini, et quod fecit ipse sanctus in infirmitate sua ad laudem Domini et ad consolationem anime sue et aliorum,
11 in quo cantu ante versum ultimum posuit versum de sorore morte, videlicet:
12 Laudato sie mio Segnore,
per sora nostra morte corporale,
dalla quale nullomo vivente po scampare.
13 Guai ad quilli ke morirà neli peccati mortali.
14 Biati quilli ke troverà neli toi sanctissime volontade
ke lla morte second[a] noli farà male.

[8]

«  » Index

1 Quadam die beatus Franciscus vocavit ad se socios suos: "Vos scitis quemadmodum domina Iacoba de Septem soliis, michi et nostre Religioni extitit et est fidelis plurimum et devota;
2 quapropter, ut credo, si significaveritis ei statum meum, pro magna gratia et consolatione habebit;
3 et specialiter significate ei ut mittat vobis pannum pro una tunica de panno religioso, qui colori cineris assimiletur, et est tamquam pannus quem faciunt monachi Cistercienses in ultramontanis partibus;
4 mittat etiam de illa comestione, quam pluries fecit michi, cum fui apud Urbem".
5 Illam autem comestionem vocant Romani "mortariolum", que fit de amigdalis et zucaro vel melle et aliis rebus.
6 Erat enim illa spiritualis mulier sancta vidua et Deo devota de nobilioribus et ditioribus totius Urbis, que tantam gratiam consecuta est a Deo meritis et predicatione beati Francisci, ut videretur quasi altera Madalena, plena semper lacrimis et devotione pro amore Dei.
7 Et scripta littera, sicut dixerat sanctus pater, quidam frater procurabat invenire aliquem fratrem qui portaret litteram, et statim pulsatum fuit ad portam;
8 cumque aperiret ostium quidam frater, vidit dominam Iacobam, que venerat cum festinatione (cfr. Luc 1,39) de Urbe ad visitandum beatum Franciscum,
9 et statim quidam frater cum magna letitia ivit ad beatum Franciscum nuntians, qualiter domina Iacoba cum filio suo et aliis multis venerat ad visitandum ipsum,
10 et ait; "Quid facimus, pater? Dimittemus ipsam intrare et venire ad te?".
11 Nam de voluntate beati Francisci statu[tu]m fuit in illo loco in antiquo tempore, propter honestatem et devotionem illius loci, ut nulla mulier deberet intrare claustrum illud.
12 Et ait beatus Franciscus: "Non est observanda hec constitutio in ista domina, quam tam magna fides et devotio de longinquis partibus fecit huc venire".
13 Et sic introivit ad beatum Franciscum, spargens coram ipso multas lacrimas.
14 Et mira res, quod pannum morticinum, videlicet cinerei coloris, pro tunica, et omnia que scripta erant in littera, ut mitteret, secum apportavit.
15 Et plurimum admirati sunt inde fratres, considerantes sanctitatem beati Francisci.
16 Immo dixit fratribus dicta domina Iacoba: "Fratres, dictum fuit michi in spiritu, cum orarem: Vade et visita patrem tuum, beatum Franciscum, et festina et noli tardare, quoniam, si multum tardaveris, non invenies ipsum vivum.
17 Insuper talem pannum pro tunica eius portabis et tales res, ut facias ei talem comestionem; similiter pro eius luminaribus in magna quantitate de cera tecum apporta et de incenso similiter"
18 Et incensum non fecit scribi in littera beatus Franciscus;
19 sed Dominus illi domine voluit inspirare pro mercede et consolatione anime sue, et ut melius cognoscamus, quante sanctitatis fuerit iste sanctus, quem Pater celestis tanto honore in diebus mortis sue voluit honorare pauperem.
20 Qui regibus inspiravit, ut irent cum muneribus et [ad] honorandum puerum dilectum Filium suum in diebus nativitatis et paupertatis sue, illi nobili domine in remotis partibus voluit inspirare, ut iret cum muneribus ad venerandum et honorandum gloriosum et sanctum corpus sancti servi sui,
21 qui tanto amore et fervore in vita et in morte dilexit et secutus est paupertatem dilecti Filii sui.
22 Paravit illa domina quadam die illam comestionem sancto patri, de qua desideravit comedere; sed parum comedit ex ea, quoniam quotidie eius corpus ex infirmitate maxima deficiebat et morti appropinquabat.
23 Similiter fecit fieri multas candelas, ut post eius migrationem coram sancto suo corpore arderent; et de panno, quem pro tunica eius apportavit, fecerunt inde fratres tunicam sibi, cum qua sepultus fuit.
24 Et ipsemet iussit fratribus, ut deberent consuere saccum super ipsam in signum et exemplum sanctissime humilitatis et paupertatis.
25 Et factum est sicut placuit Deo, ut in illa hebdomada, in qua venit domina Iacoba, beatus Franciscus migraverit ad Dominum.

[9]

«  » Index

1 Beatus Franciscus a principio sue conversionis, Domino cooperante, velut sapiens seipsum et domum suam, videlicet Religionem, fundavit supra firmam petram (cfr. Mat 7,24) videlicet supra maximam humilitatem et paupertatem Filii Dei appellans ipsam Religionem Fratrum Minorum.
2 Supra maximam humilitatem: unde in principio Religionis, postquam fratres ceperunt multiplicari, voluit quod fratres manerent in hospitalibus leprosorum ad serviendum eis;
3 unde tempore illo quo veniebant ad Religionem nobiles et ignobiles, inter alia que annuntiabantur dicebatur eis, quod oporteret eos servire leprosis et manere in domibus eorum.
4 Supra maximam paupertatem: sicut in Regula dicitur, quod fratres tamquam advene et peregrini (cfr. 1Pet 2,11) maneant in domibus, in quibus permanent, nichil sub celo habere velint, nisi sanctam paupertatem, per quam nutriuntur a Domino in hoc seculo cibis corporalibus et virtutibus, et in futuro celestem consequentur hereditatem.
5 Se ipsum fundavit supra maximam paupertatem et humilitatem: quia, cum esset magnus prelatus in Ecclesia Dei, voluit et elegit abiectus esse non solum in Ecclesia Dei, sed inter fratres suos.

[10]

«  » Index

1 Quadam vice cum predicaret populo Interamne in platea ante episcopatum, episcopus eiusdem civitatis, discretus et spiritualis homo, intererat illi predicationi,
2 unde finita predicatione episcopus surrexit et inter alia verba Dei, que locutus est ad illos, hoc quoque dixit:
3 "Dominus ab initio, ex quo plantavit et hedificavit Ecclesiam (cfr. Mat 16,18) suam semper illustravit eam sanctis viris, qui verbo et exemplo ipsam excolerent.
4 Nunc autem, in hac novissima hora (cfr. 1Ioa 2,18) illustravit isto pauperculo et despecto homine et illitterato  demonstrans beatum Franciscum digito cuncto populo  propter quod tenemini inde Dominum diligere et honorare et cavere vobis a peccatis, non enim fecit taliter omni nationi (cfr. Ps 149,20)".
5 Finita predicatione, cum descendisset de loco ubi predicaverat, [dominus] episcopus et beatus Franciscus intraverunt ecclesiam episcopatus;
6 tunc beatus Franciscus inclinavit se coram domino episcopo et procidit ad pedes eius (cfr. Mar 5,22) dicens:
7 "In veritate dico vobis, domine episcope, quod aliquis homo adhuc non fecit michi tantum honorem in hoc seculo, quantum fecisti michi hodie, quoniam alii homines dicunt: iste est sanctus homo! attribuentes gloriam et sanctitatem creature et non Creatori.
8 Sed tu separasti pretiosum a vili (cfr. Ier 15,19), tamquam discretus homo".
9 Nam sepe cum beatus Franciscus honorificaretur et diceretur quod ipse esset sanctus homo, talibus sermonibus respondebat dicens: "Non sum adhuc securus, quin debeam habere filios et filias".
10 Et dicebat: "Nam, quacumque hora Dominus vellet a me auferre thesaurum suum, quem michi mutuavit, quid aliud michi remaneret, nisi solummodo corpus et anima, que etiam infideles habent?
11 Immo credere debeo, quod si Dominus latroni et etiam infideli homini tanta bona contulisset quanta et michi, quod fideliores me Domino existerent".
12 Et ait: "Sicut in pictura Domini et beate Virginis in ligno depicta honoratur Deus et beata Virgo, et in memoria habetur Deus et beata Virgo, et tamen lignum vel pictura nichil sibi attribuit quia lignum et pictura est,
13 sic servus Dei est quedam pictura, videlicet creatura Dei, in qua Deus honoratur propter beneficium suum,
14 sed ipse [nichil] sibi tribuere debet, tamquam lignum vel pictura, sed soli Deo honor et gloria (cfr. 1Tim 1,17) reddenda est et sibi verecundia et tribulatio, dum vivit, quia semper, dum vivit, caro est contraria beneficiis Dei".

[11]

«  » Index

1 Inter fratres suos beatus Franciscus humilis esse voluit et, [ad] conservandam maiorem humilitatem, paucis annis post conversionem suam in quodam capitulo apud Sanctam Mariam de Portiuncula resignavit officium prelationis coram omnibus fratribus dicens:
2 "Amodo sum mortuus vobis; sed ecce frater Petrus Cathanii, cui ego et vos omnes obediamus".
3 Tunc fratres omnes ceperunt alta voce plorare et fortiter lacrimari.
4 Et inclinans se beatus Franciscus coram fratre Petro promisit obedientiam et reverentiam; et exinde usque ad mortem (cfr. Phip 2,8) suam permansit subditus, quasi unus de aliis fratribus.
5 Immo non solum generali ministro et provincialibus ministris subditus esse voluit, quoniam, in quacumque provincia morabatur vel iret ad predicandum, obediebat ministro illius provincie,
6 sed etiam, propter maiorem perfectionem et humilitatem, longo tempore ante mortem suam, quadam vice dixit generali ministro:
7 "Volo ut committas vicem tuam de me semper uni de sociis meis, cui obediam vice tua; quoniam propter bonum [exemplum] et virtutem obedientie in vita et in morte semper volo, quod maneas mecum".
8 Et exinde usque ad mortem (cfr. Phip 2,8) semper habuit unum de sociis suis guardianum cui obediebat vice ministri generalis.
9 Immo quadam vice dixit sociis: "Hanc gratiam inter alias contulit michi ipse Altissimus, quod ita diligenter obedirem novitio, qui intraret hodie Religionem, si esset meus guardianus, sicut illi, qui esset primus et antiquus in vita et in Religione fratrum.
10 Quoniam subditus prelatum suum non hominem, sed Deum considerare debet, pro cuius amore sibi subditus est".
11 Similiter dixit: "Non [est] aliquis prelatus in toto mundo, qui tantum timeatur a subditis et fratribus suis, quantum Dominus faceret me timeri a fratribus meis, si vellem;
12 sed hanc gratiam contulit michi ipse Altissimus, quod volo esse contentus omnibus, sicut qui minor est in Religione".
13 Et hoc vidimus oculis nostris (cfr. 1Ioa 1,1) multotiens nos qui fuimus cum (cfr. 2Pet 1,18) illo, sicut ipse testatur; quod multotiens, cum aliqui fratres non satisfacerent ei in suis necessitatibus vel dicerent ei aliquod verbum, per quod solet homo moveri ad scandalum, statim ibat ad orationem et in reversione sua nolebat recordari dicens:
14 Talis frater michi non satisfecit, vel: Dixit michi tale verbum.
15 Quanto magis morti appropinquabat, tanto magis erat sollicitus in omni perfectione considerare quomodo in omni humilitate et paupertate vivere et mori posset.

[12]

«  » Index

1 In die qua domina Iacoba paravit illam comestionem, beato Francisco, recordatus est pater [fratris] Bernardi, dicens sociis suis: "Hec comestio est bona pro fratre Bernardo".
2 Et vocans ad se unum de sociis suis dixit ei: "Vade, dicas fratri Bernardo, quod statim veniat ad me".
3 Ivit statim frater ille et duxit ipsum ad beatum Franciscum.
4 Et sedens coram lecto, ubi iacebat beatus Franciscus, dixit frater Bernardus: "Pater, rogo, ut michi benedicas et ostendas michi dilectionem, quoniam [si] paternali affectione in me ostenderis dilectionem, credo quod ipse Deus et ceteri fratres de Religione amplius me amabunt".
5 Beatus Franciscus non poterat ipsum videre, quoniam per multos dies ante lumen amiserat oculorum; sed extendens dexteram posuit ipsam super caput (cfr. Gen 48,14) fratris Egidii, qui fuit tertius primorum frater et sedebat tunc iuxta fratrem Bernardum, credens ipsam ponere super caput fratris Bernardi,
6 et tangens caput fratris Egidii, sicut homo cecutiens, statim cognovit per Spiritum Sanctum dicens: "Hoc non est caput fratris Bernardi mei".
7 Frater Bernardus statim appropinquavit [se] magis ipsi.
8 Beatus Franciscus ponens manum suam super caput (cfr. Gen 48,14.17) ipsius benedixit ipsum.
9 Insuper dixit uni de sociis suis: "Scribe, sicut dico tibi: Primus frater quem dedit michi Dominus, fuit frater Bernardus, et qui primo incepit et complevit perfectissime perfectionem sancti Evangelii, distribuendo bona sua omnia pauperibus;
10 propter quod et propter multas alias prerogativas teneor ipsum magis diligere, quem aliquem fratrem totius Religionis.
11 Unde volo et precipio, sicut possum, ut quicumque fuerit generalis minister, ipsum diligat et honoret tamquam meipsum, ac etiam [alii] ministri provinciales et fratres totius Religionis ipsum teneant vice mea".
12 Et plurimum inde consolatus est frater Bernardus et alii fratres videntes hoc.
13 Nam quodam tempore, considerans beatus Franciscus nimiam perfectionem fratris Bernardi, prophetavit de ipso coram quibusdam fratribus dicens:
14 "Dico vobis quod fratri Bernardo dati sunt ad exercitium quidam de magnis et subtilissimis demonibus, qui multas tribulationes et temptationes immittent in eum,
15 sed misericors Dominus prope finem suum substollet ipsum de omni tribulatione et temptatione interiori et exteriori et ponet spiritum eius et corpus in tanta pace, quiete et consolatione, quod universi fratres, qui viderint et audierint, plurimum inde admirabuntur et pro magno miraculo habebunt;
16 et in illa pace, quiete et consolatione utriusque hominis, transibit de hoc seculo ad Dominum".
17 Et plurimum inde admirati sunt fratres, qui hoc a beato Francisco audierunt, quoniam ad litteram de puncto ad punctum verum fuit, quod de ipso predixerat per Spiritum Sanctum.
18 Nam frater Bernardus, in egritudine mortis, in tanta pace et quiete spiritus erat, quod iacere nolebat;
19 et si iacebat, quasi sedendo iacebat, ne etiam levissima fumositas humorum ascendens ad caput eius induceret imaginationem et somnium aliud preter pertinens ad id quod cogitabat de Deo;
20 et si aliquando hoc fieret, statim surgebat et concutiebat se dicens: "Quid fuit hoc? Quare sic cogitavi?".
21 Immo cum libenter poneret aquam rosaseam ad nares pro confortatione, cum magis appropinquaret morti, nolebat ponere propter continuam Dei meditationem.
22 Unde dicebat offerenti: "Noli me impedire".
23 Et ad hoc, ut magis libere et pacifice et quiete mori posset, expropriavit se de corporis officiis in manibus cuiusdam fratris, qui erat medicus et iuvabat eum, dicens illi:
24 "Nullam michi volo curam inde esse comedendi vel bibendi, sed tibi committo; si dederis, accipiam; si non, non".
25 Ex quo autem cepit infirmari, voluit semper habere iuxta se fratrem sacerdotem usque in horam mortis.
26 Et quando occurrebat illi aliquid in mente, unde reprehenderet eum conscientia, statim confitebatur et dicebat inde suam culpam.
27 Post mortem factus est albus et caro sua mollis, et quasi ridere videbatur; unde pulchrior post mortem quam antea videbatur;
28 et qui intuebantur ipsum delectabantur ipsum magis respicere, quam dum viveret, quoniam videbatur tamquam sanctus qui rideret.

[13]

«  » Index

1 In illa hebdomada qua [migravit] beatus Franciscus, domina Clara, Ordinis sororum prima plantula, abbatissa sororum pauperum monasterii Sancti Damiani de Assisio, emulatrix sancti Francisci in conservando semper paupertatem Filii Dei, cum esset tunc valde infirma et timeret mori, antequam beatus Franciscus, plorabat amaro animo (cfr. 2Re 17,8) et consolari non poterat
2 quia ante obitum suum videre non valebat unicum patrem suum post Deum, videlicet beatum Franciscum, consolatorem utriusque hominis ac etiam primum fundatorem suum in gratia Dei.
3 Et ideo per quemdam fratrem beato Francisco significavit.
4 Beatus Franciscus hoc audiens, cum diligeret eam ac eius sorores paternali affectione propter earum sanctam conversationem, motus est ad pietatem, maxime quia post paucos annos, ex quo cepit habere fratres, Domino cooperante, suis monitis conversa fuit ad Dominum;
5 de cuius conversione non solum Religioni fratrum hedificatio magna fuit, sed etiam universali Ecclesie Dei.
6 Sed considerans beatus Franciscus, quoniam quod desiderabat, videlicet ipsum videre, tunc fieri non posset, quoniam uterque graviter infirmabatur, ad consolandum ipsam scripsit ei per litteram suam benedictionem,
7 ac etiam absolvit ipsam ab omni defectu, si quem habuisset, in eius mandatis et voluntatibus et mandatis et voluntatibus Filii Dei.
8 Insuper ut deponeret omnem tristitiam et consolaretur in Domino, non ipse, sed Spiritus Dei locutus est in eo hec verba dicens eidem fratri, quem ipsa miserat:
9 "Vade et porta litteram hanc domine Clare et dices ei quod deponat omnem dolorem et tristitiam, quia modo me videre non potest;
10 sed in veritate sciat quod ante obitum suum tam ipsa, quam eius sorores me videbunt et maximam consolationem de me habebunt".
11 Factum est autem ut, cum paulo post migraret de nocte beatus Franciscus, mane facto, universus populus (cfr. Mat 27,25) virorum et mulierum civitatis Assisii, cum universo clero, tollentes sanctum corpus de loco, ubi obierat, cum hymnis et laudibus, et accipientes singuli ramos arborum de voluntate Domini portarent illud ad Sanctum Damianum,
12 ut impleretur sermo quem Dominus locutus est in sancto suo ad consolandum filias et ancillas suas.
13 Et remota crate ferrea de fenestra, per quam Christi ancille communicare solent et aliquando audire verbum Dei, tulerunt fratres sanctum corpus de lecto et tenuerunt ipsum inter brachia ad fenestram per magnam horam,
14 donec domina Clara ac eius sorores haberent de ipso maximam consolationem, licet lacrimis multis plene et afflicte doloribus essent, quoniam post Deum ipse erat unica consolatio earum in hoc seculo.

[14]

«  » Index

1 Sero diei sabbati post vesperas ante noctem qua migravit ad Dominum beatus Franciscus, multe aves, que dicuntur laude, supra tectum domus in qua iacebat beatus Franciscus, non multum [alte] volabant et faciebant rotam ad modum circuli cantando.
2 Nos vero qui fuimus cum (cfr. 2Pet 1,18) beato Francisco, qui de ipso hec scripsimus, testimonium p[er]hibemus (cfr. Ioa 21,24; 3Ioa 12), quod multotiens audivimus ipsum dicentem:
3 "Si locutus fuero imperatori, supplicabo ei, ut amore Dei et mei precaminis interventu faciat constitutum et scriptum, ut nullus homo capiat sorores laudas vel faciat ipsis quidquam mali.
4 Similiter quod omnes potestates civitatum et domini castrorum et villarum teneantur quolibet anno in Nativitate Domini compellere homines ad prohiciendum de frumento et aliis [granis] per vias extra civitates et castella, ut habeant ad comedendum, maxime sorores laude et alie aves in die tante solemnitatis.
5 Et quod ad reverentiam Filii Dei, quem in presepio inter bovem et asinum reclinavit (cfr. Luc 2,7) beata Virgo mater eius tali nocte omnis homo in ipsa nocte satis debeat dare de annona fratribus bobus et asinis;
6 similiter quod in Nativitate Domini omnes pauperes a divitibus debeant saturari".
7 Nam beatus Franciscus maiorem reverentiam habebat in Nativitate Domini, quam in nulla alia solemnitate Domini, quoniam, licet in aliis eius solemnitatibus Dominus salutem nostram operatus sit, tamen ex quo natus fuit nobis (cfr. Is 9,6), ut dicebat beatus Franciscus, oportuit nos salvari.
8 Propterea volebat ut tali die omnis christianus in Domino exultaret et pro eius amore, qui semetipsum dedit (cfr. Tit 2,14) nobis, omnis homo non tantum pauperibus cum hilaritate esset largus, sed etiam animalibus et avibus.
9 Dicebat beatus Franciscus de lauda: "Soror lauda habet caputium sicut religiosi, et est humilis avis, que vadit libenter per viam ad inveniendum sibi aliqua frumenta, etiamsi invenerit ea inter stercora animalium, extrahit tamen ea et comedit.
10 Volando laudat Dominum, sicut boni religiosi despicientes terrena, quorum semper in celis est conversatio (cfr. Phip 3,20).
11 Preterea eius vestimentum terre assimilatur, videlicet penne eius, exemplum prebens religiosis, ut non colorata et delicata vestimenta habere debeant, sed quasi mortua ad modum terre".
12 Et propterea, quia beatus Franciscus in sororibus laudis considerabat hec predicta, multum diligebat eas et libenter videbat.

[15]

«  » Index

1 Dicebat beatus Franciscus frequenter verba ista fratribus:
2 "Non fui latro unquam, idest de helemosinis, que pauperum sunt hereditas,
3 semper minus accepi quam me contingeret, ne defraudarentur alii pauperes sorte sua, quia contrarium facere furtum esset".

[16]

«  » Index

1 Cum fratres ministri suaderent ei, quod aliquid concederet saltem in communi, ut tanta multitudo haberet ad quod recurreret, sanctus Franciscus in oratione vocavit Christum et super hoc consuluit eum.
2 Qui statim respondi quod omnia auferret in speciali et in communi dicens, quod ista est familia sua, cui semper erat paratus providere, quantumcumque cresceret, et semper eam foveret, quandiu in ipso speraret.

[17]

«  » Index

1 Cum beatus Franciscus esset in quodam monte cum fratre Leone de Assisio et fratre Bonizo de Bononia ad faciendum Regulam  quia prima erat perdita, quam, Christo docente, scribi fecit  congregati ministri quamplures ad fratrem Heliam, qui erat vicarius beati Francisci, dixerunt sibi:
2 "Audivimus quod iste frater Franciscus facit unam novam Regulam; timemus, ne faciat ita asperam, quod non possimus eam servare.
3 Volumus quod vadas ad eum et dicas ei, quod nos nolumus esse obligati ad illam Regulam; faciat pro se et non faciat pro nobis".
4 Quibus frater Helias respondit, quod nolebat ire, timens reprehensionem fratris Francisci.
5 Tunc illis instantibus quod iret, dixit se nolle ire sine ipsis. Et tunc omnes iverunt.
6 Et cum esset frater Helias cum dictis ministris prope locum ubi stabat beatus Franciscus, vocavit eum;
7 quo respondente et vidente ministros predictos, dixit beatus Franciscus: "Quid volunt isti fratres?".
3 Et frater Helias respondit: "Isti sunt ministri, qui audientes quod tu facis novam Regulam, et timentes quod facias nimis asperam, dicunt et protestantur quod nolunt ad eam esse obligati.
9 Facias pro te, et non pro eis".
10 Tunc beatus Franciscus vertit faciem suam versus celum et loquebatur sic Christo: "Domine, nonne bene dixi, quod non crederent tibi?".
11 Tunc audita est vox in aëre Christi respondentis: "Francisce, nichil est in Regula de tuo, sed totum est meum quicquid est ibi.
12 Et volo quod Regula sic observetur ad litteram, ad litteram, ad litteram, et sine glossa, et sine glossa, et sine glossa".
13 Et addidit: "Ego scio quantum potest humana infirmitas, et quantum volo eos iuvare.
14 Qui nolunt eam servare, exeant de Ordine".
15 Tunc beatus Franciscus vertit se ad fratres illos et dixit eis: "Audistis? audistis? vultis quod iterum faciam vobis dici?".
16 Tunc ministri illi confusi et se inculpantes recesserunt.

[18]

«  » Index

1 Dum beatus Franciscus esset in capitulo generali apud Sanctam Mariam de Portiuncula, quod dictum est capitulum sestoriorum et fuerunt ibi quinque milia fratres,
2 quamplures fratres sapientes et in scientia docti, ad dominum Cardinalem, qui fuit postea papa Gregorius, qui presens in capitulo erat, dixerunt quod suaderet beato Francisco,
3 quod sequeretur concilia dictorum fratrum sapientium et permitteret se interdum duci ab eis, allegantes Regulam beati Benedicti, beati Augustini et beati Bernardi, que docent sic et sic ordinate vivere.
4 Tunc beatus Franciscus, audita monitione Cardinalis super hoc, cepit eum per manum et duxit eum ad fratres congregatos in capitulo et locutus est sic fratribus:
5 "Fratres mei, fratres mei, Deus vocavit me per viam humilitatis et ostendit michi viam simplicitatis: nolo quod nominetis michi Regulam aliquam, neque sancti Augustini, nec sancti Bernardi, nec sancti Benedicti.
6 Et dixit Dominus michi, quod volebat, quod ego essem unus novellus pazzus in mundo; et noluit nos ducere Deus per aliam viam, quam per istam scientiam; sed per vestram scientiam et sapientiam Deus vos confundet.
7 Sed confido ego in castaldis Domini, quod per ipsos vos puniet, et adhuc redibitis ad vestrum statum, ad vestrum vituperium; velitis, nolitis".
8 Tunc Cardinalis obstupuit et nichil respondit, et fratres omnes timuerunt.

[19]

«  » Index

1 Licet beatus Franciscus cum omnibus hominibus pacem habere (cfr. Rom 12,18) filios vellet atque universis parvulos se prebere, clericis tamen maxime humiles esse verbo docuit, et monstravit exemplo.
2 Dicebat enim: "In adiutorium (cfr. Ps 69,2; Dan 10,13) clericorum missi sumus ad animarum salutem (cfr. 1Pet 1,9) ut quod in illis invenitur minus suppleatur a nobis.
3 Recipiet unusquisque mercedem non secundum auctoritatem, sed secundum laborem (cfr. 1Cor 3,8).
4 Scitote inquit, fratres, Deo esse gratissimum animarum lucrum vel fructum (cfr. Sap 3,13), meliusque illud consequi posse pace, quam discordia clericorum.
5 Quod si ipsi salutem impediunt populorum, Dei est ultio et ipse retribuet eis in tempore (cfr. Deut 32,35).
6 Ideo estote subiecti (cfr. 1Pet 2,13) prelatis, ne, quantum ex vobis est (cfr. Rom 12,18), zelus aliquis surgat.
7 Si filii pacis fueritis (cfr. Luc 10,6) clerum et populum Deo lucrabimini, quod acceptabilius iudicat Dominus, quam populum solum, clero scandalizato, lucrari.
8 Tegite, inquit, eorum casus, multiplices supplete defectus, et cum hoc feceritis (cfr. Luc 17,10), humiliores estote".

[20]

«  » Index

1 Item aliqui fratres dixerunt beato Francisco: "Pater, nonne vides quod aliquando episcopi non permittunt nos predicare, et pluribus diebus permittunt nos stare in una terra otiosos, antequam possimus populo predicare?
2 Et melius esset quod tu impetrares, quod fratres haberent privilegium a domino papa, et esset salus animarum (cfr. 1Pet 1,9)".
3 Quibus ipse respondit cum magna reprehesione dicens: "Vos, Fratres Minores, non cognoscitis voluntatem Dei, et non permittitis me convertere totum mundum, sicut Deus vult.
4 Nam ego volo per humilitatem et reverentiam primo convertere prelatos, et cum ipsi viderint sanctam vitam vestram et reverentiam ad eos, ipsi rogabunt vos, quod predicetis et convertatis populum.
5 Et ipsum vocabunt vobis melius, quam privilegia, que vultis, que vos ducent ad superbiam.
6 Et si fueritis separati ab omni avaritia (cfr. Luc 12,15) et inducatis populum quod reddant ecclesiis iura sua, ipsi rogabunt vos quod audiatis confessionem populi sui;
7 licet de hoc non debeatis curare, quia, si conversi fuerint, bene invenient confessores.
8 Ego pro me volo hoc privilegium a Domino, nullum scilicet ab homine habere privilegium, nisi omnibus reverentiam facere et per obedientiam sancte Regule exemplo plus quam verbo convertera universos".

[21]

«  » Index

1 Quadam vice dixit Dominus Iesus Christus fratri Leoni socio beati Francisci: "Ego lamentor de fratribus".
2 Cui respondit frater Leo: "De quibus, Domine?".
3 Et Dominus dixit: "De tribus: scilicet quia non recognoscunt beneficia mea, que largiter, ut scis, impendo eis cotidie, cum [non] seminent neque metant (cfr. Luc 12,24).
4 Et quia tota die murmurant et otiosi (cfr. Mat 20,6) sunt;
5 et sepe ad iram se provocant ad invicem et ad amorem non redeunt et non parcunt injuriam quam recipiunt".

[22]

«  » Index

1 Quadam nocte beatus Franciscus tantum fuit doloribus infirmitatum pregravatus quod fere in illa nocte nec quiescere potuit nec dormire.
2 Mane, cessante aliquantulum dolore, fecit vocari omnes fratres existentes in loco, et, illis sedentibus coram ipso, consideravit et prospexit eos in personis omnium fratrum.
3 Et incipiens ab uno fratre benedixit eos, ponens dexteram manum in capitibus (cfr. Gen 48,17) singulorum; benedixitque omnes, qui erant in Religione et qui venturi erant usque in finem seculi (cfr. Ioa 1,15; Dan 7,18);
4 et videbatur compati sibi ipsi eo quod non poterat videre filios et fratres suos ante mortem suam.
5 Postea iussit apportari coram se panes et benedixit (cfr. Mat 26,26) eos;
6 et quia propter infirmitatem eos frangere non poterat, fecit a quodam fratre ipsos in plurimas particulas frangi; et accipiens, unicuique fratrum porrexit particulam, precipiens ut totam manducaret (cfr. Mar 14,22; 1Cor 11,24).
7 Nam sicut Dominus feria .V. cum apostolis voluit manducare ante mortem suam, sic quodammodo visum fuit fratribus illis, quod beatus Franciscus ante mortem suam voluit benedicere illis et in eis omnibus aliis fratribus,
8 et quod manducarent illum panem benedictum, quasi quodammodo cum ceteris fratribus quis manducarent.
9 Et hoc manifeste considerare possumus, quia, cum esset alia dies quem feria .V., ipse dixit fratribus quod credebat feriam .V. esse.
10 Unus ex illis fratribus reservavit particulam unam de illo pane.
11 Et post mortem beati Francisci aliqui, qui gustaverunt de eo in suis infirmitatibus, liberati sunt statim.

[23]

«  » Index

1 Docebat fratres suos habitacula paupercula facere, ligneas non lapideas easque vili schemate casellas erigere.
2 Nolebat locellum aliquem fratres inhabitare, nisi certus ad quem proprietas pertineret constaret patronus.
3 Legem namque peregrinorum (cfr. Ex 12,49) in filiis semper quesivit.

[24]

«  » Index

1 Non solum domorum arrogantiam odiebat homo iste, verum domorum utensilia multa vel exquisita plurimum perhorrebat.
2 Nichil in mensis nec in vasis quod mundi recordaretur amabat, ut omnia peregrinationem, omnia cantarent exilium.

[25]

«  » Index

1 In libris testimonium querere Domini (cfr. Ps 18,8) non pretium, hedificationem non pulchritudinem edocebat.
2 Paucos haberi volebat, eosdemque ad fratrum egentium necessitatem paratos.

[26]

«  » Index

1 In stratis et lectis ita demum abundabat copiasa pauperies, ut qui super paleas panniculos semisanos haberet, pro thalamo reputaret.

[27]

«  » Index

1 Verum summopere amicus Dei omnia que sunt mundi (cfr. 1Cor 7,33.34) despiciens, super omnia tamen exsecrabatur pecuniam.
2 Unde illam a principio sue conversionis precipue vilipendit, et tamquam ipsum diabolum se sequentibus semper fugiendam innuit.
3 Hec ab ipso erat solertia data suis: ut stercus et pecuniam uno amoris pretio ponderarent.
4 Accidit igitur die quadam (cfr. Gen 39,11) ut secularis quidam ecclesiam Sancte Marie de Portiuncula oraturus intraret, qui causa oblationis pecuniam posuit iuxta crucem.
5 Quam, illo recedente, frater unus simpliciter sua manu contingens in fenestram proiecit.
6 Pervenit ad sanctum quod fecerat frater; deprehensum ille se videns currit ad veniam, et humo prostratus se profert ad verbera.
7 Arguit illum sanctus, et de pecunia tacta durissime increpat.
8 Iubet eum ore proprio de fenestra levare pecuniam, et extra septa loci ipsam ore suo super stercus ponere asininum.
9 Dumque implet iussum frater ille gratulanter, timor implet corda audientia ceterorum.
10 Contemnunt omnes magis de cetero sic stercori comparatum, et ad contemptum eius novis exemplis cotidie animantur.

[28]

«  » Index

1 Indutus homo iste virtute (cfr. Luc 24,49), plus intus igne calescebat divino, quam foris corporeo tegumento.

[29]

«  » Index

1 Ex[s]ecrabatur vestitos triplicibus, et qui, preter necessitatem, mollibus utebatur in Ordine.
2 Necessitatem vero, quem non ratio sed voluptas ostentat, signum exstincti spiritus (cfr. 1The 5,19) asserebat.
3 "Spiritu, inquit, tepido et pedetentim a gratia frigescente, necesse est carnem et sanguinem (cfr. Gal 1,16; Mat 16,17) que sua sunt querere (cfr. Phip 2,21).
4 Quid enim, ait, restat, anima non inveniente delitias, nisi ut caro convertatur ad suas?
5 Et tunc animalis appetitus necessitatis articulum palliat, tunc sensus carnis (cfr. Col 2,18) conscientiam format".
6 Subdebatque:

[30]

«  » Index

1 "Adsit fratri meo vera necessitas, quevis eum indigentia tangat: si satisfacere properat eamque a se longe repellere, quid mercedis accipiet (cfr. Gen 29,15)?
2 Incidit quidem occasio meriti, sed displicuisse sibi studiose probavit".
3 Hiis et similibus ignotos necessitatibus configebat, cum ipsas patienter non ferre, nichil aliud sit quem Egyptum repetere.
4 Denique nulla vult occasione plures duabus tunicas fratres habere, quas tamen consutis petiis resarcire concedit.
5 Exquisitos pannos horrere iubet et contraria facientes acerrime coram omnibus mordet; atque ut tales suo exemplo confunderet, super tunicam propriam rudem consuit saccum (cfr. Iob 16,16).
6 In morte etiam exequiale[m] tunicam [vili sacco petiit operiri.
7 Fratribus autem quos urgeret infirmitas, seu necessitas alia, mollem subtus ad carnem tunicam] indulgebat, ita tamen quod foris in habitu asperitas et vilitas servaretur.
8 Dicebat enim: "Tantum adhuc laxabitur rigor, dominabitur tepor, quod filii pauperis patris et[iam] scarulaticos portare, colore solum mutato, minime verebuntur".

[31]

«  » Index

1 Accidit apud Celanum tempore hiemali, ut sanctus Franciscus pannum in modum mantelli haberet plicatum, quem quidam amicus fratrum commodaverat ei.
2 Et cum esset in palatio episcopi Marsicani, occurrit ei vetula quedam helemosinam petens (cfr. Act 3,2).
3 Confestim pannum solvit a collo et, licet alienum, vetule pauperi donat dicens: "Vade, fac tibi tunicam, quoniam satis eges".
4 Arridet vetula et stupefacta, timore nescio an gaudio, pannum sumit e manibus.
5 Currit velocius, et ne mora periculum repetitionis trahat, forficibus subiicit.
6 Cum autem inveniret precisum pannum non sufficere tunice, primam benignitatem ex parte experta, redit ad sanctum, indicans in panno defectum.
7 Vertit sanctus ad socium oculos, qui tantundem pannum gerebat ad dorsum: "Audis, inquit, frater, quid hec paupercula dicit?
8 Amore Domini toleremus algorem, et da paupercule pannum ut tunicam compleat".
9 Dederat ipse, donat et socius, et uterque nudus remanet ut vetula vestiatur.

[32]

«  » Index

1 Alio tempore, cum reverteretur de Senis, pauperem quendam obvium habuit dixitque socio: "Oportet, ut reddamus mantellum pauperculo cuius est.
2 Mutuo accepimus (cfr. Luc 6,34) ipsum donec pauperiorem invenire contingeret".
3 Socius considerans pii patris necessitatem pertinaciter obsistebat, ne provideret alii, se neglecto.
4 Cui sanctus: "Ego fur esse (cfr. Ioa 12,6) nolo. Pro furto nobis imputaretur, si non daremus magis egenti".
5 Destitit ille, tradidit iste mantellum.

[33]

«  » Index

1 Simile accidit apud Cellam de Cortona.
2 Portabat beatus Franciscus novum mantellum, quem pro ipso fratres studiose quesierant.
3 Venit pauper ad locum, uxorem mortuam plorans et familiam pauperculam derelictam (cfr. Ps 10,14).
4 Cui sanctus: "Hunc tibi amore Filii Dei trado mantellum, tali pacto ut nulli reddas nisi bene comparaverit ipsum".
5 Accurrerunt protinus fratres ut mantellum auferrent, et donationem hanc prepedirent.
6 Sed pauper, in vultu sancti patris audaciam sumens (cfr. 2Par 17,6), uncis manibusque defendebat ut proprium.
7 Ad ultimum (cfr. 2Mac 5,5) redemere mantellum fratres, et pauper, pretio sumpto, discessit.

[34]

«  » Index

1 Quodam tempore apud Collem comitatus Perusii repperit sanctus Franciscus pauperculum quendam, quem prius in seculo noverat.
2 Dixitque ad eum: "Frater, qualiter te habes?".
3 At ille, trato animo, cepit in dominum suum maledicta congerere (cfr. Num 5,19.23), qui abstulerat sibi omnia sua:
4 "Gratia, inquit, domini mei cui omnipotens Dominus maledicat (cfr. Apoc 1,8; Gen 5,29), nonnisi male me habeo (cfr. Mat 4,24)".
5 Miseratus animam illius magis quem corpus, cum in odio mortali persisteret, dixit ei beatus Franciscus: "Frater, indulgeas domino tuo amore Dei, ut liberes animam tuam (cfr. Est 4,13), et esse poterit quod ipse ablata tibi restituet (cfr. Ex 22,12).
6 Sin autem res tuas perdidisti et animam perdes (cfr. Luc 9,24)".
7 Et ille: "Non possum, ait, penitus indulgere, nisi prius reddat ille quod abstulit".
8 Beatus Franciscus cum haberet quemdam mantellum ad dorsum dixit ei: "Ecce do tibi mantellum istum; precorque ut indulgeas domino tuo amore Domini Dei".
9 Dulcoratus ille a beneficio provocatus, munere sumpto, remisit injurias.

[35]

«  » Index

1 Manente ipso apud Senas, contigit illuc venire quendam de Ordine Predicatorum, virum quidem spiritualem (cfr. Os 9,7) et sacre theologie doctorem.
2 Visitato igitur beato Francisco, ipse pariter et sanctus diu de verbis Domini (cfr. Ioa 3,34) dulcissima collatione fruuntur.

[36]

«  » Index

1 Interrogavit autem dictus magister eum de illo Ezechielis verbo: Si non annuntiaveris impio impietatem suam, animam eius de manu tua requiram (cfr. Ez 3,18).
2 Dixit enim: "Multos, bone pater, ipse cognosco, quos sciens esse in peccato mortali, non semper eis impietatem eorum annuntio.
3 Numquid de manu mea talium anime requirentur (cfr. Ez 3,18)?".
4 Cui cum beatus Franciscus idiotam se diceret, et ideo magis docendum ab eo, quam supra scripture sententiam respondere, adiecit humilis ille magister:
5 "Frater, licet ab aliquibus sapientibus verbi huius expositionem audierim, libenter tamen super hoc tuum reciperem intellectum".
6 Dixit ad eum beatus Franciscus: "Si verbum universaliter debet intelligi, taliter ego accipio, quod servus Dei (cfr. Dan 6,20) sic debet vita et sanctitate in se ardere, ut luce exempli et lingua conversationis (cfr. Ioa 5,35; 1Tim 4,12) omnes impios reprehendat.
7 Sic, inquam, splendor vite eius et odor fame ipsius omnibus annuntiabit iniquitatem (cfr. Ez 3,19) eorum".
8 Plurimum itaque vir ille hedificatus abscedens, dixit sociis beati Francisci: "Fratres mei, theologia viri huius, puritate et contemplatione subnixa, est aquila volans (cfr. Iob 9,26); nostra vero scientia ventre graditur super terram (cfr. Gen 1,20.22; 3,14)".

[37]

«  » Index

1 Solebat non castos oculos enigmate tali configere (cfr. 1Cor 13,12; Ps 118,120).
2 "Rex pius et potens duos ad reginam successive nuntios misit.
3 Redit primus et tantum verbis verba reportat.
4 Siquidem sapientis oculi in capite (cfr. Qo 2,14) fuerant, nec prosilierant quoquam.
5 Redit alius, et post brevia verba que refert, longam de domine pulchritudine texit historiam: Vere, domine, vidi pulcherrimam mulierem. Felix qui fruitur.
6 At ille: Tu, inquit, serve nequam (cfr. Mat 18,32), in sponsam meam oculos impudicos iecisti? Liquet quod emere volueris rem prospectam subtiliter.
7 Iubet revocari primum et ait: "Quid tibi de regina videtur?
8 Et ille: Optime quidem, quoniam libenter audivit, respondit sagaciter.
9 Et nichil, inquit, ei formositatis inest?
10 Tuum, ait, domine mi, sit hoc inspicere; meum fuit verba proferre.
11 Fertur a rege sententia: Tu, inquit, oculis castus, esto in camera corpore castior: hic vero exeat domum, ne polluat thalamum".
12 Dicebat enim: "Quis non deberet timere respicere sponsam Christi?".

[38]

«  » Index

1 Nonnumquam [vero talia] faciebat.
2 Dulcissima melodia spiritus intra ipsum ebulliens exterius gallicum dabat sonum, et vena divini susurrii, quam auris eius suscipiebat furtive (cfr. Iob 4,12), gallicum erumpebat in iubilum.
3 Lignum quandoque, ut oculis [vidi], colligebat ex terra, ipsumque sinistro brachio superponens arculum flexum tenebat in dextera, quem quasi super viellam trahens per lignum et ad hoc gestus presentans idoneos, gallice cantabat de Deo.
4 Terminabantur tota hec tripudia frequenter in lacrimas, et [in] passionis Christi compassionem hic iubilus solvebatur.
5 Inde hic sanctus continua trahebat suspiria, et ingeminatis gemitibus, inferiorum que in menu erant oblitus, suspendebatur ad celum.

[39]

«  » Index

1 Ad servandam humilitatis sancte virtutem, paucis annis elapsis, post suam conversionem, in quodam capitulo, coram omnibus fratribus de Religione, prelationis officium resignavit dicens:
2 "Amodo sum mortuus vobis. Sed ecce, inquit, frater Petrus Cathanii, cui ego et vos omnes obediamus".
3 Et inclinans se protinus coram ipso, obedientiam et reverentiam promisit eidem.
4 Flebant igitur fratres, et altos extorquebat gemitus dolor, cum videbant se tanto patre quodammodo orphanos fieri.
5 Surgens beatus Franciscus, iunctis manibus et oculis in celum erectis, dixit: "Domine, recommendo tibi familiam, quam michi hactenus commisisti.
6 Et nunc, propter infirmitates quas tu nosti, dulcissime Domine, curam eius habere (cfr. Luc 10,35) non valens, ipsam recommendo ministris.
7 Teneantur in die iudicii coram te, Domine, reddere rationem (cfr. Mat 12,36), si aliquis frater eorum vel negligentia, vel malo exemplo, seu etiam aspera correctione perierit".
8 Permansit exinde subditus usque ad mortem, humilius agens quam aliquis aliorum.

[40]

«  » Index

1 Alio tempore vicario suo cunctos socios resignavit dicens: "Hac libertatis prerogativa videri singularis nolo, sed fratres me de loco ad locum associent, sicut Dominus inspiraverit eis".
2 Et adiecit: "Vidi iam cecum qui unum caniculum ducem habebat itineris".
3 Hec itaque sua gloria erat, ut omnis singularitatis et iactantie specie religata, habitaret in eo virtus Christi (cfr. 2Cor 12,9).

[41]

«  » Index

1 Affirmabat Minores fratres novissimo tempore (cfr. Iudas 18) idcirco a Domino missos, ut peccatorum obvolutis caligine lucis exempla monstrarent.
2 Suavissimis dicebat se repleri odoribus (cfr. Ex 19,18; Ioa 12,3), et unguenti pretiosi (cfr. Mat 26,7) virtute liniri, cum sanctorum fratrum per orbem distantium audiebat magnalia (cfr. Act 2,11).
3 Accidit fratrem quendam coram quodam nobili viro de insula Cypri, semel in fratrem alium verbum iactare (cfr. Iob 18,2) injurie.
4 Qui cum ex verbi conflictu lesum aliquantulum cerneret fratrem, asinino stercore sumpto, in suimet accensus vindictam ori proprio illud conterendum immittit dicens:
5 "Stercus commasticet lingua, que in fratrem meum iracundie venenum effudit (cfr. Prov 23,32)".
6 Aspiciens hoc vir ille stupore attonitus nimium hedificatus discessit, et ex tunc se et sua, voluntati fratrum exposuit.
7 Hoc omnes fratres infallibiliter ex more servabant, ut si quis eorum alteri verbum quandoque turbationis inferret protinus, in terra prostratus (cfr. 2Mac 10,4), lesi pedem vel inviti beatis osculis demulceret.
8 Exultabat sanctus in talibus cum suos filios audiebat ex se ipsis exempla sanctitatis educere, benedictionibus omni acceptione dignissimis (cfr. 1Tim 1,15) fratres illos accumulans, qui verbo vel opere (cfr. Col 3,17) ad Christi amorem inducerent peccatores.
9 Animarum zelo, quo perfecte repletus erat (cfr. Act 5,17), volebat sibi filios vera similitudine respondere.

[42]

«  » Index

1 Prope finem vocationis eius ad Dominum, dixit ei quidam frater: "Pater, tu transibis et familia te secuta in valle lacrimarum (cfr. Ps 83,7) relinquitur.
2 Innue aliquem si cognoscis in Ordine, in quo tuus animus conquiescat, cui generalis ministerii pondus secure possit imponi".
3 Respondit sanctus Franciscus, induens cuncta verba suspiriis: "Tam multimodi exercitus ducem, tam ampli gregis pastorem nullum, fili, sufficientem intueor.
4 Sed volo vobis unum depingere, in quo reluceat qualis esse debeat huius familie pater".
5 "Homo, inquit, debet esse vite gravissime, discretionis magne, fame laudabilis.
6 Homo qui privatis amoribus careat, ne[dum] in parte plus diligit, in toto scandalum generet.
7 Homo cui sancte orationis studium sit amicum, qui certas horas anime, certas gregi sibi commisso distribuat.
8 Nam primo mane missarum sacramenta debet premittere, et longa devotione se ipsum et gregem divino tutamini commendare.
9 Post orationem vero se ipsum, inquit, in publico statuat ab omnibus depilandum, omnibus responsurum, omnibus cum mansuetudine provisurum.
10 Homo qui, personarum acceptione (cfr. Rom 2,11; Act 10,34), sordidum non faciat angulum, apud quem minorum et simplicium non minus cura vigeat quem sapientium et maiorum.
11 Homo [cui] si concessum est litterature dono precellere, plus tamen in moribus pie simplicitatis imaginem ferat, foveatque virtutem.
12 Homo qui exsecretur pecuniam, nostre professionis et perfectionis precipuam [corruptelam] quique nostre Religionis caput, imitandum se ceteris prebens, nullis unquam loculis abutatur".

[43]

«  » Index

1 "Sufficere, inquit, deberet huic pro se habitus et libellus, pro fratribus vero pennarium et sigillum.
2 Non sit aggregator librorum, nec lectioni multum intentus, ne detrahat officio quod prerogat studio.
3 Homo qui consoletur afflictos, cum sit refugium ultimum tribulatis (cfr. Ps 31,7; 45,2) ne, si apud eum remedia defuerint sanitatum, desperationis morbus prevaleat in infirmis.
4 Protervos ut ad mansuetudinem flectat se ipsum prosternat et aliquid sui iuris relaxet, ut anima[m] lucrifaciat Christo (cfr. Phip 3,8).
5 Ad refugos Ordinis, velut ad oves que perierunt (cfr. Luc 15,4.6), viscera pietatis non claudat (cfr. 1Ioa 3,17), sciens tentationes esse pervalidas, que ad tantum possunt impellere casum".
6 "Honorari eum vice Christi vellem ab omnibus et in omnibus cum omni benevolentia Christi provideri.
7 Verum oportet eum non arridere honoribus, neque favoribus plus quam iniuriis delectari.
8 Propensiori cibo, si quando indigeret, non in abditis sed in publicis locis assumeret, ut allis tolleretur verecundia debilibus providendi corporibus.
9 Ad eum maxime pertinet latentes distinguere conscientias, et ex occultis venis eruere veritatem.
10 Virilem formam iustitie nullatenus labefactet, quive tantum officium plus sibi fore sentias oneri quam honori.
11 Non tamen ex superflua mansuetudine torpor nascatur, nec ex lassa indulgentia dissolutio discipline, ut cum amori omnibus sit terrori nec minus hiis qui operantur malum (cfr. Prov 10,29)".
12 "Vellem autem eum socios habere preditos honestate, qui se, secum, omnium preberent bonorum exemplum (cfr. Tit 2,7);
13 rigidos adversus angustias, tamquam convenienter affabiles, ut omnes qui convenirent, sancta cum iucunditate reciperent.
14 En, inquit, generalis minister Ordinis talis esse deberet".

[44]

«  » Index

1 Interrogatus a quodam fratre semel cur fratres omnes, sic a sua cura reiectos, alienis eos tradiderat manibus, quasi ad eum nullatenus pertinerent, respondit:
2 "Fili, fratres diligo sicut possum; sed si mea sequerentur vestigia (cfr. 1Pet 2,21), illos utique plus amarem, nec me illis redderem alienum.
3 Nam sunt quidam de numero prelatorum qui eos ad alia trahunt, antiquorum eis proponentes exempla, et parum mea monita reputantes.
4 Sed quid agant in fine videbitur".
5 Et paulo post cum infirmitate nimia gravaretur, in vehementia spiritus (cfr. Ps 47,8) in lectulo se direxit: "Qui sunt isti, ait, qui Religionem meam et fratrum de meis manibus rapuerunt (cfr. Ioa 10,28)?
6 Si ad generale capitulum venero, eis ostendam qualem habeam voluntatem".

[45]

«  » Index

1 Non verecundabatur beatus Franciscus per publica civitatum fratri infirmo carnes conquirere.
2 Monebat tamen languidos patienter ferre defectus, nec consurgere in scandalum si eis non esset per omnia satisfactum.
3 Unde in quadam Regula scribi fecit hec verba: "Rogo omnes fratres meos infirmos, ut in quis infirmitatibus non irascantur vel conturbentur contra Dominum, vel contra fratres.
4 Non multum sollicite postulent medicinas; nec nimis desiderent liberare carnem cito morituram, que est anime inimica.
5 De omnibus gratias agant (cfr. 1The 5,18), ut quales vult eos esse Deus, tales se fore desiderent.
6 Quos enim Deus ad vitam preordinavit eternam (cfr. Act 13,48) flagellorum atque infirmitatum stimulis erudit, sicut ipse dixit: quos ego amo arguo et castigo (cfr. Heb 12,6; Apoc 3,19)".

[46]

«  » Index

1 Communem professionem et Regulam ardentissime zelabatur; et qui circa illam essent zelotes singulari benedictione donavit.
2 Hanc enim suis dicebat librum vite (cfr. Sir 24,32; Apoc 3,5), spem salutis (cfr. 1The 5,8), medullam Evangelii, viam perfectionis, clavem paradisi, pactum eterni federis (cfr. Gen 17,13).
3 Hanc volebat haberi ab omnibus, sciri ab omnibus, et ubique in allocutione[m] tedii (cfr. Sap 8,9) et memoriam prestiti iuramenti cum interiori homine (cfr. Rom 7,22; Eph 3,16) fabulari.
4 Docuit eam semper in communitionem agende vite portari pre oculis, quodque plus est, cum ipsa debere mori.
5 Cuius instituti non immemor, quidam frater laicus, quem inter martyrum numerum credimus esse colendum, palmam assecutus [est] gloriose victorie.
6 Nam cum a Sarracenis ad martyrium peteretur, summis manibus Regulam tenens, genibus humiliter incurvatis, socio dixit:
7 "De omnibus que contra istam Regulam feci, frater carissime, ante oculos maiestatis (cfr. Is 3,8) et coram te, culpabilem me proclamo".
3 Successit brevi confessioni gladius, quo martyrio vitam finivit, signis et prodigiis (cfr. 2Cor 12,12) postmodum claruit.
9 Hic iuvenculus intraverat Ordinem adeo ut ieiunium regulare ferre vix posset, cum tamen loricam ad carnem sic puerulus deferebat.
10 Felix puer, qui feliciter incepit, ut felicius consummaret (cfr. Sir 18,6).

[47]

«  » Index

1 Dolebat multum beatus pater si, virtute neglecta, scientia quereretur, presertim si non in ea vocatione quisque persisteret, in qua vocatus a principio fuerit (cfr. 1Cor 7,20.24).
2 "Fratres, ait, mei, qui scientie curiositate ducuntur, in die tribulationis (cfr. Os 9,7) manus invenient vacuas.
3 Vellem eos magis roborari virtutibus, ut, cum tempora tribulationis (cfr. Ps 36,39) invenirent, secum haberent in angustia Dominum (cfr. 2Par 15,4).
4 Nam et ventura est, inquit, tribulatio (cfr. Ps 21,12; Prov 1,27) que libri ad nichilum utiles in fenestris proiciantur et latebris".
5 Non hec dicebat quod Scripture studia displicerent, sed quo a superflua cura discendi universos retraheret, et quosque magis caritate bonos, quem curiositate sciolos esse vellet.
6 Preodorabatur etiam tempora non longe ventura, in quibus occasionem ruine fore scientiam sciret.
7 Quendam sociorum eius aliquando predicationibus intendentem, post mortem in visione apparens, prohibuit, viamque simplicitatis incedere iussit.

[48]

«  » Index

1 Tepidos nulli se negotio familiariter applicantes cito ex ore Domini evomendos (cfr. Apoc 3,16) dicebat.
2 Nullus coram eo comparere poterat otiosus, quin mordaci dente eum corriperet.
3 Siquidem omnis ipse perfectionis exemplar laborabat et operabatur manibus (cfr. 1Cor 4,12; 1The 4,11) suis, nichil permittens effluere de optimo temporis dono.
4 Dixit autem aliquando: "Volo omnes fratres meos laborare et exercitari, et eos qui nesciunt aliquas artes addiscere, ut minus, inquit, simus hominibus onerosi, et ne in otio cor aut lingua vagetur".
5 Lucrum autem vel mercedem laboris non laborantis arbitrio, sed guardiani vel familie committebat.

[49]

«  » Index

1 In Urbe cum domino Hostiense, qui postea summus pontifex fuit, clara illa luminaria orbis aderant, videlicet sanctus Franciscus et sanctus Dominicus.
2 Qui cum melliflua vicissim de Deo eructarent, dixit tandem episcopus illis: "In Ecclesia primitiva pastores pauperes erant, et homines caritate et non cupiditate ferventes.
3 Cur igitur non facimus de vestris fratribus episcopos et prelatos, qui documento et exemplo (cfr. Tit 2,7) prevalent?".
4 Fit inter sanctos de respondendo contentio (cfr. Luc 22,24), non precipientibus sed efferentibus, quin immo se cogentibus ad responsum.
5 Siquidem uterque prior erat alterius, dum uterque devotus in alterum.
6 Vicit tandem humilitas Franciscum ne se preponeret, vicit et Dominicum, ut prius respondendo, humiliter obediret.
7 Respondens ergo beatus Dominicus dixit episcopo: "Domine, gradu bono, si cognoscunt, sublimati sunt fratres mei, nec pro meo posse permittam ut aliud assequantur speculum dignitatis".
8 Hec itaque sic breviter perorante, inclinans se beatus Franciscus coram episcopo dixit: "Domine, minores ideo vocati sunt fratres mei ut majores fieri (cfr. Mat 20,26) non presumant.
9 Docet eorum vocatio ipsos in plano subsistere, et humilitatis Christi sequi vestigia (cfr. 1Pet 2,21), quo tandem in respectione sanctorum (cfr. Sap 3,13) plus aliis exaltentur.
10 Si vultis, ait, ut fructum faciant in Ecclesia Dei (cfr. Phip 3,6), tenete illos et conservate in statu vocationis eorum, et ad plana reducite vel invitos.
11 Et ad prelationem illos ascendere nullatenus permittatis".
12 Hec beatorum responsa.
13 Finitis vero responsionibus, multum de utriusque sermonibus hedificatus dominus Hostiensis immensas Deo gratias egit (cfr. Act 27,35).
14 Discedentibus autem inde rogavit beatus Dominicus sanctum Franciscum, ut sibi cordam, que cingebatur dignaretur concedere.
15 Lentus ad hoc fuit beatus Franciscus, eadem humilitate que ille caritate poscebat.
16 Vicit tamen felix postulantis devotio, et concessam sub inferiori tunica devotissime cinxit.
17 Tandem manus inter manus ponuntur, et mutue recommendationes dulcissime fiunt.
18 Dixit sanctus sancto: "vellem, frater Francisce, unam fieri Religionem tuam et meam, et in Ecclesia pari forma nos vivere".
19 Demum cum abscesserunt, dixit beatus Dominicus pluribus qui tunc aderant: "In veritate dico vobis (cfr. Luc 4,25), sanctum virum Franciscum ceteri religiosi sequi deberent, tanta est sue sanctitatis perfectio".

[50]

«  » Index

1 Quodam tempore in primordio, scilicet tempore quo beatus Franciscus cepit habere fratres, manebat cum illis apud Rigum Tortum.
2 Dum quadam nocte, circa medium, omnes quiescerent in lectulis suis, exclamavit unus ex fratribus dicens: "Morior, morior!".
3 Et stupefacti fratres et territi omnes evigilaverunt.
4 Exurgens beatus Franciscus dixit: "Surgite, fratres, et accendite lumen".
5 Et accenso lumine dixit beatus Franciscus: "Quis est ille qui dixit: morior?".
6 Ille autem frater dixit: "Ego sum".
7 Et dixit ad eum beatus Franciscus: "Quid habes, frater? Quomodo morieris?".
3 At ille: "Morior fame".
9 Beatus Franciscus, sicut homo plenus caritate et discretione, ut non verecundaretur frater ille solus comedere, statim fecit apponi mensam, et comederunt omnes pariter cum illo.
10 Nam noviter ille et alii conversi erant ad Dominum, et ultra modum affligebant corpora sua.
11 Et post comestionem dixit beatus Franciscus ceteris fratribus: "Fratres mei, ita dico vobis quod unusquisque consideret naturam suam;
12 quia, licet aliquis ex vobis sustentari valeat pauciori cibo quem alius, nolo tamen quod habundantiori cibo indigens illum in hoc imitari nitatur; sed naturam suam considerans, exhibeat corpori suo necessitatem suam.
13 Sicut enim a superfluitate comestionis, que obest corpori et anime tenemur nobis cavere, ita a nimia abstinentia, immo magis, quoniam Dominus misericordiam vult et non sacrificium (cfr. Os 6,6; Mat 9,13; 12,7)".
14 Et ait: "Carissimi fratres, hoc quod feci, videlicet quod caritate fratris nostri cum ipso pariter comedimus, [ut non] verecundaretur solus comedere, magna necessitas et caritas compulit me facere.
15 Sed dico vobis quod de cetero nolo ita facere, quia non esset religiosum neque honestum.
16 Sed volo et precipio vobis, ut quilibet secundum nostram paupertatem suo corpori satisfaciat, sicut ei necesse fuerit".
17 Nam primi fratres et alii, qui venerunt post ipsos usque ad magnum tempus, affligebant corpora sua ultra modum abstinentia non solum cibi et potus, sed etiam vigiliis, frigore et labore (cfr. 2Cor 11,27) manuum suarum.
18 Portabant igitur subtus ad carnem circulos ferreos et loricas, qui poterant habere et fortissima cilicia, sicut etiam magis poterant habere.
19 Propterea sanctus pater, considerans quod fratres hac occasione poterant infirmari, et quidam iam parvo tempore essent infirmati, prohibuit in quodam capitulo, ut nullus fratrum portaret subtus ad carnem nisi tunicam.
20 Nos vero, qui cum ipso fuimus (cfr. 2Pet 1,18), testimonium perhibemus (cfr. Ioa 19,35; 21,24; 2Ioa 12) de illo, quod, licet a tempore quo cepit habere fratres, et etiam toto tempore vite sue fratribus esset discretus, ita dumtaxat ut fratres cibis et rebus non deviarent aliquo tempore a modo paupertatis et honestatis nostre Religionis, quibus fratres antiqui utebantur,
21 ipse tamen suo corpori, etiam antequam haberet fratres, a principio sue conversionis et toto tempore vite sue fuit austerus, cum a tempore sue iuventutis esset homo fragilis et debilis secundum naturam, et in seculo non posset vivere nisi delicate.
22 Unde quodam tempore considerans quod fratres iam excederent modum paupertatis et honestatis in cibis et rebus, in quadam sua predicatione quam fecerat, quibusdam fratribus in persona omnium fratrum dixit:
23 "Non putant fratres quod corpori meo necessaria esset pitantia?
24 Sed quia oportet me esse formam et exemplum omnium fratrum, volo uti et esse contentus pauperculis cibis et rebus, et non delicatis".

[51]

«  » Index

1 Cum cepisset beatus Franciscus habere fratres, tantum letabatur de conversione illorum, et quod Dominus sibi dedit societatem bonam, in tantum diligebat eos et venerabatur quod non dicebat eis ut irent pro helemosina et maxime quia videbatur ei quod verecundarentur ire;
2 sed parcens illorum verecundie, ipse cotidie solus ibat pro helemosina.
3 Ex hoc nimis fatigabatur corpus suum, maxime cum fuisset homo delicatus in seculo et debilis secundum naturam et propter nimiam abstinentiam et afflictionem quem sustinuerat et ab illo die quo exivit de seculo esset debilior.
4 Unde considerans quod tantum laborem non poterat tolerare, et quia ad hoc vocati erant, licet verecundarentur, et non plene cognoscerent, nec erant tantum discreti adhuc ut dicerent ei: "Nos volumus ire pro helemosina ", dixit eis:
5 "Carissimi fratres et filioli mei, nolite verecundari ire pro helemosina, quia Dominns pro nobis se fecit (cfr. 2Cor 8,9) pauperem in hoc mundo;
6 quapropter exemplo suo elegimus viam verissime paupertatis et eius sanctissime matris.
7 Hec est hereditas nostra quam nobis acquisivit et reliquit Dominus Iesus Christus et omnibus qui suo exemplo in sancta paupertate vivere volunt".
8 Et ait illis: "In veritate dico vobis quod multi ex nobilioribus et sapientioribus huius seculi venient ad istam congregationem et pro magno honore habebunt ire pro helemosina.
9 Ite igitur confidenter et animo gaudenti pro helemosina cum benedictione Domini Dei.
10 Et magis libere et animo gaudenti ire debetis, quam ille qui de una nummata offerret centum denarios, quoniam offeretis illis amorem Dei, a quibus petieritis helemosinam,
11 dicentes: Amore Domini Dei facite nobis helemosinas, cuius comparatione nichil est terra vel celum".
12 Et quia pauci adhuc erant, non poterat illos binos mittere (cfr. Luc 10,1), sed unumquemque separatim misit per illa castella et villas.
13 Et factum est dum redirent, unusquisque ostendebat beato Francisco helemosinas, quas acquisiverat, dicens unus alteri: "Ego maiorem helemosinam te acquisivi".
14 Et gavisus est inde beatus Franciscus cernens illos ita hilares et iucundos.
15 Et exinde unusquisque libentius petebat licentiam eundi pro helemosina.

[52]

«  » Index

1 Eodem tempore, cum esset beatus Franciscus cum fratribus suis, quos tunc habebat, tante puritatis erat quod ab illa hora que Dominus ei revelavit ut deberet vivere, ipse et fratres eius, secundum formam sancti Evangelii, ad litteram voluit illud et studuit observare toto tempore vite sue.
2 Unde prohibuit fratri, qui fratribus faciebat coquinam ut, cum vellet fratribus dare legumina ad manducandum, non premitteret ea in sero in aqua calida, sicut est consuetum, pro alio die, ut observarent fratres illud verbum sancti Evangelii: "Nolite solliciti esse de crastino (cfr. Mat 6,34)".
3 Et ita frater ille, postquam fratres dixerant matutinum, mittebat illa ad mollificandum.
4 Quapropter etiam per longum tempus multi fratres in pluribus locis, ubi per se morabantur, et maxime in civitatibus, hoc observaverunt nolentes plures helemosinas acquirere vel accipere nisi quot sufficerent eis per unum diem.

[53]

«  » Index

1 Quodam tempore, cum esset beatus Franciscus apud eundem locum, quidam frater spiritualis homo et antiquus in Religione manebat ibi, qui erat valde debilis et infirmus.
2 Considerans igitur ipsum beatus Franciscus pietate motus est super eum (cfr. Luc 7,13).
3 Sed quia fratres tunc infirmi et sani cum hilaritate et patientia, paupertate pro habundantia utebantur, et in suis infirmitatibus medicinis non utebantur, sed magis que erant contraria corpori libentius faciebant, dixit ad seipsum beatus Franciscus:
4 "Si frater iste summo mane manducaret de uvis maturis, credo quod prodesset illi".
5 Et ideo surrexit quadam die summo mane secreto et vocavit fratrem illum et duxit illum in vineam que est iuxta eandem ecclesiam, et elegit quamdam vitem, in qua erant bone et sane uve ad manducandum.
6 Et sedens cum illo fratre iuxta vitem (cfr. Mic 4,4), cepit de uvis comedere, ut non verecundaretur solus comedere;
7 et manducantibus illis laudavit Dominum Deum frater ille.
8 Et illius misericordie quam fecit propter eum sanctus pater, toto tempore, dum vixit, cum magna devotione et lacrimarum effusione sepe recordatus est inter fratres.

[54]

«  » Index

1 Quodam tempore, cum esset beatus Franciscus apud eumdem locum, manebat ad orationem in cella, que erat retro post domum.
2 Cumque quadam die staret in ea, ecce episcopus Assisii venit ad videndum eum.
3 Et factum est, dum intraret domum, pulsavit ostium ut ingrederetur ad beatum Franciscum.
4 Et aperto sibi ostio statim intravit cellam, in qua erat facta parva alia cellula de storiis, ubi stabat beatus Franciscus.
5 Et quia sciebat quod sanctus pater familiaritatem et dilectionem sibi ostendebat, libere ivit et aperuit sibi storium cellule, ut videret eum.
6 Et statim dum misit caput intro in cellulam, subito, vellet nollet, impulsus est per vim foras de voluntate Domini (cfr. Act 21,14; Ps 50,20), quia dignus non erat videre eum, ambulans retro post se.
7 Et statim exivit foras cellam tremens et stupefactus, et coram fratribus dixit inde culpam suam, et quod illa die penituit eum illuc venisse.

[55]

«  » Index

1 Quidam frater spiritualis homo et antiquus in Religione et familiaris beato Francisco fuit.
2 Accidit autem, ut in quodam tempore per multos dies passus esset gravissimas et crudelissimas diaboli suggestiones, ita quod quasi in profundum desperationis illa occasione inducebatur, et etiam in tantum cotidie stimulabatur quod verecundabatur totiens confiteri.
3 Et ex hoc nimis se affligebat abstinentia, vigiliis, lacrimis et disciplinis.
4 Cumque cotidie et per tot dies esset tribulatus, ecce divina dispensatione venit ad locum beatus Franciscus.
5 Et cum quadam die non multum longe ab illo loco ambularet beatus Franciscus cum quodam fratre et cum illo, qui erat ita tribulatus, beatus Franciscus subtraxit se parum ab illo fratre et iunxit se illi fratri, qui erat ita temptatus, et dixit ei:
6 "Carissime frater, volo et dico ut amodo non tenearis illas suggestiones et immissiones diaboli alicui confiteri, et noli timere (cfr. Mat 1,20) quia nichil nocuerunt anime tue, sed de mea licentia dicas .VII. Pater noster, quotiens hiisdem suggestionibus fueris tribulatus (cfr. Ps 106,6)".
7 Et gavisus est ille frater de verbo quod dixit ei, ut non teneretur illas confiteri, maxime quia, cum cotidie oporteret illum confiteri, nimis confundebatur;
8 et hoc erat causa sui maioris doloris.
9 Et miratus est ille frater sanctitatem sancti patris, quomodo per Spiritum Sanctum cognovit suas temptationes, eo quod ipse nulli alii fuerat confessus, nisi sacerdotibus;
10 et etiam sepe mutabat sacerdotem propter verecundiam, quia verecundabatur ut unus sacerdos sciret suam omnem infirmitatem et temptationem.
11 Et statim ab illa hora, que locutus est ei beatus Franciscus, liberatus fuit de magna illa tribulatione intus et foris, quam longo tempore sustinuit.
12 Et per gratiam Dei in magna quiete et pace anime et corporis positus fuit, meritis beati Francisci.

[56]

«  » Index

1 Videns beatus Franciscus quod numerum fratrum Dominus vellet multiplicare (cfr. Act 6,7), dixit ad eos: "Carissimi fratres et filioli mei, video quod Dominus vult nos multiplicare;
2 unde michi videtur bonum et religiosum acquirere ab episcopo vel canonicis Sancti Ruphini aut ab abbate monasterii Sancti Benedicti aliquam parvam et pauperculam ecclesiam ubi fratres valeant dicere horas suas,
3 et solummodo habere iuxta eam aliquam parvam et pauperculam domum ex luto et vigminibus constructam, ubi fratres possint quiescere et operari suas necessitates:
4 quoniam locus iste non est honestus et hec domus est fratribus ad manendum valde parva, ex quo Domino placet illos multiplicare, et maxime quia non habemus hic ecclesiam ubi fratres dicere possint horas suas,
5 et si aliquis moreretur, non esset honestum ipsum hic sepeliri nec in ecclesia clericorum secularium".
6 Et placuit sermo (cfr. Act 6,5) ceteris fratribus.
7 Surrexit ergo beatus Franciscus et ivit ad episcopum Assisii et eadem verba que coram fratribus proposuerat, proposuit coram episcopo.
8 Cui episcopus respondit dicens: "Frater, non habeo aliquam ecclesiam quam vobis dare valeam".
9 Ille ivit ad canonicos Sancti Ruphini et similia verba eis dixit; illi vero sicut episcopus responderunt.
10 Ivit ergo ad monasterium Sancti Benedicti de monte Subasio et coram abbate illa eadem verba, sicut coram episcopo et canonicis, proposuit: insuper qualiter episcopus et canonici sibi responderunt.
11 Abbas vero pietate motus, habito concilio de hoc cum fratribus suis, et sicut de voluntate Domini (cfr. Act 21,14; Ps 50,20) fuit, concesserunt beato Francisco et fratribus suis ecclesiam Sancte Marie de Portiuncula pro magis paupercula ecclesia quem haberent;
12 erat et magis paupercula quem aliqua esset in circuitu civitatis Assisii; quod diu desideraverat beatus Franciscus.
13 Et dixit abbas beato Francisco: "Frater, quod petisti exaudivimus; sed volumus quod si Dominus congregationem vestram multiplicaverit, iste locus sit caput omnium vestrum".
14 Et placuit sermo (cfr. Act 6,5) beato Francisco et ceteris fratribus suis.
15 Et gavisus est inde plurimum beatus Franciscus de loco fratribus concesso et maxime propter nomen ecclesie Matris Christi et quod ita paupercula ecclesia erat et de cognomine quod habebat:
16 cognominabatur enim de Portiuncula, in quo prefigurabatur quod futura esset mater et caput pauperum Minorum fratrum.
17 Unde Portiuncula dicta est propter illam contratam ubi constructa est illa ecclesia, que antiquitus Portiuncula est vocata.
18 Nam dicebat beatus Franciscus: "Propterea voluit Dominus ut nulla alia ecclesia fratribus concederetur et quod de novo aliquam ecclesiam tunc primi fratres non construerent nec haberent nisi illam, quoniam illa fuit quedam prophetia que adimpleta est in adventu Minorum fratrum".
19 Et licet esset paupercula et quasi iam destructa per multum tempus, semper homines civitatis Assisii et illius contrate habuerunt in illa ecclesia magnam devotionem et maiorem habent usque hodie.
20 Unde statim quod iverunt illuc fratres ad manendum, quasi cotidie multiplicabat Dominus eorum numerum (cfr. Act 6,7) et rumor de ipsis et fama exiit per totam vallem Spoletanam.
21 Antiquitus tamen vocata est Sancta Maria de Angelis et a provincia dicta est Sancta Maria de Portiuncula.
22 Unde postquam fratres ceperunt reparare illam, dicebant homines et mulieres illius provincie: "Eamus ad Sanctam Mariam de Angelis".
23 Et licet abbas et monachi libere concessissent beato Francisco et eius fratribus illam ecclesiam sine datione aliqua et censu annuo,
24 tamen beatus Franciscus, tamquam bonus et peritus magister qui domum suam voluit edificare super firmam petram (cfr. Mat 7,24) videlicet et congregationem suam super magnam paupertatem, annuatim mittebat ipse fiscenulam plenam pisciculis qui vocantur lasce in signum maioris humilitatis et paupertatis,
25 ut fratres nullum proprium locum haberent nec in aliquo permanerent qui non esset sub dominio aliquorum, ita quod fratres non habeant potestatem vendendi vel alienandi quoquo modo.
26 Et cum fratres portabant monachis pisciculos annuatim, ipsi, propter humilitatem beati Francisci, qui ex voluntate sua illud faciebat, dabant sibi et fratribus suis quoddam vas plenum oleo.
27 Nos vero qui fuimus cum (cfr. 2Pet 1,18) beato Francisco, testimonium perhibemus (cfr. Ioa 21,24; 3Ioa 12) quod ipse cum affirmatione verbi de illa ecclesia dixit, quoniam propter multam prerogativam quem Dominus ibi ostendit et in illo loco sibi est revelatum, quod inter omnes alias ecclesias huius seculi quas beata Virgo diligit, diligit illam ecclesiam.
28 Propterea toto tempore vite sue maximam reverentiam et devotionem in ipsa habuit;
29 et ut fratres memoriale in cordibus suis semper haberent, circa mortem suam scribi voluit in Testamento suo ut fratres similiter facerent.
30 Nam circa mortem suam coram ministro generali et aliis fratribus dixit: "Locum Sancte Marie de Portiuncula volo ordinare et fratribus relinquere in testamentum, ut a fratribus semper habeatur in maxima reverentia et devotione.
31 Quod et antiqui fratres nostri fecerunt: licet enim locus ille sit sanctus, ipsi tamen conservabant sanctitatem eius cum continua oratione die noctuque et continuo silentio,
32 et si aliquando loquerentur post terminum et constitutionem silentii, cum maxima devotione et honestate, que ad laudem Dei et animarum salutem (cfr. 1Pet 1,9) pertinebant, tractabant;
33 et si contingeret, quod raro fiebat, ut aliquis aliqua verba inutilia vel otiosa inciperet loqui (cfr. Mat 12,36), statim ab alio corrigebatur.
34 Macerabant quidem carnem non solum ieiunio, sed vigiliis multis, frigore et nuditate (cfr. 2Cor 11,27) et labore manuum suarum (cfr. Ps 127,2; Tob 2,19).
35 Multotiens enim, ut non starent otiosi, ibant et iuvabant pauperes homines in agris eorum, et ipsi postea aliquando dabant eis de pane amore Dei".
36 "Et hiis et aliis virtutibus sanctificabant seipsos et locum, et alii qui venerunt post ipsos, licet non tantum, fecerunt similiter usque ad longum tempus".
37 "Postea vero occasione multorum fratrum et aliorum convenientium in loco illo magis quam fuerat consuetum, maxime quia omnes fratres de Religione oportebat recurrere illuc et eos qui volebant intrare Religionem similiter,
38 etiam quia fratres sunt magis frigidi in oratione et aliis bonis operibus et magis dissoluti ad proferendum verba otiosa (cfr. Mat 12,36) et inutilia ac etiam nova huius seculi quem solebant, locus ille a fratribus qui manent ibi et ab aliis religiosis non habetur in tanta reverentia et devotione sicut convenit et sicut vellem".
39 "Volo igitur quod semper sit sub potestate generalis ministri ut inde curam et sollicitudinem maiorem habeat providendi ibi, specialiter ut ponat ibi bonam et sanctam familiam.
40 Clerici eligantur de sanctioribus et magis honestis fratribus et qui sciant melius dicere officium qui sint in tota Religione, ut non solum alii homines, sed etiam fratres cum magna devotione libenter audiant illos.
41 De fratribus et laicis sanctis, hominibus discretis et honestis, eligantur qui serviant illis.
42 "Volo etiam ut nullus fratrum nec aliqua persona intret in illum locum nisi generalis minister et fratres qui serviunt illis.
43 Et ipsi non loquantur cum aliqua persona nisi cum fratribus qui serviunt illis et cum ministro, quando visitaret eos.
44 "Volo similiter ut fratres laici qui serviunt illis teneantur ut nulla verba vel nova huius seculi que audierunt, que non essent utilia anime, ad illos referant.
45 Et propterea specialiter volo ut nullus intret in illum locum, ut ipsi conservent puritatem et sanctitatem suam melius,
46 et quod in illo loco aliqua verba vana et inutilia anime [non] proferantur, sed totus servetur et teneatur purus et sanctus in hymnis et laudibus Domini.
47 Et cum aliquis istorum fratrum [migraverit, ubicumque manebit alius frater sanctus, generalis minister faciat ipsum venire illuc, loco illius qui mortuus fuerit.
48 Quoniam si fratres et loca ipsorum ubi manent a puritate et sanctitate et honestate que convenit aliquo tempore declinaverint, iste locus volo quod sit speculum et bonum exemplum totius Religionis et quoddam candelabrum ante thronum Dei (cfr. Apoc 4,5) et ante beatam Virginem, per quod Dominus propitietur defectibus et culpis fratrum et conservet semper et protegat Religionem et plantulam suam"].
49 [Quodam tempore, prope capitulum quod tunc debebat fieri, quod et illis temporibus omni anno fiebat apud Sanctam Mariam de Portiuncula,
50 considerans populus Assisii quod fratres essent gratia Domini iam multiplicati, et cotidie multiplicabantur,
51 et quod, maxime cum convenirent ibi omnes ad capitulum, non haberent nisi quandam pauperculam et parvam casinam coopertam de palea, et parietes erant constructi ex vigminibus et luto, sicut fratres fecerant primo quando veneram illuc ad manendum,
52 habito concilio generali, in paucis diebus cum festinatione et magna devotione fecerunt ibi magnam domum ex lapidibus et calce muratam, sine consensu beati Francisci et ipso absente.
53 Cumque reverteretur beatus Franciscus de quadam provincia et veniret ad capitulum et vidisset illam domum constructam ibi, miratus est inde.
54 Et considerans quod, occasione illius domus, fratres in locis, [in] quibus morabantur et erant moraturi, hedificarent vel facerent hedificari magnas domos,
55 et maxime quia volebat quod semper ille locus esset forma et exemplum omnium locorum fratrum, antequam finiretur capitulum, surrexit quadam die et ascendit super tectum (cfr. Luc 5,19) illius domus et precepit fratribus ut ascenderent,
56 et cepit una cum fratribus proicere in terram lastas ex quibus erat cooperta, volens destruere domum.
57 Videntes quidam milites Assisii et alii, qui erant ibi pro communitate eiusdem civitatis ad custodiendum illum [locum] pro secularibus et forensibus, qui erant extra locum in maxima quantitate ex omni parte congregati ad videndum capitulum fratrum, quod beatus Franciscus et alii fratres volebant dissipare domum illam, statim iverunt ad ipsos;
58 qui dixerunt beato Francisco: "[Frater], ista domus est communitatis Assisii, et nos sumus hic pro ipsa communitate; unde dicimus tibi quod non destruas domum nostram".
59 Dixit beatus Franciscus: "Ergo si vestra est domus, nolo tangere illam".
60 Et statim descendit de ea et alii fratres qui cum ipso erant descenderunt.
61 Quapropter populus civitatis Assisii per longum tempus omni anno constituit ut, quicumque esset illorum potestas teneretur, ipsam facere cooperiri et reparari, si esset necesse.
62 Alio tempore, minister generalis volebat ibi facere quandam parvam domum pro fratribus illius loci, ubi possent quiescere et dicere horas suas,
63 maxime quia illis temporibus ad illum locum omnes fratres de Religione et qui veniebant ad Religionem recurrebant et veniebant, propter quod multum fatigabantur fratres illi quasi cotidie;
64 et etiam propter multitudinem fratrum convenientium in loco illo non habebant locum ubi possent quiescere et dicere horas suas ita quod oportebat dare illis loca sua ubi iacebant.
65 Et ex hoc multas tribulationes multotiens patiebantur, quia post multum laborem non poterant quasi satisfacere necessitati corporis et utilitati anime providere.
66 Cumque iam quasi illa domus esset edificata, ecce reversus est ad locum illum beatus Franciscus, et dum quiesceret in quadam cellula in nocte quadam audivit in mane tumultum fratrum qui] laborabant ibi, cepit mirari quid hoc esset;
67 unde interrogavit socium suum dicens:"Quis est hic tumultus? (cfr. 1Re 4,14) Quid operantur illi fratres?"
68 Socius eius narravit ei omnia sicut erant.
69 Qui statim fecit vocari ministrum dicens illi: "Frater, iste locus est forma et exemplum totius Religionis;
70 unde magis volo quod fratres istius loci sustineant tribulationes et necessitates amore Domini Dei, ut fratres totius Religionis qui huc veniunt reportent bonum exemplum paupertatis in locis suis, quam si haberent suas satisfactiones et consolationes,
71 et alii fratres de Religione sumerent exemplum hedificandi in locis suis dicentes:
72 In loco Sancte Marie de Portiuncula, qui est primus locus fratrum, talia et tanta hedificia hedificantur, bene possumus hedificare in locis nostris, quia non habemus aptum locum ad manendum".

[57]

«  » Index

1 Quidam frater, spiritualis homo, cui nimis erat familiaris beatus Franciscus, manebat in quodam heremitorio.
2 Et considerans quod si aliquando veniret illuc beatus Franciscus [non haberet aptum locum ad manendum], fecit fieri in quodam loco remoto prope locum fratrum quandam cellulam, ubi posset [orare, cum veniret] illuc beatus Franciscus.
3 Et factum est, non post multos dies, advenit beatus Franciscus.
4 Cumque duceretur a fratre illo ad videndum eam, dixit ei beatus Franciscus: "Nimis pulchra michi videtur cellula ista.
5 Sed, si vis ut maneam in ea per aliquot dies, facias fieri sibi quoddam vestimentum interius et exterius de filicibus et ramis arborum".
6 Erat enim illa cellula non murata sed de lignis facta.
7 Sed quia ligna erant plana, facta cum securi et dolabro, videbatur beato Francisco nimis pulchra.
8 Et statim frater ille fecit ipsam aptari, sicut dixerat beatus Franciscus.
9 Nam quanto plus essent paupercule et religiose cellule et domus fratrum, tanto magis libenter eas videbat et aliquando ibi hospitabatur.
10 Cumque maneret et oraret in ea per aliquot dies, quadam die extra cellulam prope locum fratrum ecce quidam frater, qui erat in illo loco, venit ubi manebat beatus Franciscus.
11 Et dixit ad eum beatus Franciscus: "Unde venis, frater?". At ille dixit ad eum: "Venio de cellula tua".
12 Dixit ad eum beatus Franciscus: "Ex quo dixisti meam esse, alius stabit deinceps in ea, et non ego".
13 Nos vero qui cum ipso fuimus (cfr. 2Pet 1,18), multotiens audivimus ipsum dicentem illud verbum sancti Evangelii: Vulpes foveas habent et volucres celi nidos, Filius autem hominis non habet ubi caput suum reclinet (cfr. Mat 8,20; Luc 9,58).
14 Et dicebat: "Dominus quando stetit in carcere, ubi oravit et ieiunavit .XL. diebus et .XL. noctibus (cfr. Mat 4,2), non fecit ibi fieri cellam nec aliquam domum, sed sub saxo montis permansit".
15 Et ideo exemplo suo nec domum nec cellam habere voluit in hoc seculo, nec pro se fieri fecit;
16 immo, si contingeret quod aliquando diceret fratribus: "Ita aptate cellam istam", nolebat in ea postea permanere propter illud verbum sancti Evangelii: Nolite solliciti esse (cfr. Mat 6,24).
17 Nam circa mortem suam in Testamento suo scribi voluit, ut omnes celle et domus fratrum non deberent construi nisi ex luto et lignis, ad conservandam melius paupertatem et humilitatem.

[58]

«  » Index

1 Unde quodam tempore, cum esset apud Senas pro infirmitate oculorum et maneret in cella, ubi post mortem eius oratorium pro ipsius reverentia fuit hedificatum, dixit ad eum dominus Bonaventura, qui [terram] dederat fratribus, ubi locus fratrum fuit hedificatus: "Quid tibi videtur de loco isto?".
2 Respondit ei beatus Franciscus: "Vis ut dicam tibi quomodo loca fratrum deberent hedificari?". Respondit ei: "Pater, volo".
3 Et ait ei: "Cum fratres vadunt ad aliquam civitatem, ubi locum non habent, et inveniunt aliquem, qui vult eis dare tantam terram, ubi valeant locum hedificare et habere ortum et que necessaria sunt eis, ipsi primo debent considerare quanta terra sufficiat eis,
4 semper considerantes sanctam paupertatem, quam promisimus et bonum exemplum, quod tenemur aliis in omnibus exhibere".
5 Hoc autem dicebat sanctus pater, quia nulla occasione volebat, ut fratres in domibus, vel ecclesiis, in ortis vel aliis rebus, quibus utebantur, modum excederem paupertatis nec aliqua loca iure proprietatis possiderent, sed in eis semper tamquam peregrini et advene (cfr. 1Pet 2,11) morarentur.
6 Et propterea volebat ut fratres non in multa quantitate per loca collocari deberent, quia sibi difficile videbatur in multa quantitate paupertatem servari.
7 Et hec fuit voluntas eius ab initio sue conversionis et ultimo in morte eius, ut sancta paupertas penitus observaretur.
8 "Postea deberent ire ad episcopum illius civitatis et dicere ei: Domine, talis homo amore Domini Dei et salute anime sue vult nobis tantam terram dare ut possimus ibi locum hedificare;
9 unde ad vos recurrimus primo, maxime quia estis pater et dominus animarum totius gregis vobis commissi et nostrarum et aliorum fratrum, qui permanserint in loco isto.
10 Volumus ergo cum benedictione Domini Dei et vestra, ibi hedificare".
11 Hoc autem dicebat sanctus, quoniam fructum animarum quem in populo fratres exercere volunt melius peragunt cum illorum pace, lucrando eos et populum: [quam] scandalizando prelatos et clericos, licet populum lucrentur.
12 Et dicebat: "Dominus nos vocavit in adiutorium fidei sue et prelatorum et clericorum sancte matris Ecclesie; propter quod tenemur quantum possumus ipsos semper diligere, honorare et venerari.
13 Nam ideo vocantur fratres minores, quia sicut nomine sic et exemplo et opere ceteris aliis hominibus huius seculi debent esse humiles.
14 Et quia ab initio mee conversionis, cum a seculo et patre carnali me separavi, posuit Dominus verbum suum in ore (cfr. Ex 4,15; Is 51,16) episcopi Assisii ut michi bene consuleret in servitio Christi, et me confortaret.
15 Et propter hoc et multa alia excellentia que in prelatis considero, non tantum episcopos, sed pauperculos sacerdotes volo diligere et venerari et tenere eos pro meis dominis".
16 "Deinde accepta benedictione ab episcopo, vadant et faciant mitti magnam carbonariam in circuitu terre quem pro loci hedificatione acceperunt, et ponant ibi bonam sepem pro muro, in signum sancte paupertatis et humilitatis.
17 Postea faciant fieri domos pauperculas ex luto et lignis constructas et aliquas cellulas, ubi fratres aliquando possint orare et pro maiori honestate ipsorum et etiam cautela verborum otiosorum (cfr. Mat 12,36) laborare valeant.
18 Ecclesias etiam fieri faciant; non enim debent fratres facere fieri magnas ecclesias occasione ibi populo predicandi nec aliqua occasione,
19 quoniam maior humilitas est et melius exemplum, cum fratres vadunt ad alias ecclesias ad predicandum, ut observent sanctam paupertatem et ipsorum humilitatem et honestatem".
20 "Et si aliquando prelati et clerici, religiosi seu seculares, ad loca ipsorum diverterint, domus paupercule et cellule et ecclesie ipsorum existentium in loco illo, illis predicabunt et inde hedificabuntur".
21 Et ait: "Multotiens enim fratres faciunt fieri magna hedificia rumpendo sanctam nostram paupertatem et in murmurationem et malum exemplum proximi.
22 Et postea, occasione melioris vel et sanioris loci, dimittunt illa loca et hedificia, unde illi, qui dederunt ibi helemosinas suas et alii hoc videntes et audientes scandalizantur inde plurimum et conturbantur.
23 Quapropter melius est ut fratres parva et paupercula loca et hedificia fieri faciant, observando professionem suam, et bonum exemplum dando proximis, quem si contra professionem suam fecerint et malum exemplum aliis exhibuerint.
24 Nam si aliquando contingeret, quod fratres occasione honestioris loci, loca parva et paupercula hedificia dimitterent, nimis malum exemplum et scandalum inde esset".

[59]

«  » Index

1 In illis autem diebus et in eadem cella ubi beatus Franciscus hec verba dixerat domino Bonaventure, quodam sero, cum propter infirmitatem stomachi evomere vellet, accidit ei, ut magna vi quam sibi fecit in evomendo, evomeret sanguinem, et sic per totam noctem usque in hora matutinali sanguinem evomuit.
2 Cumque socii cernerent ipsum pre debilitate et dolore infirmitatis quasi iam mori, cum multo dolore et lacrimarum effusione dixerunt ad illum:
3 "Pater, quid faciemus? Benedicas nobis et ceteris fratribus tuis.
4 Insuper relinque fratribus tuis aliquod memoriale tue voluntatis ut, si Dominus de hoc seculo te voluerit evocare, semper fratres tui dicere valeant et in memoria habeant: Pater noster hec verba reliquit filiis et fratribus suis in morte sua".
5 Ille autem dixit eis: "Vocate michi fratrem Benedictum de Piratro".
6 Erat ille frater sacerdos, discretus, sanctus et antiquus in Religione, qui aliquando in cella illa celebrabat beato Francisco; quoniam, licet esset infirmus, semper, cum poterat, libenter et devote missam audire volebat.
7 Cumque ille venisset ad ipsum, ait illi beatus Franciscus: "Scribe qualiter benedico cunctis fratribus meis, qui sunt in Religione et qui venturi erunt usque ad finem seculi".
8 Nam mos erat beati Francisci ut semper in capitulis fratrum, cum fratres insimul convenirent, in fine capituli benediceret et absolveret omnes fratres presentes et alios qui erant in Religione, et benedicebat etiam omnibus qui venturi erant ad Religionem istam;
9 et non tantum in capitulis sed etiam multotiens benedicebat fratribus omnibus qui erant in Religione et qui venturi erant.
10 Et ait illi beatus Franciscus: "Quoniam propter debilitatem et dolorem infirmitatis loqui non valeo, breviter in istis tribus verbis patefacio fratribus meis voluntatem meam,
11 videlicet: ut in signum memorie mee benedictionis et mei testamenti semper diligant se ad invicem,
12 semper diligant et observent dominam nostram sanctam paupertatem,
13 et ut semper prelatis et omnibus clericis sancte matris Ecclesie fideles et subiecti existant".
14 Monebat autem ut timerent et caverent sibi fratres a malo exemplo;
15 maledicebat omnes insuper, qui pravis et malis exemplis suis provocarent homines ad blasphemandum Religionem et vitam fratrum et sanctos et bonos fratres, qui inde verecundantur et affliguntur.

[60]

«  » Index

1 Quodam tempore, cum maneret beatus Franciscus apud ecclesiam Sancte Marie de Portiuncula et pauci adhuc essent fratres, beatus Franciscus ibat quandoque per illas villas et ecclesias in circuitu civitatis Assisii annuntiando et predicando hominibus, ut facerent penitentiam.
2 Et portabat scopam ad scopandas ecclesias.
3 Nam multum dolebat beatus Franciscus, cum intraret aliquam ecclesiam et videret ipsam non mundatam,
4 et propterea semper, postquam predicaverat populo, finita predicatione, faciebat congregari omnes sacerdotes, qui aderant ibi, in aliquo remoto loco, ut a secularibus non audiretur, et predicabat eis de salute animarum,
5 et maxime ut curam et sollicitudinem haberent conservandi mundas ecclesias, et altaria et omnia, que pertinent ad celebranda divina mysteria.

[61]

«  » Index

1 Cum vero quadam die iret beatus Franciscus ad quandam ecclesiam cuiusdam ville civitatis Assisii, cepit scopare eam, et statim de ipso rumor factus est in illa villa, maxime quia libenter ab illis hominibus videbatur et audiebatur.
2 Ut autem audivit quidam, Iohannes nomine, vir mire simplicitatis, qui arabat in quodam suo agro prope ecclesiam illam, statim ivit ad ipsum inveniens illum scopantem ecclesiam;
3 et dixit ad eum: "Frater, da michi scopam, quia volo te adiuvare".
4 Et accipiens scopam ab ipso scopavit residuum.
5 Et sedentibus illis dixit ille ad beatum Franciscum: "Frater, iam diu est quod habui voluntatem serviendi Deo, et maxime postquam de te et tuis fratribus rumorem audivi; sed nesciebam, qualiter ad te venirem.
6 Sed postquam Domino placuit ut te viderem, volo facere quicquid tibi placuerit".
7 Beatus Franciscus considerans eius fervorem exultavit in Domino, maxime quia tunc paucos habebat fratres, et quia sibi videbatur propter eius puram simplicitatem, quod deberet esse bonus religiosus;
8 qui dixit ei: "Frater, si vis esse de vita et societate nostra, oportet quod expropries te de omnibus tuis que sine scandalo habere potes (cfr. Tob 1,3), et des ea pauperibus (cfr. Mat 19,21) secundum consilium sancti Evangelii, quia id fratres mei, qui potuerunt, fecerunt".
9 Quo audito statim ivit in agrum, ubi dimiserat boves, et solvit illos et duxit unum coram beato Francisco dicens ad eum:
10 "Frater, tot annis servivi patri meo et omnibus de domo mea; licet parva sit hec portio hereditatis mee, volo istum bovem accipere pro portione mea et dare illum pauperibus (cfr. Mat 19,21) sicut tibi melius videbitur secundum Deum".
11 Videntes autem parentes eius et fratres, qui adhuc erant parvi, quod volebat dimittere eos, ceperunt ipsi et omnes de domo tam fortiter lacrimari et plangere alta voce quod motus est inde ad pietatem beatus Franciscus, maxime quia magna familia et imbecillis erat;
12 et ait ad illos beatus Franciscus: "Parate et facite comestionem ut omnes insimul comedamus, et nolite plangere, quoniam vos letos faciam".
13 Illi autem statim paraverunt, et comederunt omnes cum multa letitia.
14 Post comestionem dixit ad eos beatus Franciscus: "Iste filius vester vult servire Deo, de quo non contristari, sed gaudere debetis;
15 et non solum secundum Deum, verum etiam secundum seculum istud imputatur vobis ad honorem et profectum animarum et corporum, quia de carne vestra honoratur Deus, et omnes fratres nostri erunt vestri filii et fratres.
16 Et quia creatura Dei est et suo Creatori vult servire, cui servire regnare est, non possum nec debeo ipsum reddere vobis;
17 sed, ut de ipso recipiatis et habeatis consolationem, volo quod ipse expropriet se vobis de isto bove tamquam pauperibus, licet pauperibus aliis deberet dari (cfr. Mat 19,21) secundum consilium sancti Evangelii".
18 Et consolati sunt omnes in verbis beati Francisci, et maxime letati sunt quod bos redditus est eis, quia pauperes erant.
19 Et quia beatus Franciscus nimis diligebat et ei placebat semper pura et sancta simplicitas in se et in aliis, statim quod induit eum panno Religionis, ducebat illum pro socio suo.
20 Erat enim ille tante simplicitatis, quod ad omnia quecumque faciebat beatus Franciscus, credebat se teneri.
21 Unde, cum beatus Franciscus staret in aliqua ecclesia vel in alio loco remoto ad orationem et ipse volebat illum videre et respicere, ut eius se gestibus omnibus conformaret.
22 Unde si beatus Franciscus flecteret genua aut iungeret manus ad celum (cfr. Deut 32,40) aut spueret vel tussiret, et ipse similiter faciebat.
23 Et cepit ipsum beatus Franciscus cum multa letitia de huiusmodi simplicitatibus redarguere;
24 qui respondit ei: "Frater, ego promisi omnia facere que tu facis; unde volo facere omnia que tu facis".
25 Et mirabatur inde et letabatur beatus Franciscus videns ipsum in tanta puritate et simplicitate.
26 Nam tantum cepit in omnibus virtutibus et bonis moribus perfectus esse, quod beatus Franciscus et alii fratres mirabantur plurimum de eius perfectione.
27 Et non post multum tempus mortuus est in illa sancta perfectione.
28 Unde beatus Franciscus, cum multa letitia utriusque hominis, narrabat inter fratres eius conversationem, et nominabat ipsum non fratrem Iohannem, sed sanctum Iohannem.

[62]

«  » Index

1 Quodam tempore ibat predicando beatus Franciscus per provinciam Marchie.
2 Accidit autem ut quadam die, dum cuiusdam castri populo predicasset, quidam homo venit ad ipsum dicens illi: "Frater, volo dimittere seculum et intrare Religionem tuam".
3 Dixit ad eum beatus Eranciscus: "Frater, si vis intrare Religionem fratrum, oportet te primo omnia tua secundum perfectionem sancti Evangelii pauperibus erogare et postea tuam voluntatem in omnibus abnegare".
4 Quibus auditis, ivit cum festinatione et ductus amore carnali, non spirituali, omnia sua suis consanguineis erogavit.
5 Et reversus est ad beatum Franciscum dicens illi: "Frater, ecce me de omnibus meis expropriavi".
6 Dixit ad eum beatus Franciscus: "Quomodo fecisti?".
7 Cui dixit ille: "Frater, omnia mea quibusdam meis consanguineis, quibus necessaria erant, erogavi".
8 Beatus Franciscus statim cognoscens per Spiritum Sanctum quod homo carnalis erat, dixit ad eum: "Vade viam tuam, frater musca, quoniam tua erogasti consanguineis et vis vivere de helemosinis inter fratres".
9 Ille vero statim ivit viam suam, nolens aliis pauperibus sua erogare.

[63]

«  » Index

1 Hiisdem temporibus, cum in eodem foco Sancte Marie beatus Franciscus maneret, acidit [ut] ad profectum eius anime immissa esset illi gravissima temptatio spiritus, ita quod multum interius et exterius spiritus et corpus eius inde tribulabantur,
2 immo etiam a familiaritate fratrum aliquando se subtrahebat, maxime quia, sicut consueverat, eis hilarem se ostendere non valebat occasione illius temptationis.
3 Affligebat se non solum abstinentia cibi, sed etiam verborum;
4 ibat sepe ad orationem in silvam que erat prope ecclesiam, ut ostenderet magis suum dolorem et lacrimas habundantius coram Domino effundere posset, ut Dominus, qui omnia potest, in tantam tribulationem suam medicinam sibi de celo mittere dignaretur.
5 Cumque die noctuque ab illa temptatione amplius quam duobus annis ita tribulatus fuisset, accidit ut quadam die, dum staret in oratione in ecclesia Sancte Marie, diceretur ei in spiritu illud verbum sancti Evangelii:
6 "Si haberes fidem ut granum sinapis et diceres illi monti ut se transferret de loco suo et iret (cfr. Mat 17,19) in alium locum, ita fieret".
7 Respondit sanctus Franciscus: "Quis est ille mons?" Et responsum est illi: "Mons iste est temptatio tua".
8 Dixit beatus Franciscus: "Ergo, Domine, fiat michi (cfr. Luc 1,38) sicut dixisti".
9 Et statim liberatus est, ita quod visum fuit ei illam temptationem numquam habuisse.

[64]

«  » Index

1 Quodam tempore, dum quadam die reversus fuisset beatus Franciscus apud ecclesiam Sancte Marie de Portiuncula, invenit ibi fratrem Iacobum simplicem cum quodam leproso vulneribus ulcerato, qui eadem die venerat illuc;
2 cui sanctus pater ipsum leprosum et maxime omnes alios leprosos qui essent valde plagati plurimum recommendaverat:
3 nam illis diebus manebant fratres in hospitalibus leprosorum;
4 sed ille frater Iacobus erat quasi medicus illorum qui essent multum plagati, et libenter ipsorum vulnera tangebat, mutabat et curabat.
5 Dixit beatus Franciscus fratri Iacobo quasi ipsum redarguendo: "Tu non deberes ita ducere fratres christianos, quia non est honestum nec pro te nec pro ipsis".
6 Beatus Franciscus vocabat leprosos "fratres christianos".
7 Hoc autem dixit sanctus pater, quia licet placeret sibi ut ipsos iuvaret et eis serviret, nolebat tamen ut duceret illos qui essent multum plagati extra hospitale,
8 maxime quia ille frater Iacobus erat valde simplex et sepe ibat ad ecclesiam Sancte Marie cum aliquo leproso, et maxime quia homines consueverunt abhorrere leprosos qui essent multum plagati.
9 Et hiis dictis, beatus Franciscus statim reprehendit se et dixit inde culpam suam fratri Petro Cathanii, generali ministro qui tunc erat, maxime quia beatus Franciscus credidit de reprehensione fratris Iacobi leprosum verecundari.
10 Et propter hoc dixit culpam suam, ut Deo et leproso inde satisfaceret.
11 Et ait beatus Franciscus fratri Petro: "Penitentiam quam volo inde facere, dico tibi ut michi confirmes et penitus michi non contradicas (cfr. Sir 4,30)".
12 Dixit ad eum frater Petrus: "Frater, fiat tibi sicut placuerit".
13 Nam frater Petrus tantum venerabatur et timebat beatum Franciscum et tantum erat ei obediens, quod non presumebat mutare obedientiam eius, licet tunc et multotiens interius et exterius inde affligeretur.
14 Dixit beatus Franciscus: "Hec sit penitentia mea, scilicet ut comedam simul in una paropside cum fratre christiano".
15 Et factum est, dum sederet beatus Franciscus ad mensam cum leproso et aliis fratribus, apposita est scutella inter ambos.
16 Nam leprosus erat totus vulneratus et ulceratus, et maxime digitos, cum quibus comedebat, habebat contractos et sanguinolentos, ita ut semper, cum mitteret ipsos in scutellam, deflueret in eam sanguis.
17 Videns autem hoc frater Petrus et alii fratres contristati sunt valde, sed nichil audebant dicere propter timorem sancti patris.
18 Qui scri[p]sit hoc, vidit et testimonium perhibuit (cfr. Ioa 19,35; 21,24).

[65]

«  » Index

1 Quodam tempore beatus Franciscus ibat per vallem Spoletanam et ibat cum eo frater Pacificus, qui fuit de Marchia Anconitana et in seculo vocabatur "rex versuum", nobilis et curialis doctor cantorum.
2 Et hospitati sunt in hospitali leprosorum de Trevio.
3 Et dixit beatus Franciscus fratri Pacifico: "Eamus ad ecclesiam Sancti Petri de Bovario, quia volo manere ibi in hac nocte".
4 Erat enim illa ecclesia non multum longe ab hospitali et nullus ibi manebat, maxime quia illis temporibus erat destructum castrum Trevii ita, quod in eodem castro vel in villa [nullus] manebat.
5 Et factum est, dum iret illuc beatus Franciscus dixit fratri Pacifico: "Revertere ad hospitale quoniam volo hic manere in hac nocte solus, et cras summo mane ad me revertere".
6 Cum autem remansisset solus ibi beatus Franciscus et dixisset completorium et alias orationes, voluit quiescere et dormire et non potuit, et spiritus eius cepit timere et sentire diabolicas suggestiones.
7 Et statim surrexit et exivit foras de domo et signavit se dicens: "Ex parte Dei omnipotentis dico vobis, demones, ut quicquid datum fuerit vobis a Domino nostro Iesu Christo ad nocendum corpori meo exerceatis,
8 quoniam sum paratus ad omnia substinenda, quia maior inimicus, quem ego habeo, est corpus meum: unde vindicabitis me de adversario (cfr. Luc 18,3) et inimico meo".
9 Et statim cessaverunt ille suggestiones.
10 Et reversus est ad locum ubi iacebat et quievit et dormivit (cfr. 1Re 3,2.9) in pace.
11 Mane autem facto (cfr. Ioa 21,4) reversus est ad ipsum frater Pacificus.
12 Beatus Franciscus stabat in oratione coram altari intus in choro; frater Pacificus stabat et expectabat ipsum extra chorum coram crucifixo orans Dominum simul.
13 Et cum cepisset orare frater Pacificus, elevatus est in extasi, sive in corpore sive extra corpus Deus scivit (cfr. 2Cor 12,2.3), et vidit multas sedes in celo (cfr. Apoc 4,1.4), inter quas vidit unam eminentiorem ceteris, gloriosam et fulgentem, et ornatam omni lapide pretioso (cfr. Apoc 21,19);
14 et admirans pulchritudinem eius, cepit cogitare intra se (cfr. Dan 4,16) cuiusmodi sedes esset et cuius.
15 Et statim audivit vocem dicentem sibi (cfr. Act 9,4): "Ista sedes fuit Luciferi, et loco eius sedebit in ea beatus Franciscus".
16 Et reversus in se, statim exivit foras ad eum beatus Franciscus.
17 Qui statim procidit ad pedes (cfr. Act 10,25) beati Francisci in modum crucis, considerans quasi iam esset in celo, propter visionem quam de ipso viderat, dicens ei: "Pater, indulgeas michi peccata mea et roga Dominum ut michi indulgeat et misereatur mei".
18 Et extendens manum (cfr. Mat 14,31) beatus Franciscus elevavit ipsum, et cognovit quod aliquid vidisset (cfr. Luc 1,22) in oratione.
19 Videbatur quasi totus immutatus, et loquebatur ad beatum Franciscum non quasi viventem in carnem, sed quasi iam in celo regnantem.
20 Postea quasi a longe, quia nolebat dicere visionem beato Francisco, interrogavit frater Pacificus beatum Franciscum dicens sibi: "Quid credis de te, frater?".
21 Respondit beatus Franciscus et dixit ei: "Michi videtur esse maior peccator homo quem aliquis qui sit in hoc mundo".
22 Et statim dictum fuit fratri Pacifico in corde: "In hoc potes cognoscere quoniam vera est visto (cfr. Dan 8,26) quam vidisti;
23 quoniam sicut Lucifer per suam superbiam proiectus fuit ex illa sede, sic et beatus Franciscus per suam humilitatem merebitur exaltari et sedere in ea".

[66]

«  » Index

1 Quodam tempore cum esset apud Reate beatus Franciscus et maneret in camera Tebaldi Sarraceni per aliquot dies pro infirmitate oculorum, quadam die dixit uni de sociis suis, qui noverat in seculo cytharizare:
2 "Frater, filii huius seculi (cfr. Luc 16,8) divina non intelligunt; quoniam instrumenta scilicet cytharas, psalteria decem cordarum et alia instrumenta, quibus sancti homines in antiquo tempore ad laudem Dei et consolationem animarum utebantur, ipsi ea ad vanitatem et peccatum contra voluntatem Domini utuntur.
3 Vellem igitur ut secreto ab aliquo honesto homine cytharam acquireres, cum qua faceres michi versum honestum et diceremus de verbis et laudibus Domini cum ipsa, maxime quia corpus affligitur magna infirmitate et dolore.
4 Unde vellem sub ista occasione ipsum dolorem corporis reducere ad letitiam spiritus et consolationem".
5 Nam beatus Franciscus in sua infirmitate fecerat quasdam laudes Domini, quas suos socios ad laudem Domini et pro consolatione anime sue ac etiam ad hedificationem proximi aliquando dicere faciebat.
6 Respondit frater et dixit ei: "Pater, verecundor eam acquirere, maxime cum sciant homines istius civitatis me in seculo nosse cytharizare; timeo ne suspicentur me esse temptatum de cytharizando".
7 Dixit ad eum beatus Franciscus: "Ergo, frater, dimittamus".
8 Nocte vero sequenti, fere in media nocte, vigilabat beatus Franciscus et ecce circa domum ubi iacebat, audivit cytharam pulchriorem versum facientem et magis delectabilem quam umquam audiverat in vita sua.
9 Et cytharizans ibat tantum longe quantum posset audiri et postea revertebatur semper cytharizando.
10 Et sic per magnam horam hoc fecit.
11 Unde considerans beatus Franciscus quod opus Dei esset et non hominis, maximo repletus est gaudio et cum exultatione cordis toto affectu laudavit Dominum, qui tali ac tanta consolatione ipsum dignatus est consolari.
12 Et surgens mane dixit socio suo: "Rogavi te, frater, et non satisfecisti michi; sed Dominus, qui in tribulatione consolatur amicos suos, hac nocte dignatus est me consolari (cfr. 2Cor 1,4)".
13 Et sic narravit ei omnia que acciderant.
14 Et mirati sunt fratres, considerantes hoc esse magnum miraculum.
15 Et cognoverunt vere quod opus Dei fuisset pro consolatione beati Francisci, et maxime cum, non tantum media nocte, sed etiam post tertiam pulsationem campane, ex consuetudine iussionis potestatis, nullus auderet ire per civitatem.
16 Et quia, sicut dixit beatus Franciscus, cum silentio, et sine voce et strepitu oris, sicut opus Dei erat, ibat et revertebatur per magnam horam ad consolandum spiritum eius.

[67]

«  » Index

1 Eodem tempore mansit beatus Franciscus pro infirmitate oculorum apud ecclesiam Sancti Fabiani, que est prope eandem civitatem, in qua erat pauper sacerdos secularis.
2 Nam illo tempore erat dominus papa Honorius cum aliis cardinalibus apud eandem civitatem.
3 Unde quamplures ex cardinalibus et aliis ex magnis clericis, ob reverentiam et devotionem quam habebant in sancto patre, fere cotidie visitabant ipsum.
4 Habebat autem illa ecclesia parvam vineam que erat iuxta domum ubi manebat beatus Franciscus in qua domo erat ostium unum per quod intrabant in illam vineam fere omnes qui visitabant ipsum, maxime quia illo tempore erant mature uve, et erat amenus locus ad quiescendum.
5 Et factum est quod propter illam occasionem fere tota dissiparetur vinea.
6 Nam alii colligebant uvas et comedebant ibi, alii colligebant et portabant, alii pedibus conculcabant.
7 Quapropter sacerdos ille cepit scandalizari et perturbari sic dicens: "Perdidi hoc anno vineam meam. Licet enim sit parva, tantum vinum recolligebam ex ea, quod sufficiebat necessitati mee".
8 Quo audito beatus Franciscus fecit ipsum vocari coram se et dixit ei: "Noli amplius conturbari nec scandalizari, quia non possumus aliud facere.
9 Sed confide in Domino (cfr. Ps 10,2), quoniam ipse pro me servulo suo potest tibi damnum restituere.
10 Sed dic michi: quot salmas habuisti quando plures habuisti de vinea tua?". Respondit sacerdos et dixit ei: "Pater, tredecim salmas".
11 Dixit ad eum beatus Franciscus: "Ne contristeris in te amodo, neque inde alicui verbum iniuriosum dixeris, et ne facias inde querimoniam cum aliquo, et habeas fidem in Domino, et in verbis meis, et si salmas vini habueris minus quam .XX. ego tibi faciam adimpleri".
12 Et exinde acquievit sacerdos et siluit. Et factum est divina dispensatione, quod .XX. salmas habuit, non minus, sicut dixerat ei beatus Franciscus.
13 Et admiratus est inde valde sacerdos ille, et omnes alii hoc audientes, considerans magnum esse miraculum, meritis beati Francisci, maxime quia non solum devastata, sed si fuisset plena uvis et aliquis non minuisset ex ea, videbatur illi sacerdoti et aliis impossibile habere exinde .XX. salmas vini.
14 Unde nos qui fuimus cum (cfr. 2Pet 1,18) illo testimonium perhibemus (cfr. Ioa 21,24; 3Ioa 12) de ipso quod semper quando dicebat: "Sic est, vel erit", ita fiebat;
15 et nos vidimus multa, dum viveret, impleta et post mortem suam similiter.

[68]

«  » Index

1 Eodem tempore mansit beatus Franciscus pro infirmitate oculorum apud heremitorium fratrum de Fonte Columbarum prope Reate.
2 Cumque quadam die visitaret ipsum medicus oculorum eiusdem civitatis et maneret cum illo per aliquam horam sicut sepe consueverat, dum vellet recedere, dixit beatus Franciscus uni de sociis suis: "Ite et date medico optime manducare".
3 Respondit ei socius eius dicens: "Pater, cum verecundia dicimus, quia tantum pauperes sumus modo quod verecundamur ipsum invitare et dare illi modo ad manducandum".
4 Dixit ad socios suos beatus Franciscus: "Modice fidei (cfr. Mat 8,26), nolite me facere amplius dicere".
5 Dixit medicus ad beatum Franciscum et ad socios suos: "Frater, ex quo fratres sunt ita pauperes, cum ipsis libentius comedere volo".
6 Erat ille medicus multum dives, et cum sepe invitaverint ipsum beatus Franciscus et socii eius, noluit ibi comedere.
7 Iverunt ergo fratres et paraverunt mensam, et cum verecundia apposuerunt modicum panis et vini quod habebant et parum de oleribus que fecerant pro se ipsis.
8 Et sedentibus illis ad mensam, cum parum adhuc comedissent, et ecce ostium heremitorii fuit pulsatum.
9 Exurgens unus de fratribus ivit et aperuit ostium.
10 Et ecce quedam mulier apportans magnum canistrum plenum de pulchro pane et piscibus, mastillis gammarorum, melle et uvis quasi recentibus, que miserat ad beatum Franciscum quedam domina cuiusdam castri, quod distabat ab heremitorio quasi .VII. miliaria.
11 Quibus visis, fratres et medicus ille mirati sunt valde considerantes sanctitatem beati Francisci.
12 Unde dixit ad fratres medicus ille: "Fratres mei, nec vos sicut debetis nec nos cognoscimus sanctitatem huius sancti".

[69]

«  » Index

1 Quodam tempore, dum iret beatus Franciscus apud Cellam de Cortona, accidit, dum transiret per viam subtus quoddam castrum, quod vocatur Limisianum, prope locum fratrum de Pregio, ut quedam nobilis domina eiusdem castri cum magna festinatione veniret ad loquendum beato Francisco.
2 Cumque unus de sociis beati Francisci respexisset illam dominam valde fatigatam itinere venientem cum magna festinatione, cucurrit et dixit beato Francisco:
3 "Pater, amore Dei expectemus istam dominam, quia venit post nos, que multum fatigata est ex desiderio loquendi nobiscum".
4 Beatus Franciscus sicut homo caritatis plenus et pietate expectavit eam.
5 Ut autem vidit fatigatam et venientem cum magno fervore spiritus et devotione, dixit ad eam: "Quid tibi placet, domina?".
3 Respondit mulier et dixit ei: "Pater, rogo ut michi benedicas (cfr. Gen 27,38)".
7 Dixit ad eam beatus Franciscus: "Es obligata viro an soluta?".
8 At illa: "Pater, diu est quod Dominus dedit michi bonam voluntatem serviendi sibi.
9 Habui et habeo magnum desiderium salvandi animam meam, sed habeo virum ita crudelem et michi et sibi adversarium in servitio Christi; ex quo usque ad mortem affligitur multo dolore et angustia anima mea".
10 Beatus Franciscus considerans ferventem spiritum quem habebat, et maxime quia puella erat et delicata secundum carnem, motus pietate super ipsam benedixit eam et dixit ei:
11 "Vade et inveniens virum tuum domi, dices ei ex parte mea, quod ipsum et te rogo amore illius Domini qui pro nobis salvandis crucis sustinuit passionem, ut salvetis animas (cfr. Gen 19,19) vestras in domo vestra".
12 Cumque reverteretur et intraret domum, invenit virum suum in domo, sicut dixerat ei beatus Franciscus.
13 Et dixit ad eam vir eius: "Unde venis?".
14 At illa: "Venio a beato Francisco qui benedixit michi, et in verbis suis consolata et letificata est in Domino anima mea.
15 Insuper et dixit michi, ut ex parte sua tibi dicerem et te rogarem, ut in domo nostra salvemus animas (cfr. Gen 19,19) nostras".
16 Et hiis dictis statim gratia Dei descendit super eum meritis beati Francisci.
17 Qui respondit ei cum multa benignitate et mansuetudine, a Domino tam cito noviter immutatus. "Domina, amodo sicut tibi placuerit faciamus Christi servitium et salvemus animas (cfr. Gen 19,19) nostras sicut dixit beatus Franciscus".
18 Dixitque ad eum uxor eius: "Domine, michi bonum videtur, ut vivamus in castitate, quia multum placita est Domino et est virtus magne remunerationis".
19 Respondit ei vir eius: "Domina, placet michi ex quo tibi placet.
20 Nam in hoc et in aliis bonis operibus voluntatem meam unire volo tue voluntati".
21 Et exinde per plurimos annos vixerunt in castitate, facientes multas helemosinas fratribus et aliis pauperibus, ita quod non solum seculares, sed etiam religiosi mirabantur de ipsorum sanctitate, maxime cum ille vir esset valde mundanus, quod ita cito spiritualis effectus fuit.
22 Et in hiis omnibus et in aliis omnibus operibus usque in finem perseverantes (cfr. Mat 10,22) ambo mortui sunt infra paucos dies.
23 Et factus est planctus magnus super eos propter odorem bone vite, quem dederunt toto tempore vite sue, laudando et benedicendo (cfr. Luc 24,53) Domino, qui dedit gratias et candorem et concordiam ipsis in vita in servitio suo;
24 et in morte non sunt separati (cfr. 2Re 1,23), quoniam unus post alterum mortuus est.
25 Nam usque in hodiernum diem narratur memoria eorum sicut sanctorum ab illis qui cognoverunt ipsos.

[70]

«  » Index

1 In tempore quo nullus recipiebatur in vita fratrum sine licentia beati Francisci, venit cum aliis, qui volebant intrare Religionem, filius cuiusdam nobilis secundum seculum de Luca ad beatum Franciscum, qui erat tunc infirmus et manebat in palatio episcopi Assisii.
2 Cumque representarent fratres illos coram beato Francisco, inclinavit se filius nobilis coram beato Francisco et cepit fortiter plangere, rogans ut [ipsum] reciperet.
3 Beatus Franciscus intuens in ipsum dixit ad eum: "O (cfr. Act 13,9.10) miser homo et carnalis! quare Spiritui Sancto et michi mentiris (cfr. Act 5,3)? Tu plangis carnaliter, et non spiritualiter".
4 Et hiis dictis, statim venerunt parentes eius in equis extra palatium, volentes capere ipsum et reducere ad domum suam.
5 Cumque audisset fremitum equorum et respexisset per quandam fenestram palatii, vidit parentes eius, et statim surrexit, et exivit foras ad eos (cfr. Ioa 18,19), et reversus est ad seculum cum ipsis, sicut per Spiritum Sanctum cognovit beatus Franciscus;
6 et mirati sunt fratres et alii qui aderant ibi, et magnificaverunt [et] laudaverunt Deum in sancto (cfr. Ps 150,1) suo.

[71]

«  » Index

1 Quodam tempore, cum maneret in eodem palatio valde infirmus, fratres rogabant ipsum et confortabant ut comederet.
2 Ipse autem respondit eis: "Fratres mei, non habeo voluntatem comedendi, sed si haberem de pisce qui dicitur squalus, forsitan comederem".
3 Et hiis dictis, ecce quidam apportabat canistrum, in quo erant tres magni squali bene parati et cuppi de gammaris, de quibus libenter comedebat sanctus pater, quos miserat ad ipsum frater Girardus, minister Reate.
4 Et admirati sunt valde fratres considerantes sanctitatem eius et laudaverunt Dominum qui servo suo satisfecit, de quibus impossibile erat eis tunc satisfacere illi, maxime quia hiems erat et in illa terra de talibus habere non poterant.

[72]

«  » Index

1 Quodam tempore ibat beatus Franciscus cum quodam fratre spirituali de Assisio, qui erat de magna parentela et potenti.
2 Beatus Franciscus, quia debilis homo erat et infirmus, equitabat in quodam asino.
3 Frater ille fatigatus ex itinere cepit cogitare intra se (cfr. Ioa 4,6; Luc 11,38) dicens: "Non equiparabantur parentes istius ad meos, et ecce modo iste equitat, et ego vado retro post ipsum tangendo bestiam fatigatus".
4 Et hec eo cogitante (cfr. Mat 1,20) statim beatus Franciscus descendit de asino, dicens ad eum: "Frater, non est equum neque conveniens, quod ego equitem et tu vadas pedes, quia nobilior et potentior in seculo me fuisti".
5 Et stupefactus et verecundatus est frater, et cum lacrimis procidit ad pedes eius (cfr. Est 8,3), et confessus est cogitationem suam, et dixit inde culpam suam; et admiratus est valde sanctitatem eius quod statim cognovit cogitationem suam.
6 Quin quando rogaverunt fratres dominum papam Gregorium et cardinales apud Assisium, ut canonizarent beatum Franciscum, testificatus est hoc coram domino papa et cardinalibus.

[73]

«  » Index

1 Quidam frater, spiritualis homo et amicus Dei, morabatur in loco fratrum de Reate;
2 et surgens quadam die cum magna devotione venit ad heremitorium fratrum de Grecio, ubi beatus Franciscus tunc manebat, ex desiderio ipsum videndi et habendi eius benedictionem.
3 Beatus Franciscus iam comederat, et reversus erat ad cellam ubi orabat et iacebat;
4 et quia erat quadragesima non descendebat de cella nisi in hora comestionis, et statim ad cellam revertebatur.
5 Et contristatus est multum ille frater, eo quod non invenit ipsum, imputans hoc peccato suo, maxime quia oportebat ipsum illo die reverti ad locum suum.
6 Cumque consolarentur ipsum socii beati Francisci et ipse separaret se a loco quantum iactus est lapidis (cfr. Luc 22,41) ut reverteretur ad locum suum, et beatus Franciscus de voluntate Domini (cfr. Act 21,14; Ps 50,20) exivit foras de cella et vocavit unum de sociis suis, qui ibat cum ipso usque ad fontem laci, et dixit ad eum:
7 "Dicas isti fratri, quod respiciat ad me". Cumque verteret faciem suam ad beatum Franciscum, crucis signo signavit et benedixit eum.
8 Frater ille cum letitia utriusque hominis laudavit Dominum qui implevit desiderium suum, et tanto magis inde est consolatus quanto consideravit quod voluntas Dei fuit ut ipsum benediceret sine suo rogamine et dicto alicuius.
9 Nam socii beati Francisci et alii fratres de loco inde mirati sunt; considerantes magnum esse miraculum, eo quod nullus dixit beato Francisco de adventu illius fratris;
10 quoniam neque socii beati Francisci neque aliquis alius frater audebat ire ad ipsum nisi vocaret ipsos;
11 et non solum ibi, sed ubicumque manebat beatus Franciscus ad orationem, volebat manere ita remotus ut nullus iret ad ipsum nisi vocaret ipsum.

[74]

«  » Index

1 Quodam tempore quidam minister fratrum venit ad beatum Franciscum qui manebat tunc in eodem loco, ad celebrandum festum Nativitatis Domini cum illo.
2 Et factum est ut, cum fratres de loco honorifice pararent mensam, ipso die Nativitatis occasione ministri illius, de pulchris et albis toalleis quas acquisiverant et vasis vitreis ad bibendum, beatus Franciscus descendebat de cella ad comedendum.
3 Cumque videret mensam in altum positam et ita curiose paratam, ivit secreto et tulit capellum cuiusdam pauperis hominis et baculum quem gestaverat in manibus, qui venerat ipso die illuc.
4 Et vocavit summissa voce unum de sociis suis, et exivit foras ostium heremitorii, ignorantibus aliis fratribus de domo.
5 Interim fratres intraverunt ad mensam, maxime quia consuetudo erat aliquando sancti patris ut, cum non veniret statim in hora comestionis, quando fratres vellent comedere, volebat ut fratres intrarent ad mensam ad comedendum.
6 Socius eius clausit ostium, manens de intus iuxta ipsum.
7 Beatus Franciscus pulsavit ostium et ipse statim aperuit ei, et venit cum capello post dorsum et baculo in manibus quasi peregrinus.
8 Cumque veniret ante ostium domus ubi fratres comedebant, clamavit sicut pauper, dicens fratribus: "Amore Domini Dei facite helemosinam isti pauperi peregrino et infirmo".
9 Minister ille et alii fratres statim cognoverunt eum.
10 Responditque ei minister: "Frater, nos simili modo pauperes sumus, et cum multi simus, sunt nobis necessarie helemosine quas comedimus, sed amore illius Domini quem invocavisti, intra domum et dabimus tibi de helemosinis quas Dominus dedit nobis".
11 Cumque intraret et staret ante mensam fratrum, minister dedit ei scutellam in qua comedebat et de pane similiter.
12 Et accipiens sedit in terra iuxta ignem coram fratribus, qui sedebant ad mensam in alto, et suspirans dixit ad fratres:
13 "Cum viderem mensam honorifice et curiose paratam, consideravi quod non esset mensa pauperum religiosorum, qui cotidie vadunt ostiatim.
14 Nam nobis huiusmodi magis convenit in omnibus sequi exemplum humilitatis et paupertatis quem aliis religiosis, quia [ad] hoc vocati sumus et professi fuimus hoc coram Deo et hominibus.
15 Unde modo videtur michi sedere sicut frater".
16 Et verecundati sunt inde fratres considerantes quod veritatem diceret beatus Franciscus, et quidam ex ipsis ceperunt fortiter lacrimari, considerantes quomodo sederet in terra et quod tam sancte et honeste voluit corrigere eos.
17 Item dicebat quod fratres ita humiles et honestas mensas habere deberent, ut inde seculares possent hedificari; et si aliquis pauper invitaretur a fratribus, posset sedere iuxta eos, non pauper in terra et fratres in alto.
18 Unde dominus papa Gregorius, cum esset episcopus Hostiensis et veniret ad locum fratrum apud Sanctam Mariam de Portiuncula, intravit domum fratrum et ivit ad videndum dormitorium fratrum, quod erat in eadem domo, cum multis militibus et monachis et aliis clericis, qui venerant secum.
19 Et cum videret quod fratres iacebant in terra (cfr. Iudt 14,16) et nichil haberent subtus nisi modicum de palea et capitalia nulla et quasdam cultras pauperculas et quasi fractas totas et dissipatas, cepit multum lacrimari coram omnibus, dicens:
20 "Ecce hic dormiunt fratres; nos vero miseri tot superfluitatibus in omnibus utimur. Quid ergo erit de nobis? (cfr. Mat 19,27)".
21 Unde ipse et alii multum inde fuerunt hedificati.
22 Mensam nullam ibi vidit, quia fratres comedebant in terra.
23 Et quamvis ille locus ab inceptione, quando fuit hedificatus, magis frequentaretur per longum tempus a fratribus totius Religionis quem aliquis locus fratrum, quoniam omnes qui veniebant ad Religionem induebantur ibi, semper fratres illius loci comedebant in terra, sive pauci sive multi essent,
24 et quandiu vixit sanctus pater, exemplo suo et voluntate, fratres illius loci sedebant in terra ad comedendum.
25 Videns enim beatus Franciscus quod ille locus fratrum de Grecio esset honestus et pauper et quod homines illius castri, licet essent pauperculi et simplices, inter alios de illa provincia placuerunt magis beato Francisco,
26 ideo sepe quiescebat et morabatur in eodem loco, maxime quia erat ibi cella una paupercula, que erat valde remota, in qua manebat sanctus pater.
27 Unde exemplo suo et predicatione et fratrum suorum, gratia Domini multi ex ipsis intraverunt Religionem, mulieres multe servabant virginitatem suam, permanentes in domibus suis, indute pannis Religionis.
28 Et licet unaqueque maneret in domo sua, communi vita vivebat honeste et affligebat corpus suum ieiunio et oratione, ut videretur hominibus et fratribus earum conversatio non inter seculares esse et consanguineos suos, sed inter sanctas personas et religiosas que longo tempore servissent Domino, cum tamen essent iuvencule et simplices valde.
29 Unde sepe dicebat cum letitia beatus Franciscus inter fratres de hominibus et mulieribus illius castri: "De una magna civitate non sunt conversi tot ad penitentiam quot de Grecio, quod est ita parvum castrum".
30 Nam sepe cum in sero fratres de loco laudarent Dominum, sicut fratres in multis locis illo tempore solebant facere, homines illius castri, parvi et magni, exibant foras stantes in via ante castrum, respondentes fratribus alta voce: "Laudatus sit Dominus Deus!".
31 Ita quod etiam pueri nescientes adhuc bene loqui, cum viderent fratres, laudarent Dominum sicut poterant.
32 Habebant autem illis temporibus tribulationem maximam, quam passi sunt per plurimos annos: quoniam lupi magni comedebant homines et grando omni anno devastabat agros et vineas ipsorum.
33 Unde beatus Franciscus cum quadam die predicaret eis, dixit:
34 "Annuntio vobis (cfr. Act 17,3) ad honorem et laudem Dei quod, si unusquisque vestrum a peccatis suis se emendaverit et ad Deum conversus fuerit ex toto corde cum proposito et voluntate perseverandi,
35 confido in Domino (cfr. Ps 10,2) Iesu Christo, quod ipse per misericordiam suam amodo auferet a vobis istam pestilentiam luporum et grandinis, quam passi fuistis tanto tempore, et faciet vos crescere et multiplicari (cfr. Gen 1,28; 8,17; 9,1) in spiritualibus et temporalibus.
36 Item annuntio vobis (cfr. Act 17,3), [quod] absit, si ad vomitum reversi fueritis (cfr. Prov 26,11), hec praga et pestilentia super vos revertetur et multe alie maiores tribulationes cum ipsis".
37 Et factum est [quod], divina dispensatione et meritis sancti patris, ex illa hora et tempore, cessaret illa tribulatio
38 Immo, quod est magnum miraculum, quando grando veniebat et devastabat agros vicinorum suorum, illorum agros non tangebat [qui erant] iuxta illos.
39 Et exinde ceperunt multiplicari et habundare in spiritualibus et temporalibus usque ad sexdecim vel .XX. annos.
40 Postea ceperunt ex adipe superbire, et habere se odio ad invicem et percutere se gladiis usque ad mortem, occidere animalia occulte, de nocte rapere et furari, et multa alia mala perpetrare.
41 Cumque Dominus consideraret quod eorum opera mala erant et quod non observarent que per servum suum annuntiata sunt eis [indignatus est zelus eius super eos et avertit manum misericordie sue ab eis,
42 et reversa est praga grandinis et luporum] super eos, sicut eis dixerat sanctus pater, et multe alie tribulationes peiores prioribus supervenerunt eis;
43 quoniam totum castrum igne crematum fuit et, omnibus perditis que habebant, ipsi soli evaserunt (cfr. Iob 1,15).
44 Unde fratres et alii qui audierunt verbum sancti patris, quomodo predixerat eis prospera et adversa, mirati sunt in sanctitate eius, videntes ad litteram omnia impleta.

[75]

«  » Index

1 Quodam tempore beatus Franciscus predicabat in platea Perusii, magno populo ibi congregato (cfr. 2Esd 8,1; Deut 31,12).
2 Et ecce milites Perusii ceperunt currere in equis per plateam ludendo, tenentes arma, ita quod impediebant predicationem.
3 Et licet ab hominibus et mulieribus, qui erant intenti audire predicationem, reprehenderentur, ipsi propter hoc non dimittebant.
4 Et conversus ad illos beatus Franciscus, cum fervore spiritus dixit: "Audite et intelligite que Dominus per me servum suum vobis annuntiat, et non dicatis quoniam iste est Assisinatus".
5 Hoc autem dixit beatus Franciscus quia antiquum odium fuit inter homines Assisinatos et Perusinos.
6 Ideo hoc dixit: "Dominus exaltavit vos (cfr. Ps 36,34) et magnificavit super omnes vicinos vestros; propter quod debetis inde magis recognoscere Creatorem vestrum, et non solum ipsi Deo omnipotenti, sed etiam vicinis ipsis deberetis magis humiliari.
7 Sed elevatum est cor vestrum in elatione et in superbia (cfr. Ez 28,2.5; Deut 17,20) vestra et fortitudine, et devastatis vicinos vestros et multos interficitis.
5 Propter quod dico vobis, nisi cito ad eum conversi fueritis, et illis quos offendistis satisfeceritis, Dominus, qui nichil relinquit inultum (cfr. Mat 23,38; Iob 24,12), ad maiorem vindictam faciendam et punitionem et improperium vestrum, faciet vos consurgere unum contra alium,
9 et mota seditione et intestino bello, tantam tribulationem patiemini, quantam vicini vestri vobis inferre non possent".
10 Nam beatus Franciscus in sua predicatione non tacebat vitia populi, in quibus publice offendebant Deum et proximum.
11 Sed Dominus tantam gratiam dederat ei, ut omnis qui videret vel audiret illum, parvus aut magnus, tantum timebat et venerabatur ipsum propter habundantem gratiam quam a Deo habuerat, ut quantumcumque reprehenderetur ab ipso, etiamsi inde verecundaretur, erat hedificatus,
12 immo aliquando ex occasione illa et ut Dominum attentius rogaret pro ipso, ad Dominum convertebatur.
13 Et factum est divina permissione, ut post paucos dies oriretur scandalum inter milites et populum ita, ut populus eiceret milites extra civitatem,
14 et milites cum Ecclesia, que iuvabat eos, devastaverunt multos agros et vineas et arbores eorum, et omnia alia mala que ipsis poterant facere faciebant illis;
15 et populus similiter devastavit agros, vineas et arbores illorum, et ita punitus est populus ille maiori punitione quam omnes vicini eorum, quos offenderant.
16 Unde ad litteram de ipsis impletum fuit, sicut predixerat de eis beatus Franciscus.

[76]

«  » Index

1 Dum iret per quandam provinciam beatus Franciscus, obviavit illi quidam abbas cuiusdam monasterii, qui nimio amore venerabatur ipsum.
2 Et descendit de equo abbas ille locutusque est cum ipso de salute anime sue per aliquam horam.
3 Et dum vellent se separari ab invicem, abbas ille rogavit beatum Franciscum cum omnimoda devotione, ut rogaret Dominum pro anima sua.
4 Respondit ei beatus Franciscus: "Libenter faciam".
5 Et parum discedente abbate [a] beato Francisco, dixit beatus Franciscus ad socium suum: "Frater, expectemus parum quia volo orare pro abbate illo, sicut promisi". Et oravit pro illo.
6 Nam mos erat beati Francisci, cum aliquis ex devotione rogabat ipsum ut Dominum oraret pro anima sua, quam citius poterat orationem pro eo fundebat, ut non traderet postea oblivioni.
7 Et ambulante abbate per viam suam non multum longe a beato Francisco subito visitavit eum Dominus in corde suo, et quidam calor suavis circa faciem suam advenit, et elevatus est in excelsum mentis sed parva morula.
8 Et reversus in se (cfr. Luc 15,17; Act 12,11) statim cognovit beatum Franciscum orasse pro eo.
9 Et cepit laudare Deum et habere inde letitiam utriusque hominis.
10 Et exinde maiorem devotionem habuit in sancto patre considerando in se magnitudinem sanctitatis eius, et in se dum vixit pro magno miraculo habuit, et fratribus et aliis sicut sibi acciderat multotiens annuntiavit.

[77]

«  » Index

1 Cum beatus Franciscus per longum tempus habuisset, et habuit usque ad diem mortis sue, infirmitates epatis, splenis et stomachi,
2 et a tempore quo fuit in ultramarinis partibus ad predicandum Soldano Babilonie et Egypti habuisset infirmitatem maximam oculorum propter multum laborem ex fatigatione itineris, qui in eundo et redeundo sustinuit magnum calorem,
3 noluit tamen inde habere sollicitudinem ut faceret se curari de aliqua illarum infirmitatum, licet a suis fratribus et a multis, pietate et compassione ipsius, rogatus inde fuisset, propter ferventem spiritum quem habuit ab initio sue conversionis ad Christum:
4 quia propter magnam dulcedinem et compassionem quam cotidie attrahebat de humilitate et vestigiis Filii Dei, quod erat amarum carni, pro dulci sumebat et habebat.
5 Immo etiam de doloribus et amaritudinibus Christi, quas pro nobis toleravit, in tantum cotidie dolebat et pro ipsis interius et exterius se affligebat, quod de suis propriis non curabat.

[78]

«  » Index

1 Unde, quodam tempore, paucis annis post conversionem suam cum ambularet quadam die solus per viam non multum longe ab ecclesia Sancte Marie de Portiuncula, ibat alta voce plangendo et eiulando (cfr. Ez 27,30).
2 Cumque sic ambularet, quidam spiritualis homo, quem novimus et ab eo istud intelleximus, qui multam misericordiam et consolationem fecerat sibi antequam haberet fratrem aliquem et postea similiter, obviavit illi,
3 et motus pietate circa ipsum interrogavit eum dicens: "Quid habes, frater?".
4 Putabat enim quod haberet dolorem alicuius infirmitatis.
5 At ille: "Ita deberem ire plangendo et eiulando sine verecundia per totum mundum passionem Domini mei".
6 At ille una cum ipso cepit plorare et fortiter lacrimari.

[79]

«  » Index

1 Alia vice, tempore sue infirmitatis oculorum, quia nimis inde doloribus affligebatur, quadam die dixit ei quidam minister:
2 "Frater, quare a tuo socio non facis tibi legi de scripturis prophetarum et aliis scripturis, unde tuus spiritus in Domino exaltabit (cfr. Luc 1,47), et inde accipiet maximam consolationem?".
3 Sciebat enim quod multum in Domino letabatur, cum audiret legi divinas scripturas.
4 At ille respondit ei: "Frater, tantam dulcedinem et consolationem invenio cotidie in mea memoria ex meditatione humilitatis vestigiorum Filii Dei, quod si usque in finem seculi viverem, non multum necesse esset michi alias scripturas audire vel meditari".
5 Unde sepe reducebat ad memoriam et postea fratribus dicebat illud davidicum verbum: Renuit consolari anima mea (Ps 76,3).
6 Propterea, sicut multotiens dicebat fratribus, quia oportebat ipsum esse formam et exemplum omnium fratrum, ideo non tantum medicinis, sed etiam cibis necessariis in infirmitatibus suis uti nolebat.
7 Et propterea quia hec predicta considerabat, non tantum quando videbatur esse sanus, licet semper esset debilis et infirmus, sed etiam in suis infirmitatibus, suo corpori erat austerus.

[80]

«  » Index

1 Unde quodam tempore, cum aliquantulum convaluisset de quadam maxima infirmitate, consideravit et visum fuit ei quod habuisset aliquantulam pitantiam in illa infirmitate, licet parum comederet, quoniam propter multas et varias et longas infirmitates comedere non poterat.
2 Exurgens quadam die, cum non esset de febre quartana liberatus, fecit populum Assisii ad predicationem in platea convocari.
3 Cumque finisset predicationem, precepit illis ut nullus recederet donec ad ipsos reverteretur.
4 Et intrans in ecclesiam Sancti Ruphini in confessione cum fratre Petro Cathanii, qui primus minister generalis electus fuit ab ipso et cum allis quibusdam fratribus, precepit fratri Petro ut quicquid vellet sibi de se dicere et facere, obediret sibi et non contradiceret ei.
6 Et ait ei frater Petrus: "Frater, nec possum nec debeo aliud velle nisi quod tibi placet de me et te".
6 Et exuens se tunicam beatus Franciscus precepit fratri Petro ut duceret eum cum corda quem habebat in collo nudum coram populo, et alii fratri precepit ut acciperet unam scutellam plenam cinere et ascenderet locum ubi predicaverat et prohiceret et spargeret cinerem illum super caput eius;
7 sed frater ille ex pietate et compassione, que motus est super ipsum, sibi non obedivit.
8 Et surgens frater Petrus ducebat illum, sicut illi preceperat, fortiter plangendo et alii fratres cum ipso.
9 Et factum est dum reversus fuisset ita nudus coram populo ad locum ubi predicaverat, dixit: "Vos creditis me esse sanctum hominem et alii, qui meo exemplo seculum derelinquunt, et intrant Religionem fratrum et vitam.
10 Sed Deo et vobis confiteor, quoniam in ista mea infirmitate comedi carnem et brodium carnium conditum".
11 Et ceperunt fere omnes plangere ex pietate et compassione ipsius, maxime quia tunc erat magnum frigus et tempus hiemale et nondum erat a febre quartana liberatus.
12 Et percutiebant pectora sua accusantes seipsos et dicentes: "Si iste sanctus de justa et manifesta necessitate cum tanta verecundia corporis se accusat,
13 cuius vitam novimus, quem propter superfluitatem abstinentie et austeritatem quem habuit ab initio sue conversionis ad Christum contra corpus suum cernimus vivum in carne iam quasi premortua,
14 quid faciemus et nos miseri qui toto tempore vite nostre viximus et voluimus vivere secundum voluntatem et desideria carnis (cfr. Eph 2,3; Gal 5,16)?".

[81]

«  » Index

1 Similiter quodam tempore, cum mansit apud quoddam heremitorium per quadragesimam sancti Martini et fratres propter eius infirmitatem condirent de lardo cibaria que sibi dabant ad comedendum, maxime quia oleum in suis infirmitatibus erat valde contrarium, finita .XL. cum predicaret magno populo congregato (cfr. Deut 31,12; 2Esd 8,1) non multum longe ab illo heremitorio, in primo verbo sue predicationis dixit illis:
2 "Vos venistis ad me cum magna devotione et creditis me sanctum hominem, sed Deo et vobis confiteor quoniam in hac .XL. in illo heremitorio comedi cibaria de lardo condita".
3 Immo etiam raro [non]numquam fiebat quod si fratres vel amici fratrum, cum apud ipsos comederet, vel manifeste eius corpori aliquando propter suas infirmitates facerent pitantiam, quin statim in domo vel cum exiret de domo, coram fratribus et etiam secularibus qui illud ignorabant, diceret palam:
4 "Talia cibaria comedi", nolens occultare hominibus quod manifestum erat coram Deo.
5 Immo ubicumque vel coram quibuscumque religiosis vel secularibus spiritus eius aliquando ad vanam gloriam vel superbiam aut aliquod vitium moveretur, statim coram illis confitebatur nude et sine aliquo cooperimento.
6 Unde quodam die dixit sociis suis: "Taliter volo vivere apud Deum in heremis et aliis locis ubi maneo, qualiter homines scirent et me viderent;
7 quoniam si credunt me sanctum hominem et non facerem vitam quam convenit facere sancto homini, essem ipocrita".
8 Unde quodam tempore in hieme propter infirmitatem splenis et stomachi frigiditatem, unus de sociis qui erat eius guardianus acquisivit unum corium vulpis,
9 et rogavit ipsum ut permitteret ipsum consui subtus cum tunica iuxta splenem et stomachum, maxime quia tunc erat magnum frigus,
10 et ipse ex quo Christo servire incepit omni tempore usque ad diem mortis sue noluit portare nec habere nisi tunicam unam repetiatam, cum volebat illam repetiare.
11 Cui respondit beatus Franciscus "Si vis ut habeam intus ad tunicam pelem illam, facias michi poni quandam petiolam illius pellis de foris et consui ad tunicam, in testimonium hominibus quod ego habeo pelem interius".
12 Et ita fecit fieri; sed non multum portavit, licet sibi necessaria esset propter suas infirmitates.

[82]

«  » Index

1 Alio tempore ibat per civitatem Assisii et ibant cum illo multi homines; et quedam vetula paupercula petiit sibi helemosinam amore Dei, et ipse statim dedit ei mantellum quem habebat ad dorsum.
2 Et statim confessus est coram ipsis, quod habuerit inde vanam gloriam.
3 Et multa alia exempla hiis similia, que vidimus et audivimus nos qui fuimus cum ipso (cfr. 2Pet 1,18), nec possemus dicere, quia longum esset scribere et enarrare.
4 In hoc autem summum et precipuum studium habuit beatus Franciscus, ut non esset ipocrita coram Deo.
5 Et licet suo corpori propter eius infirmitatem [esset] necessaria pitantia, tamen inde considerabat fratribus et aliis de se bonum exemplum semper exhibere, ut tolleret eis occasionem murmurandi et mali exempli,
6 quod malebat patienter et libenter sustinere corporis necessitates et sustinuit usque ad diem mortis sue, quem sibi satisfacere, licet secundum Deum et bonum exemplum illud facere potuisset.

[83]

«  » Index

1 Videns episcopus Hostiensis, qui postea fuit apostolicus, quod beatus Franciscus ita fuisset et esset suo corpori semper austerus et maxime quia lumen oculorum amitti iam ceperat nolens inde facere se curari, admonuit ipsum cum pietate multa et sui compassione dicens ad eum:
2 "Frater, non bene facis quod non facis te adiuvari de infirmitate oculorum, eo quod tibi et aliis valde est utilis sanitas et vita tua.
3 Nam si fratribus tuis infirmis compateris et fuisti illis semper et es misericors, tibi in tam maxima et manifesta necessitate et infirmitate non deberes esse crudelis.
4 Unde precipio tibi ut facias inde te adiuvari et curari".
5 Similiter duobus annis ante obitum suum, cum iam esset valde infirmus et specialiter de infirmitate oculorum, et moraretur in quadam cellula facta de storiis apud Sanctum Damianum, considerans et videns generalis minister quod ita esset afflictus infirmitate oculorum, precepit ei, ut faceret et permitteret sibi se adiuvari et curari;
6 immo dixit ei quod volebat interesse cum inciperet medicus eum curare, maxime ut securius faceret sibi mederi, et ad confortandum ipsum, quia valde inde a[f]fligebatur.
7 Interim erat magnum frigus et non erat tempus congruum ad medendum.
8 Cumque iaceret ibi beatus Franciscus usque ad quinquaginta dies et plus, non potuit lumen diei videre de die nec de nocte lumen ignis, sed semper in domo et in cellula illa manebat in obscuro;
9 insuper et magnos dolores in oculis die noctuque habebat, ita quod de nocte quiescere et dormire fere non poterat: quod erat valde contrarium et magnum gravamen infirmitati oculorum et aliis eius infirmitatibus.
10 Immo etiam si aliquando vellet quiescere et dormire, tot mures erant in domo et in cellula ubi iacebat, que erat facta ex storiis ex una parte illius domus, euntes [et] discurrentes supra ipsum et in circuitu eius, quod non sinebant ipsum dormire.
11 Immo tempore orationis valde impediebant ipsum;
12 et non solum de nocte, sed etiam de die nimis tribulabant ipsum, ita ut, etiam quando comederet, ascenderent super mensam eius ita ut socii eius et ipsemet considerarent quod esset temptatio diabolica, sicut et fuit.
13 Unde quadam nocte considerans beatus Franciscus quod tot tribulationes haberet, pietate motus est erga semetipsum et intra se dixit: "Domine, in auxilium me respice (cfr. Ps 70,12) super infirmitates meas, ut patienter valeam tolerare".
14 Et subito in spiritu dictum est illi: "Dicas michi, frater: si quis pro hiis tuis infirmitatibus et tribulationibus tam magnum et pretiosum thesaurum tibi daret, quod si tota terra esset purum aurum, omnes lapides essent lapides pretiosi, et aqua tota esset balsamum,
15 tamen tu pro nichilo hec omnia reputares et haberes, ac si essent materiales: terra, lapides et aqua, in comparatione (cfr. Sap 7,9; Ps 18,11) magni et pretiosi thesauri qui tibi darentur.
16 Nonne multum gauderes?".
17 Et respondit beatus Franciscus: "Magnus esset, Domine, thesaurus iste et investigabilis, pretiosus valde et nimis amabilis et desiderabilis (cfr. Ps 18,11)".
18 Et ait illi: "Ergo, frater, iocundare et jubila satis in tuis infirmitatibus et tribulationibus, quoniam de cetero ita secure te habeas ac si iam esses in regno meo".
19 Et surgens mane dixit sociis suis: "Si imperator alicui suo servo integrum regnum daret, nonne multum deberet gaudere? Sed si totum imperium, nonne multo magis gauderet?".
20 Et ait illis: "Ergo me oportet multum gaudere amodo infirmitatibus meis (cfr. 2Cor 12,10) et tribulationibus et in Domino confortari (cfr. Eph 6,10) et gratias semper agere Deo Patri et unico Filio eius Domino nostro Iesu Christo (cfr. Eph 5,20) et Spiritui Sancto de tanta michi facta gratia et benedictione, quod scilicet viventem adhuc in carne, per misericordiam suam de regno me servulum suum indignum dignatus est certificare.
21 Unde volo ad laudem eius et ad nostram consolationem et ad hedificationem proximi facere nova[m] Laudem Domini de suis creaturis, quibus cotidie utimur et sine quibus vivere non possumus,
22 et in quibus humanum genus multum offendit Creatorem, et cotidie sumus ingrati tante gratie, quia inde nostrum Creatorem et datorem omnium bonorum sicut deberemus non laudamus".
23 Et sedens cepit meditari et postea dicere: "Altissimo, omnipotente, bon Segnore".
24 Et fecit cantum in ipsis et docuit socios suos ut dicerent.
25 Nam spiritus eius erat tunc in tanta dulcedine et consolatione, quod volebat mittere pro fratre Pacifico, qui in seculo vocabatur rex versuum et fuit valde curialis doctor cantorum, et dare sibi aliquos fratres bonos et spirituales, ut irent per mundum predicando et laudando Deum.
26 Nam volebat et dicebat, quod prius aliquis illorum predicaret populo, qui sciret predicare, et post predicationem cantarent Laudes Domini tamquam ioculatores Domini.
27 Finitis Laudibus, volehat ut predicator populo diceret: "Nos sumus ioculatores Domini et in hiis volumus a vobis remunerari, scilicet ut stetis in vera penitentia".
28 Et dicebat: "Quid enim sunt servi Dei nisi quodammodo quidam ioculatores eius, qui corda hominum movere debent et erigere ad letitiam spiritualem?".
29 Et specialiter de fratribus Minoribus dicebat, qui populo pro ipsius salvatione dati fuerunt.
30 Nam Laudes Domini quas fecit, videlicet: Altissimo, omnipotente, bon Segnore, imponens illis vocavit nomen Canticum fratris Solis, qui est pulchrior omnibus aliis creaturis et magis Deo assimilari potest.
31 Unde dicebat: "In mane cum oritur sol, omnis homo deberet laudare Deum qui creavit ipsum, quia per ipsum oculi de die illuminantur;
32 in sero cum fit nox, omnis homo deberet laudare Deum propter aliam creaturam fratrem ignem, quia per ipsum oculi nostri de nocte illuminantur".
33 Et ait: "Omnes sumus quasi ceci, et Dominus per istas duas creaturas illuminat oculos nostros;
34 propter quod de hiis et aliis creaturis suis quibus cotidie utimur, specialiter ipsum gloriosum Creatorem semper laudare debemus".
35 Quod in sua sanitate et infirmitate libenter fecit et faciebat, et alios libenter commonuit ad laudandum Dominum.
36 Immo cum gravabatur infirmitate, ipsemet incipiebat dicere Laudes Domini, et postea faciebat cantare socios suos, ut in consideratione laudis Domini oblivisci posset dolorum et infirmitatum acerbitatem.
37 Et sic fecit usque ad diem mortis sue.

[84]

«  » Index

1 Eodem tempore cum iaceret infirmus, predicatis Laudibus et iam compositis, episcopus civitatis Assisii, qui tunc erat, excomunicavit potestatem Assisii,
2 cum contra ipsum indignatus ille qui erat potestas fecit fortiter et curiose preconizari per Assisii civitatem, ut nullus homo sibi venderet aut ab ipso emeret aut cum ipso contractum faceret; et ita nimis oderant se ad invicem.
3 Beatus Franciscus, dum esset ita infirmus, pietate motus est super eos (cfr. Luc 7,13), maxime quia nullus religiosus vel secularis de illorum pace et concordia se intromittebat.
4 Et ait sociis suis: "Magna verecundia est vobis servis Dei, quod episcopus et potestas ita se ad invicem odiunt et nullus de illorum pace et concordia se intromittit".
5 Et sic unum versum fecit in illis Laudibus illa occasione, videlicet:
6 Laudato si, miu Segnore, per quilli ke perdonano per lo tuo amore e sustengu enfirmitate e tribulatione;
7 beati quilgli kel sosteranno en pace: ka da te, Altissimo, siranno coronati.
8 Postea vocavit unum de sociis suis dicens illi: "Vade, et dic ex parte mea potestati, ut ipse cum magnatibus civitatis et aliis, quos secum ducere potest, veniat ad episcopatum".
9 Et illo eunte dixit aliis duobus sociis suis: "Ite et coram episcopo et potestate et aliis qui sunt cum ipsis cantate Cantum fratris Solis, et confido in Domino (cfr. Ps 10,2) quod ipse humiliabit corda ipsorum et pacificabuntur ad invicem et revertentur ad pristinam amicitiam et dilectionem".
10 Et congregatis omnibus in platea claustri episcopatus, surrexerunt illi duo fratres et unus illorum dixit: "Beatus Franciscus in sua infirmitate fecit Laudes Domini de suis creaturis ad laudem eius et hedificationem proximi.
11 Unde ipse rogat vos, ut ipsas audiatis cum magna devotione".
12 Et sic inceperunt cantare et dicere eis.
13 Et statim potestas surrexit et iunctis brachiis et manibus cum magna devotione quasi Evangelium Domini, immo etiam cum lacrimis, intente audivit.
14 Habebat enim magnam fidem et devotionem in beato Francisco.
15 Finitis Laudibus Domini, dixit potestas coram omnibus: "In veritate dico vobis, quod non solum domino episcopo quem pro meo domino habere debeo, sed si quis germanum meum aut filium interfecisset, sibi indulgerem".
16 Et ita proiecit se ad pedes (cfr. Mat 15,30) domini episcopi dicens ad eum: "Ecce paratus sum per omnia satisfacere vobis, sicut vobis placuerit amore Domini nostri Iesu Christi et eius servi beati Francisci".
17 Episcopus accipiens ipsum cum manibus surrexit et dixit ad eum: "Ex officio meo conveniret me esse humilem, sed quia ad iracundiam sum naturaliter pronus, oportet quod michi indulgeas".
18 Et sic cum multa benignitate et dilectione amplexati et obsculati sunt ad invicem.
19 Et mirati sunt plurimum fratres considerantes sanctitatem beati Francisci, quod ad litteram fuit verum quod de illorum pace et concordia predixerat beatus Franciscus;
20 et omnes alii, qui ibi aderant et qui audierant, habuerunt illud pro magno miraculo meritis beati Francisci ascribentes, quod tem cito visitavit eos Dominus et quod, sine recordatione alicuius verbi, de tanto scandalo ad tantam concordiam redierunt.
21 Unde nos qui fuimus cum (cfr. 2Pet 1,18) beato Francisco, testimonium perhibemus (cfr. Ioa 21,24; 3Ioa 12), quod semper cum prediceret: "Aliquid sic est, vel erit", ad litteram fere fiebat;
22 et nos oculis nostris vidimus (cfr. 1Ioa 1,1), quod longum esset ea scribere et enarrare.

[85]

«  » Index

1 Similiter illis diebus et in eodem loco, postquam beatus Franciscus composuit Laudes Domini de creaturis, fecit etiam quedam sancta verba cum cantu pro maiori consolatione dominarum pauperum monasterii Sancti Damiani, maxime quia de eius infirmitate ipsas sciebat nimis tribulari.
2 Et cum personaliter propter ipsam infirmitatem ipsas consolari et visitare non posset, voluit illa verba per eius socios illis nuntiari;
3 in quibus tunc et semper voluit illis breviter patefacere suam voluntatem, qualiter deberent caritate esse unanimes et ad invicem conversari, quia eius exemplo et predicatione, cum fratres adhuc pauci essent, ad Christum converse fuerunt.
4 Quarum conversio et conversatio non solum Religionis fratrum, cuius plantula exaltatio est et hedificatio, sed etiam universalis Ecclesie Dei.
5 Unde cum sciret beatus Franciscus, quod a principio earum conversionis nimis duxissent et ducerent adhuc artam et pauperculam vitam et, voluntate et necessitate, spiritus eius semper circa ipsas pietate movebatur.
6 Quapropter in eisdem verbis ipsas rogavit, ut sicut Dominus ex multis partibus in unum congregavit ipsas ad sanctam caritatem, sanctam paupertatem et sanctam obedientiam, ita in ipsis semper vivere et mori deberent;
7 et specialiter ut de helemosinis, quas Dominus daret illis, cum hilaritate et gratiarum actione discrete suis corporibus providerent,
8 et maxime ut sane in laboribus quos sustinebant pro infirmis suis sororibus, et infirme in suis infirmitatibus et necessitatibus quas patiebantur existerent patientes.

[86]

«  » Index

1 Factum est autem, dum appropinquaret tempus congruum pro infirmitate oculorum curanda, discessit beatus Franciscus de loco illo, licet in oculis esset valde infirmus,
2 habens in capite quoddam magnum caputium sicut fratres fecerant sibi, et pannum de lana et lino consutum cum caputio ante oculos, quoniam lumen diei respicere et videre non poterat pre magnis doloribus ex infirmitate oculorum provenientibus,
3 et perduxerunt eum socii eius in equitatura apud heremitorium Fontis Columbarum prope Reate, ad habendum consilium cum quodam medico Reate qui noverat oculorum infirmitati medicinari.
4 Cumque illuc veniret medicus ille, dixit beato Francisco quod volebat facere cocturam super maxillam usque ad supercilium illius oculi, qui erat infirmior altero; sed beatus Franciscus nolebat incipere curam nisi veniret frater Helias.
5 Cumque expectaret ipsum et non veniret, quia propter multa impedimenta que habuit venire non potuit, et ipse dubitabat incipere curam;
6 sed necessitate coactus, maxime propter obedientiam domini episcopi Hostiensis et generalis ministri, proposuit eis obedire, licet satis grave illi esset de se habere huiusmodi sollicitudines.
7 Et propterea volebat ut minister eius illud ageret.
8 Postea quadam nocte, cum pre doloribus suarum infirmitatum dormire non posset, cum pietate et sui compassione dixit sociis suis: "Carissimi fratres et filioli mei, non tedeat vel graves vos laborare pro infirmitate mea, quoniam Dominus pro me servulo suo restituet vobis omnem fructum operationum vestrarum in hoc seculo et in venturo, quas propter sollicitudinem et infirmitatem operari non valetis;
9 immo maius lucrum ex hoc acquiritis quam qui adiuvant totam Religionem et vitam fratrum.
10 Immo etiam ita dicatis michi: Super te facimus expensas nostras et Dominus pro te erit debitor noster".
11 Hoc autem dicebat sanctus pater volens iuvare et erigere pusillanimitatem spiritus illorum et debilitatem, ne aliquando temptati occasione illius laboris dicerent: "Nos non valemus orare nec etiam tantum laborem tolerare", et ne efficerentur tediosi et pusillanimes et sic laboris fructum amitterent.
12 Et factum est, cum quadam die veniret medicus apportans ferrum cum quo faciebat cocturas pro infirmitate oculorum, et fecisset fieri ignem ad calefaciendum ferrum, et accenso igne misit ferrum in ipsum.
13 Beatus Franciscus ad confortandum spiritum suum, ut non expavesceret, dixit ad ignem: "Frater mi ignis, nobilis et utilis inter alias creaturas quas Altissimus creavit, esto michi in hac hora curialis, quia olim te dilexi et adhuc diligam amore illius Domini qui te creavit;
14 deprecor etiam Creatorem nostrum qui te creavit, ut ita tuum calorem temperet quod ipsum valeam sustinere".
15 Et, oratione finita, crucis signo signavit ignem.
16 Nos vero qui cum ipso eramus (cfr. 2Pet 1,18), omnes fugimus ex pietate et [com]passione illius, et solus medicus cum ipso remansit.
17 Et, facta coctura, reversi sumus ad illum.
18 Qui dixit nobis: "Pusillanimes et modice fidei (cfr. Mat 8,26), quare fugistis?
19 In veritate dico vobis quod nullum dolorem sensi nec ignis calorem; immo, si non est bene coctum, adhuc coquat melius".
20 Et miratus est inde valde ille medicus, habens illud pro magno miraculo, quoniam penitus se non movit.
21 Et ait medicus: "Fratres mei, dico vobis quod non solum de ipso qui est debilis et infirmus, sed de illo qui esset fortis et corpore sanus timerem, ne tam magnam cocturam posset sustinere, quod etiam in quibusdam sum iam expertus".
22 Nam coctura fuit longa, incipiens iuxta auriculam usque ad supercilium oculi, propter flegma multum quod die et nocte ad oculos per multos annos cotidie descendebat;
23 unde oportuit quod secundum consilium illius medici omnes vene ab auricula usque ad supercilium oculi inciderentur, licet totum sibi esset contrarium secundum consilium aliorum medicorum; quoniam et verum fuit, quia nichil ei profuit.
24 Similiter et alius quidam medicus ambas eius auriculas perforavit, et tamen nichil ei profuit.
25 Et non est mirum, si ignis et alie creature venerabantur aliquando ipsum: quoniam, sicut vidimus nos qui fuimus cum (cfr. 2Pet 1,18) illo, tanta affectione caritatis ipsas diligebat et venerabatur,
26 et in eis tantum delectabatur et tanta pietate et compassione circa ipsas spiritus eius movebatur, quod quando quis non honeste tractaret eas [turbaretur],
27 et ita cum ipsis loquebatur letitia interiori et exteriori sicut [si] de Deo sentirent, intelligerent et loquerentur, ita quod multotiens illa occasione rapiebatur in contemplatione Dei.
28 Nam quadam vice cum sederet iuxta ignem, ipso nesciente, ignis invasit pannos eius de lino iuxta crus.
29 Cumque sentiret calorem ignis et socius eius videret quod ignis combureret pannos eius, cucurrit volens extinguere ipsum.
30 Qui dixit ei: "Carissime frater, noli male facere fratri igni".
31 Et ita non permisit ei, ut ullo modo ipsum extingueret.
32 Ille vero statim ivit ad fratrem, qui erat eius guardianus, et duxit illum ad eum et sic, illo nolente, cepit extinguere ipsum.
33 Nolebat enim ipse candelam vel lampadem aut ignem extinguere, sicut solet fieri cum est necesse, [tanta] pietate et dilectione movebatur circa ipsum.
34 Nolebat etiam ut frater proiceret ignem vel lignum fumigantem, sicut solet multotiens fieri, sed volebat ut plane poneret ipsum in terram ob reverentiam illius cuius est creatura.

[87]

«  » Index

1 Alia vice, cum fecit quadragesimam apud montem Alverne, quadam die, cum socius eius in hora comestionis accenderet ignem in cella ubi comedebat, accenso igne, venit ad beatum Franciscum ad cellam ubi orabat et iacebat secundum consuetudinem, ad legendum sibi sanctum Evangelium quod in missa illo die dicebatur:
2 quoniam beatus Franciscus semper, cum non posset audire missam, volebat audire Evangelium illius diei antequam comederet.
3 Cumque veniret ad comedendum beatus Franciscus in cella, ubi ignis erat accensus, flamma iam ignis ascenderat culmen celle, et ipsam comburebat, socius autem eius sicut poterat cepit ipsum extinguere, sed solus non poterat;
4 beatus vero Franciscus nolebat iuvare ipsum, sed tulit quandam pellem, quam tenebat super se de nocte, et ivit in silvam.
5 Fratres de loco, licet manerent remote a cella, quoniam cella longe erat a loco fratrum, ut senserunt quod cella arderet, venerunt et extinxerunt ipsum.
6 Beatus Franciscus reversus est postea ad comedendum.
7 Post comestionem dixit socio suo: "Istam pellem nolo amodo habere super me, quoniam propter avaritiam meam nolui ut frater ignis ipsam comederet".

[88]

«  » Index

1 Item, cum ablueret sibi manus, eligebat talem locum, ut non postea ablutio illa pedibus conculcaretur.
2 Super petras, cum ipsum oporteret ambulare, cum timore et reverentia ambulabat, amore illius, qui petra dicitur.
3 Unde quando dicebat illum versiculum psalmi, ubi dicitur: In petra exaltasti me (cfr. Ps 60,3), dicebat ex magna reverentia et devotione: "Subtus pedes petre exaltasti me".
4 Fratri etiam qui faciebat ligna pro igne dicebat, ut non totam arborem incideret, sed tales incideret, ut pars aliqua remaneret et pars incideretur; et etiam cuidam fratri, qui in loco ubi ipse manebat, imperavit.
5 Fratri etiam qui faciebat ortum dicebat, ut non totam terram orti coleret solummodo pro herbis comestibilibus, sed ab aliqua parte de terra dimitteret ut produceret herbas virentes, que temporibus suis fratres flores producerent.
6 Immo dicebat quod frater ortolanus deberet facere pulchrum orticellum ab aliqua parte orti, ponens et plantans ibi de omnibus odoriferis herbis et de omnibus herbis que producunt pulchros flores, ut tempore suo invitarent ad laudem Dei omnes inspicientes se,
7 quoniam omnis creatura dicit et clamat: "Deus me fecit propter te, o homo".
8 Unde nos qui cum illo fuimus (cfr. 2Pet 1,18), in tantum videbamus ipsum interius et exterius fere in omnibus creaturis semper letari, ipsas tangere et libenter videre, ut non in terra sed in celo eius spiritus videretur.
9 Et hoc manifestum et verum est, quoniam propter multas consolationes quas habuit et habebat in creaturis Dei, parum ante obitum suum composuit et fecit quasdam Laudes Domini de eius creaturis ad incitandum corda audientium eas ad laudem Dei et ut [in] suis creaturis Dominus ab omnibus laudaretur.

[89]

«  » Index

1 Eodem tempore quedam mulier paupercula de Machilone venit Reate pro infirmitate oculorum.
2 Cumque [qua]dam die veniret medicus ad beatum Franciscum dixit ad eum: "Frater, quedam mulier infirma oculis venit ad me; sed tantum est paupercula quod ipsam oportet me adiuvari amore Dei et dari illi expensas".
3 Quo audito, beatus Franciscus pietate motus super eam (cfr. Luc 7,13), advocans sibi unum de sociis qui erat eius guardianus, dixit ad eum: "Frater guardiane, oportet nos reddere alienum". Qui dixit: "Quid est illud, frater?".
4 At ille: "Istum, inquit, mantellum quem accepimus mutuo (cfr. Luc 6,34) ab illa muliere paupercula et infirma oculis oportet nos sibi reddere".
5 Dixit ad eum guardianus eius: "Frater, quod tibi melius inde videbitur, facias".
6 Beatus Franciscus cum hilaritate vocavit quendam spiritualem hominem qui erat ei nimis familiaris, et dixit ad eum:
7 "Tolle hunc mantellum et .XII. panes cum eo, et vade, et dic taliter illi mulieri paupercule et infirme, quem tibi ostenderit medicus qui medetur ipsi:
3 Pauper homo, cui accomandasti hunc mantellum, gratias tibi refert de mutuatione mantelli quem sibi fecisti; tolle quod tuum est (Mat 20,14)".
9 Ivit ergo ille et dixit illi omnia sicut sibi dixerat beatus Franciscus.
10 Illa vero existimans sibi illudi, cum timore et verecundia dixit ad eum: "Dimitte me in pace, nescio enim quid dicis (cfr. 1Re 20,13; Mat 26,70)".
11 Ille vero posuit mantellum et .XII. pa[nes in ma]nibus eius.
12 Mulier vero considerans quod in veritate diceret, cum tremore et exultatione cordis accipit illum, et [ti]mens ne sibi auferretur, surrexit de nocte occulte et reversa est gaudens in domum suam.
13 Immo etiam dixerat beatus Franciscus guardiano suo ut cotidie, dum ibi maneret, daret illi expensas amore Dei.
14 Unde nos qui fuimus cum (cfr. 2Pet 1,18) beato Francisco, testimonium perhibemus (cfr. Ioa 21,34; 3Ioa 12) de ipso, quod erat tante caritatis et pietatis in sua sanitate [et infirmitate] non solum erga suos fratres, sed etiam erga pauperes sanos et infirmos;
15 ut necessaria sui corporis, que fratres aliquando cum multa sollicitudine et devotione acquirebant, prius nobis blandiens ut non inde conturbaremur, cum multa letitia interiori et exteriori aliis exhiberet et suo corpori subtraheret, etiamsi sibi valde necessaria.
16 Et propter hoc generalis minister et guardianus eius preceperant ei, ut nulli fratri suam tunicam daret sine eorum licentia;
17 quoniam fratres propter devotionem quem habebant in ipso, aliquando petebant sibi et ipse statim dabat eis,
18 vel ipsemet cum videret aliquem fratrem infirmitium, vel male vestitum, aliquando dabat ei tunicam, aliquando dividebat eam et partem dabat partemque sibi retinebat, quoniam non portabat nec volebat habere nisi tunicam unam.

[90]

«  » Index

1 Unde quodam tempore, cum iret per quandam provinciam predicando, accidit quod duo fratres francigene obviaverunt illi et habuerunt de ipso maximam consolationem.
2 Ad ultimum vero petierunt sibi tunicam suam "amore Dei" propter devotionem.
3 Ipse vero statim ut audivit amorem Dei, exuit se tunicam, manens nudus per aliquam horam.
4 Nam mos erat beati Francisci cum aliquis diceret ei: "Amore Dei da michi tunicam vel cordam" aut aliquid quod haberet, statim dabat ei ob reverentiam illius Domini, qui caritas dicitur.
5 Immo multum displicebat ei et reprehendebat inde fratres, cum audiret illos pro qualicumque re nominare amorem Dei.
6 Dicebat enim: "Tam altissimus est amor Dei, quod raro et nonnisi in magna necessitate cum multa reverentia nominari deberet".
7 Unus autem ex illis exuit se tunicam suam et dedit illi.
8 Nam multotiens inde sustinebat multam necessitatem et tribulationem, cum daret tunicam suam vel partem alicui; quoniam non poterat tam cito reinvenire vel facere fieri aliam,
9 maxime quia semper volebat habere et portare pauperculam tunicam de petiis, et aliquando eam volebat intus et foris repetiatam:
10 quoniam raro aut numquam volebat habere vel portare tunicam de novo panno, sed ab aliquo fratre acquirebat tunicam suam quam per multos dies portaverat, et etiam quandoque ab uno fratre accipiebat unam partem sue tunice et ab alio alteram;
11 interius vero propter suas multas infirmitates et frigiditates aliquando de novo panno repetiabat illam.
12 Et hunc modum paupertatis in suis vestimentis tenuit et observavit usque ad illum annum quo migravit ad Dominum.
13 Nam paucis diebus ante obitum suum, quia erat hydropicus et quasi totus desiccatus et per alias plures infirmitates quas habebat, fecerunt sibi fratres plures tunicas, ut ipsi de nocte et de die, cum necesse esset, tunicam mutarent.

[91]

«  » Index

1 Alia vice quidam pauperculus cum pauperculis vestimentis venit ad quoddam heremitorium fratrum, qui amore Dei petiit a fratribus aliquam petiam pauperculam.
2 Beatus Franciscus dixit cuidam fratri, ut quereret per domum, si aliquem pannum vel petiam inveniret, ut daret illi.
3 Et circumiens per domum frater ille dixit quod non invenit.
4 Ut autem non reverteretur vacuus pauper (cfr. Sir 29,12), ivit occulte beatus Franciscus, propter guardianum suum ut non prohiberet illi, et tulit cultrum, et sedens in loco secreto cepit tollere quandam petiam tunice sue, que erat interius suta cum tunica, volens illi pauperi dare secrete.
6 Sed statim ut guardianus eius sensit quod volebat agere, ivit ad ipsum et prohibuit ut non daret, maxime quia tunc erat magnum frigus et ipse infirmus et frigidus erat valde.
6 Dixit autem ad eum beatus Franciscus: "Si vis ut non dem illi, oportet penitus quod aliquam petiam facias dari fratri pauperi".
7 Et sic dederunt fratres illi aliquem pannum de vestimentis suis occasione beati Francisci.
8 Cum fratres accomodarent illi aliquem mantellum, sive cum iret per mundum predicando [pedes sive in asino] -
9 eo quod postquam incepit infirmari non valebat ire pedes et ideo oportebat ipsum aliquando in asino equitare, quia in equo nonnisi in strictura et maxima necessitate voluit equitare, et hoc parum ante obitum soum ex quo cepit multum infirmari 
10 aut staret in aliquo loco, nolebat illum accipere nisi tali modo, videlicet ut, si obviaret alicui pauperculo homini aut veniret ad ipsum, de quo spiritus eius sibi testimonium perhiberet (Ioa 1,7) quod manifeste illi necesse esset, posset ei dare.

[92]

«  » Index

1 Quodam tempore in primordio Religionis, cum maneret apud Rigum Tortum cum duobus fratribus quos tunc tantum habebat, ecce quidam, qui fuit tertius frater, venit de seculo ad recipiendam vitam eius.
2 Et factum est, dum sic maneret per aliquos dies indutus pannis quos de seculo apportaverat, accidit ut quidam pauperculus veniret ad locum illum querens helemosinam beato Francisco.
3 Beatus Franciscus dixit illi, qui fuit tertius frater: "Da fratri pauperi mantellum tuum".
4 Et statim cum magna letitia tulit illum de dorso suo et dedit illi.
5 Unde visum fuit illi quod statim novam gratiam immisisset Dominus in cor eius occasione illa, qui cum hilaritate dedit (cfr. 2Cor 9,7) mantellum pauperi.

[93]

«  » Index

1 Alio tempore dum maneret apud ecclesiam Sancte Marie de Portiuncula, quedam mulier vetula et paupercula, que habebat duos filios in Religione fratrum venit ad locum illum querens aliquam helemosinam beato Francisco, maxime quia illo anno non habebat unde vivere posset.
2 Beatus Franciscus dixit fratri Petro Cathanii, qui erat tunc generalis minister: "Possumusne habere aliquid ut demus illi matri nostre?".
3 Quoniam matrem alicuius fratris suam et aliorum omnium fratrum de Religione dicebat esse.
4 Respondit ei frater Petrus: "In domo non habemus aliquid quod possimus sibi dare, maxime quia vellet talem helemosinam ut possit inde habere sui corporis necessaria.
5 In ecclesia habemus solummodo unum Novum Testamentum, in quo lectiones legimus ad matutinum".
6 Nam illo tempore fratres breviaria non habebant, sed nec multa psalteria.
7 Dixit autem ad eum beatus Franciscus: "Da matri nostre Novum Testamentum, ut vendat ipsum pro sua necessitate; et credo firmiter quod magis placebit Domino et beate Virgini matri sue quam si in ipso legeretis".
8 Et sic dedit illi.
9 Nam illud potest dici et scribi de beato Francisco, quod dicitur et legitur de beato Iob: Ab utero matris mee egressa est et crevit mecum miseratio (cfr. Iob 31,18).
10 Unde nobis qui cum ipso fuimus (cfr. 2Pet 1,18), non solum ea que ab aliis de eius caritate et pietate erga pauperes intelleximus, sed que oculis nostris vidimus (cfr. 1Ioa 1,1), longum esset scribere et narrare.

[94]

«  » Index

1 Eodem tempore cum maneret beatus Franciscus in heremitorio S. Francisci (!) de Fonte Columbarum, accidit ut quedam infirmitas boum, que vulgo dicitur basabove, de qua nullus evadere solet, veniret super boves Sancti Helie, que prope illud heremitorium consistit, ita quod omnes ceperunt infirmari et mori.
2 Quadam autem nocte dictum fuit in visione cuidam homini spirituali eiusdem ville:
3 "Vade ad heremitorium ubi moratur beatus Franciscus et acquiras de lavatura manuum et pedum eius, et de ipsa proicias super omnes boves, et statim liberabuntur".
4 Surrexit homo ille summo mane, et ivit ad heremitorium, et dixit hec omnia sociis beati Francisci.
5 Illi vero in hora comestionis collegerunt lavaturam manuum eius in quodam vase; etiam in sero rogaverunt ipsum ut dimitteret sibi pedes ablui, non dicentes ei aliquid de illa re.
6 Et sic dederunt postea illi homini lavaturam manuum et pedum beati Francisci; et ille apportavit, et quasi aquam benedictam aspersit super boves, qui iacebant quasi mortui, et super omnes alios.
7 Et statim per gratiam Domini et meritis beati Francisci liberati sunt omnes,
8 in illo tempore habebat beatus Franciscus cicatrices in manibus et pedibus et latere.

[95]

«  » Index

1 Hiisdem temporibus cum beatus Franciscus esset infirmus infirmitate oculorum et per aliquot dies maneret in palatio episcopi Reate, quidam clericus episcopatus Reate, nomine Gedeon, valde mundanus homo, iacuerat per multos dies infirmus maxima infirmitate et maxime dolore renum,
2 ita quod non poterat se movere et revolvere in lecto sine iuvamine nec surgere et ambulare nisi a pluribus portaretur, et cum portaretur ibat incurvatus et quasi contractus propter dolores renum: non enim poterat aliquatenus se erigere.
3 Cumque quadam die coram beato Francisco faceret se portari, proiecit se ad pedes eius (cfr. Rut 3,7.8; Mat 15,30), rogans ipsum multis lacrimis ut signum crucis faceret ei.
4 Dixit ei beatus Franciscus: "Quomodo te signabo, cum olim vixeris semper secundum desideria carnis (cfr. Gal 5,16) non considerans et timens iudicia Dei (cfr. Sir 17,24)?".
5 Et videns ipsum ex magna infirmitate et doloribus ita afflictum pietate motus est super eum (cfr. Luc 7,13), dixitque ei: "Ego te signo in nomine Domini.
6 Sed si Domino placuerit te liberare, cave tibi ne ad vomitum redeas quoniam dico tibi in veritate quod, si ad vomitum (cfr. Prov 26,11) redieris, peiora prioribus (cfr. Mat 12,45) supervenient in te et iudicium durissimum incurres, propter peccata tua et ingratitudines et ignorantias benignitatis Domini".
7 Et facto signo crucis super eum a beato Francisco statim erexit se et surrexit ille liberatus interius.
8 Cum erexit se, ita insonuerunt ossa renum eius, sicut si aliquis manibus frangeret sicca ligna.
9 Cumque post paucos annos rediret ad vomitum (cfr. Prov 26,11) et non observaret que Dominus per servum suum Franciscum locutus est ei, accidit, dum quadam die coenaret in domo alterius concanonici sui, nocteque illa dormiret ibidem, subito super omnes corruit tectum domus.
10 Caeteris autem evadentibus mortem, solus miser interceptus atque interemptus est].

[96]

«  » Index

1 Post reversionem de Senis et de Cella Cortone venit beatus Franciscus apud ecclesiam Sancte Marie de Portiuncula, et postea ivit ad manendum in loco Bagnarie super civitatem Nucerii:
2 ibi de novo erat constructa quedam domus pro fratribus ubi fratres morarentur.
3 Et mansit ibi per plurimos dies.
4 Et quia iam ceperant pedes eius, etiam crura, intumescere ex infirmitate hydropisis, cepit ibi plurimum infirmare.
5 Cumque audirent homines Assisii quod infirmaretur ibi, venerunt festinanter quidam milites Assisii ad locum illum ut ducerent ipsum apud Assisium, timentes ne ibi moreretur et alli haberent sanctissimum corpus eius.
6 Et factum est dum ducerent ipsum infirmum, requierunt in quodam castro de comitatu Assisii, volentes ibi prandere.
7 Beatus Franciscus cum sociis suis requievit in domo cuiusdam hominis, qui cum hilaritate et caritate multa suscepit ipsum.
8 Milites vero iverunt per castrum ut emerent sibi necessaria corporis, sed non invenerunt.
9 Et reversi sunt ad beatum Franciscum dicentes ei quasi ludendo: "Oportet, frater, ut detis nobis de helemosinis vestris, quoniam nichil habere possumus ad emendum".
10 Et dixit ad eos beatus Franciscus cum magno fervore spiritus: "Ideo non invenistis, quia confiditis in vestris muscis, videlicet in denariis, et non in Deo (cfr. Mat 27,43);
11 sed revertimini per domos per quas ivistis querendo ad emendum, et nolite verecundari, et queratis eis amore Dei helemosinas, et Spiritus Sanctus inspirabit eis et habundanter invenietis".
12 Iverunt ergo et petierunt helemosinas, sicut dixerat eis sanctus pater, et habundanter de rebus quas habebant homines illi et mulieres cum hilari[ta]te maxima exhibuerunt illis.
13 Et reversi sunt plurimum gaudentes ad beatum Franciscum narrantes ei sicut illis acciderat.
14 Unde pro magno miraculo habuerunt, considerantes quod ad litteram verum fuit sicut illis predixerat.
15 Nam beatus Franciscus pro maxima nobilitate, dignitate et curialitate secundum Deum et etiam secundum seculum istud habebat, scilicet petere helemosinas amore Domini Dei:
16 quoniam omnia, que Pater celestis pro utilitate hominis creavit, propter amorem dilecti Filii sui dignis et indignis gratis, pro helemosina, concessa sunt post peccatum.
17 Unde dicebat beatus Franciscus quod magis libere et cum hilaritate servus Dei helemosinas amore Domini Dei petere debet quam ille qui pro sua curialitate et largitate, cum vellet aliquid emere, iret dicendo:
18 "Quicumque dabit michi talem nummatam, dabo sibi centum marchas argenti, immo milies plus:
19 quoniam servus Dei offert amorem Dei quem meretur homo qui facit helemosinas, in cuius comparatione omnia que sunt in hoc seculo nichil sunt (cfr. Sap 7,8), et etiam que in celo".
20 Unde antequam fratres essent multiplicati [ac etiam postquam multiplicati] fuerunt, cum iret per mundum predicando beatus Franciscus, cum aliquis nobilis et dives homo cum devotione rogaret ipsum ut comederet in domo sua et apud ipsum hospitaretur,
21 quoniam in multis civitatibus et castris ad quos ibat predicaturus tempore suo non erant loca fratrum,
22 licet nosset quod ille, qui invitaret ipsum, omnia necessaria corporis habundanter amore Domini Dei preparasset, tamen ipse propter bonum exemplum fratrum et propter nobilitatem et dignitatem domine paupertatis in hora comestionis ibat pro helemosina,
23 ac aliquando dicebat illi qui invitaverat ipsum: "Ego nolo dimittere dignitatem meam regalem et hereditatem et vocationem et professionem meam et fratrum Minorum,
24 videlicet ire pro helemosina, etiamsi non amplius apportarem quam tres helemosinas, quoniam volo exercere officium meum".
25 Et sic [ipso] nolente, ibat pro helemosinis, et ille qui invitaverat ipsum ibat cum ipso, et helemosinas quas acquirebat beatus Franciscus accipiebat et pro reliquiis propter eius devotionem reponebat
26 Qui scripsit vidit multotiens et perhibuit testimonium (cfr. Ioa 21,24).

[97]

«  » Index

1 Immo quodam tempore cum visitaret dominum episcopum Hostiensem qui postea fuit papa, in hora comestionis quasi furtive propter dominum episcopum ivit pro helemosinis;
2 et cum reversus fuit, dominus episcopus sedebat ad mensam et comedebat, maxime quia tunc invitaverat quosdam milites suos consanguineos ad comedendum.
3 Beatus Franciscus posuit helemosinas super mensam domini episcopi et intravit ad mensam iuxta dominum episcopum, quoniam dominus episcopus semper volebat quod, cum beatus Franciscus esset apud ipsum in hora comestionis, sederet iuxta ipsum.
4 Et verecundatus est inde aliquantulum dominus episcopus eo quod ivit pro helemosina Franciscus, sed nichil dixit ei, maxime propter recumbentes.
5 Postquam aliquantulum comedit beatus Franciscus, accepit de suis helemosinis et unicuique militi et capellanis domini episcopi parum misit ex parte Domini Dei.
6 Qui omnes pariter cum multa devotione acceperunt, alii comedentes, alii reponentes propter eius devotionem.
7 Immo extrahebant sibi infulas propter devotionem sancti Francisci cum accipiebant helemosinas.
8 Et gavisus est inde dominus episcopus propter devotionem illorum, maxime quia ille helemosine non erant de pane triticeo.
9 Post comestionem vero surrexit dominus episcopus et intravit cameram suam ducens secum beatum Franciscum, et elevans brachia sua amplexatus est beatum Franciscum pre nimio gaudio et exultatione dicens ei:
10 "Cur, frater mi simplizone, fecisti michi verecundiam, ut in domo mea, que est domus fratrum tuorum, ires pro helemosinis?".
11 Respondit ei beatus Franciscus: "Immo, domine exhibui vobis magnum honorem, quoniam cum subditus exercet et implet suum officium et obedientiam sui domini, facit honorem domino suo et eius prelato".
12 Et ait ei: "Me oportet esse formam (cfr. 1The 1,7) et exemplum pauperum vestrorum, maxime quia scio quod in vita et in Religione fratrum sunt et erunt nomine et opere fratres Minores, qui propter amorem Domini Dei et Spiritus Sancti unctionem (cfr. 1Ioa 2,20.27), qui docet et docebit eos de omnibus, humiliabuntur ad omnem humilitatem, subiectionem et servitium fratrum suorum.
13 Sunt etiam et erunt de illis qui aut verecundia detenti et propter malum exemplum dedignantur et dedignabuntur se humiliare et inclinare ad eundum pro helemosinis et facere huiusmodi servilia opera.
14 Quapropter oportet me eos qui sunt et erunt in Religione opere docere ut sint inexcusabiles (crr. Rom 1,20) in hoc seculo et in futuro coram Deo.
15 Existens quidem apud vos qui estis dominus et apostolicus noster, et apud magnates et divites secundum seculum, qui propter amorem Domini Dei cum multa devotione non tantum me recipiunt in domos suas sed etiam cogunt me, nolo verecundari ire pro helemosinis;
16 immo volo habere et tenere secundum Deum pro magna nobilitate et regali dignitate et honore illius summi regis, qui cum sit Dominus omnium (Gal 4,1) pro nobis fieri voluit servus omnium,
17 et cum esset dives (2Cor 8,9) et gloriosus in maiestate sua, pauper et despectus venit in humanitate nostra.
18 Volo ergo quod sciant fratres qui sunt et erunt, quod pro maiori consolatione anime et corporis habeo, cum sedeo ad pauperculam mensam fratrum,
19 et video coram me pauperculas helemosinas que acquiruntur ostiatim amore Domini Dei, quam cum sedeo ad vestram mensam et aliorum dominorum habundanter de omnibus cibis preparatam, licet cum devotione multa michi exhibeantur;
20 panis enim helemosine est panis sanctus, quem sanctificat laus et amor Dei, quoniam cum frater vadit pro helemosina prius debet dicere:
21 Laudatus et benedictus sit Dominus Deus (cfr. Ps 112,1.2; Luc 24,53), postea debet dicere: Facite nobis helemosinas amore Domini Dei".
22 Et plurimum fuit hedificatus dominus episcopus de collatione verborum sancti patris.
23 Et dixit ad eum: "Fili, quod bonum est in oculis tuis facias (cfr. 1Re 14,36), quoniam Dominus tecum est (cfr. 2Re 7,3; Luc 1,28) et tu cum ipso".
24 Nam voluntas beati Francisci fuit, et etiam multotiens dixit, quod frater non deberet diu stare, quin iret pro helemosina, ut non verecundaretur postea ire.
25 Immo quanto magis fuisset frater nobilis et magnus in seculo, tanto magis inde erat hedificatus et letabatur, cum iret pro helemosina et faceret huiusmodi servilia opera propter bonum exemplum.
26 Quod ita fiebat antiquo tempore.
27 Unde in primordio Religionis, cum manerent fratres apud Rigum Tortum, erat quidam frater inter eos qui parum orabat et non laborabat et pro helemosina ire nolebat, quoniam verecundabatur, sed bene comedebat;
28 quapropter considerans hoc beatus Franciscus cognovit per Spiritum Sanctum, quod erat carnalis homo;
29 unde dixit ad eum: "Vade viam tuam, frater musca, quoniam vis comedere laborem fratrum tuorum, et vis esse otiosus in opere (cfr. 1Cor 15,58) Dei, sicut frater apun, qui non vult lucrari et laborare et comedit laborem et lucrum bonarum apum".
30 Et sic ivit viam suam; et quia carnalis erat misericordiam non imploravit.

[98]

«  » Index

1 Alio tempore quidam spiritualis homo apud ecclesiam Sancte Marie de Portiuncula revertebatur de Assisio cum helemosina quadam die, cum esset ibi beatus Franciscus.
2 Et cum veniret per viam prope ecclesiam, incepit alta voce laudare Deum cum multa incunditate.
3 Audiens ipsum beatus Franciscus statim exivit foras ad eum in via et occurrit illi et cum magna letitia osculatus est humerum suum, ubi apportabat peram cum helemosinis;
4 et tollens peram de humero illius, imposuit ipsam super humerum suum et apportavit ipsam in domum fratrum, et coram fratribus dixit:
5 "Sic volo quod frater meus vadat et revertatur letus et gaudens (cfr. Luc 10,17) pro helemosina".

[99]

«  » Index

1 Cum in palatio episcopatus Assisii beatus Franciscus iaceret valde infirmus illis diebus quando reversus est de loco Bagnarie, timens populus Assisii, si de nocte moreretur sanctus, [ipsis] nescientibus, ne fratres occulte tollerent sanctum corpus et in alia civitate collocarent, constituerunt ut in qualibet nocte extra murum palatii in circuitu ab hominibus diligenter custodiretur.
2 Beatus Franciscus licet esset infirmus valde, ad consolandum tamen spiritum suum, ne deficeret aliquando ex magnis et diversis suis infirmitatibus, sepe de die suos socios Laudes Domini cantare faciebat, quas ipsemet longo tempore ante in sua infirmitate fecerat;
3 similiter etiam de nocte, maxime ad hedificationem illorum custodum, qui de nocte extra palatium propter ipsum vigilabant.
4 Cumque consideraret frater Helias, quod beatus Franciscus ita se confortaret et gauderet in Domino in tanta infirmitate positus, quadam die dixit ad ipsum:
5 "Carissime frater, de omni letitia quam pro te et sociis tuis in tanta afflictione et infirmitate ostendis, sum plurimum consolatus et hedificatus;
6 sed licet in vita et in morte homines istius civitatis te venerentur pro sancto, tamen quia credunt firmiter propter tuam magnam et incurabilem infirmitatem te in proximo moriturum, audientes huiusmodi Laudes cantari, possent cogitare aut dicere intra se:
7 Quomodo tantam letitiam hic ostendit qui est prope mortem? Deberet enim de morte cogitare".
8 Dixit ad eum beatus Franciscus: "Recordaris cum apud Fulgineum visionem vidisti et dixisti michi, quod quidam dixit tibi, quod non deberem vivere nisi duobus annis?
9 Antequam illam visionem videres, per gratiam Sancti Spiritus, qui omne bonum suggerit (cfr. Ioa 14,26) in corde et in ore ponit (cfr. Is 59,21) fidelium suorum, sepe de die et nocte considerabam finem meum (cfr. Ps 38,5);
10 sed ab illa hora, qua visionem vidisti, cotidie fui magis sollicitus considerare diem mortis".
11 Et ait cum magno fervore spiritus: "Dimitte me, frater, gaudere in Domino (cfr. Phip 4,4) et in laudibus eius, in infirmitatibus meis,
12 quoniam, gratia Spiritus Sancti cooperante, ita sum unitus et coniunctus cum Domino meo, quod per misericordiam suam bene possum in ipso Altissimo iucundari".

[100]

«  » Index

1 Alia vice in illis diebus quidam medicus, nomine Bonus Iohannes, de civitate Aretii, qui notus et familiaris erat beato Francisco, in eodem palatio visitavit eum.
2 Quem beatus Franciscus interrogavit de sua infirmitate dicens: "Quid tibi videtur, frater Janni, de hac mea infirmitate hydropisi?".
3 Nam beatus Franciscus nolebat aliquem nominare, qui nomine vocaretur Bonus, propter reverentiam Domini, qui dixit: Nemo bonus, nisi solus Deus (cfr. Luc 18,19).
4 Similiter nec [patrem nec magistrum volebat aliquem nominare nec] in litteris scribere propter reverentiam Domini qui dixit: Et patrem nolite vobis vocare super terram, nec vocemini magistri (cfr. Mat 23,9.10) etc.
5 Dixit ad eum medicus: "Frater, bene tibi erit (cfr. Sir 1,13) per gratiam Domini".
6 Nolebat enim dicere quod in brevi deberet mori.
7 Iterum dixit ei beatus Franciscus: "Dic michi veritatem: quid tibi videtur?
8 Noli timere, quoniam per gratiam Dei non sum corculus, ut mortem timeam, quoniam, Domino cooperante (Mar 16,20), per misericordiam et gratiam suam ita sum coniunctus et unitus cum Domino meo, quod eque sum contentus de morte sicut de vita et converso".
9 Dixit ergo ad eum medicus manifeste: "Pater, secundum physicam nostram infirmitas tua est incurabilis et aut in fine mensis septembris aut quarto nonas Octobris morieris".
10 Beatus Franciscus cum iaceret in lecto infirmus, cum maxima devotione et reverentia ad Dominum expansis brachiis et manibus (cfr. 1Esd 9,5) cum letitia magna utriusque hominis dixit: "Bene veniat soror mea mors".

[101]

«  » Index

1 Frater Ricerius de Marchia Anconitana, nobilis parentela sed nobilior sanctitate, quem beatus Franciscus magno diligebat affectu, quadam die in eodem palatio visitavit beatum Franciscum.
2 Qui inter alia verba que de facto Religionis et observantia Regule locutus cum beato Francisco, de hoc quoque interrogavit ipsum dicens:
3 "Dic michi, pater, intentionem tuam quem habuisti a principio quando fratres habere cepisti, et intentionem tuam quem habes modo et credis habere usque ad diem mortis tue,
4 ut valeam certificari de tua intentione et voluntate prima et ultima, utrum nos fratres clerici, qui tot libros habemus, possimus habere, licet dicamus quod sint Religionis".
5 Dixit ad eum beatus Franciscus: "Dico tibi, frater, quod hec fuit et est prima et ultima mea intentio et voluntas, si fratres michi credidissent, quod nullus frater deberet habere nisi vestimentum, sicut Regula nostra nobis concedit, cum cingulo et femoralibus".
6 Unde quadam vice dixit: "Religio et vita fratrum Minorum est quidam pusillus grex (cfr. Luc 12,32), quem Filius Dei in hac novissima hora (cfr. 1Ioa 2,18) suo Patri celesti postulavit dicens:
7 Pater, vellem quod faceres et dares michi quendam novum et humilem populum in hac novissima hora (cfr. 1Ioa 2,18), qui esset dissimilis in humilitate et paupertate ab omnibus aliis qui precesserunt et esset contentus habere me solum.
8 Et ait Pater dilecto Filio suo: Fili, factum est quod postulasti".
9 Unde dicebat beatus Franciscus quod "ideo voluit Dominus ut vocarentur fratres Minores, quia iste est populus quem Filius Dei suo Patri postulavit;
10 ipsemet Dei Filius de ipsis dicit in Evangelio: Nolite timere pusillus grex, quia placuit Patri vestro dare vobis regnum (Luc 12,32),
11 et iterum: Quod uni ex his minoribus fratribus meis fecistis michi fecistis (cfr. Mat 25,40).
12 Quoniam licet de omnibus pauperibus spiritualibus intelligatur Dominus hoc dixisse, precipue tamen predixit Religionem fratrum Minorum esse venturam in Ecclesia sua".
13 Unde sicut revelatum fuit beato Francisco ut deberet vocari Religio Minorum fratrum, ita scribi fecit in prima Regula, cum portavit eam coram domino papa Innocentio III, et ipse approbavit et concessit sibi et postea in concilio omnibus annuntiavit.
14 Similiter et salutationem quam deberent facere fratres Dominus ei revelavit, sicut scribi fecit in Testamento suo dicens:
15 "Dominus michi revelavit ut deberem dicere pro salutatione: Dominus det tibi pacem (cfr. Num 6,26; 2The 3,16)".
16 Unde in primordio Religionis, cum iret beatus Franciscus cum quodam fratre qui fuit unus de .XII. primis fratribus, ille frater salutabat homines et mulieres per viam et eos qui erant in agris dicens: Dominus det vobis pacem (cfr. Num 6,26; 2The 3,16)".
17 Et quia homines non audierant adhuc fieri ab aliquibus religiosis talem salutationem plurimum inde mirabantur.
18 Immo aliqui homines quasi cum indignatione illis dicebant: "Quid sibi vult ista talis salutatio (cfr. Luc 1,29)?".
19 Ita quod frater ille cepit inde plurimum verecundari.
20 Unde dixit beato Francisco: "Dimitte, frater, aliam salutationem dicere".
21 Dixit ad eum beatus Franciscus: "Dimitte illos dicere, quia non percipiunt que Dei sunt (cfr. 1Cor 2,14).
22 Sed noli inde verecundari, quoniam dico tibi, frater, quod adhuc nobiles et principes huius seculi de huiusmodi salutatione tibi et aliis fratribus reverentiam exhibebunt".
23 Et ait beatus Franciscus: "Non est magnum, si Dominus habere voluit quendam parvum populum inter omnes alios qui precesserunt, qui esset contentus habere ipsum solum altissimum et gloriosum?".
24 Si vero aliquis frater voluerit dicere, cur beatus Franciscus tempore suo ita strictam paupertatem, sicut dixit fratri Ricerio, non fecit fratribus observari et observandam non mandavit,
25 nos vero qui cum ipso fuimus (cfr. 2Pet 1,18) ad hoc respondemus, sicut audivimus ex ore eius, quoniam ipse fratribus hoc et alia plurima dixit ac etiam in Regula plura scribi fecit que cum assidua oratione et meditatione a Domino postulabat pro utilitate Religionis, affirmans eam penitus esse Domini voluntatem.
26 Sed, postquam eis ostendebat, gravia et importabilia (cfr. Mat 23,4) ipsis videbantur, ignorantes tunc que ventura erant in Religione post mortem eius.
27 Et quia plurimum timebat scandalum in se et in fratribus, nolebat cum ipsis contendere; sed condescendebat, licet non voluntarie, voluntati eorum, et coram Domino se excusabat.
28 Sed, ut non reverteretur ad Dominum vacuum verbum (cfr. Is 55,11) suum, quod in ore eius ponebat (cfr. Ex 4,15) pro utilitate fratrum, volebat in se implere, ut mercedem inde a Domino consequeretur, et ad ultimum in hoc quiescebat, et consolabatur spiritus eius.

[102]

«  » Index

1 Unde quodam tempore, quando de ultramarinis partibus reversus fuit, quidam minister loquebatur secum de capitulo paupertatis, volens inde cognoscere suam voluntatem et intellectum,
2 maxime quia tunc erat scriptum in Regula quoddam capitulum de prohibitionibus sancti Evangelii, videlicet: Nichil tuleritis in via (Luc 9,3) etc.
3 Et respondit beatus Franciscus: "Ego sic intelligere volo, quod fratres nichil debeant habere nisi vestimentum cum corda et femoralibus, sicut in Regula continetur, et qui necessitate coguntur, calciamenta".
4 Et dixit ad eum minister: "Quid faciam ego, quoniam habeo tot libros, qui valent magis quinquaginta libris?".
5 Hoc autem dixit quia volebat eos habere de conscientia sua, maxime quia cum reprehensione tot libros [habebat] cum sciret beatum Franciscum ita stricte intelligere capitulum paupertatis.
6 Dixit ad eum beatus Franciscus: "Frater, nec possum nec debeo venire contra conscientiam meam et professionem sancti Evangelii, quam professi sumus".
7 Audiens hoc minister effectus est tristis.
8 Videns autem beatus Franciscus illum esse ita turbatum, cum fervore spiritus dixit ad eum in persona omnium fratrum:
9 "Vos fratres Minores ab hominibus vultis videri (cfr. Mat 23,5.7) et vocari observatores sancti Evangelii et operibus vultis habere loculos (cfr. Ioa 12,6)".
10 Verum licet ministri scirent, quod secundum Regulam fratrum tenerentur sanctum Evangelium observare, tamen fecerunt removeri illud capitulum de Regula ubi dicebatur: Nichil tuleritis in via (Luc 9,3) etc.;
11 credentes nichilominus se non teneri ad observationem perfectionis sancti Evangelii.
12 Quapropter beatus Franciscus cognoscens hoc per Spiritum Sanctum coram quibusdam fratribus dixit: "Putant fratres ministri Deum et me decipere".
13 Et ait: "Immo ut sciant et cognoscant omnes fratres se teneri ad observandam perfectionem sancti Evangelii, in principio et in fine Regule volo quod sit scriptum quod fratres teneantur sanctum Evangelium Domini nostri Iesu Christi observare.
14 Et ut fratres semper sint inexcusabiles (cfr. Rom 1,20) coram Deo, que Dominus pro salute et utilitate anime mee et fratrum posuit in ore (cfr. Ex 4,15; Is 51,16) meo, ex quo ipsis annuntiavi et annuntio, volo ipsis operibus ostendere et, Domino cooperante (Mar 16,20), ad perpetuum observare".
15 Unde ipse ad litteram sanctum Evangelium observavit a principio, ex quo fratres habere cepit usque ad diem mortis sue.

[103]

«  » Index

1 Similiter quodam tempore fuit quidam frater novitius qui sciebat legere psalterium, sed non bene; et quia libenter legebat, impetravit licentiam habendi psalterium a ministro generali et minister concessit sibi.
2 Sed ille nolebat illud habere, nisi prius haberet inde licentiam a beato Francisco maxime quia audiverat, quod beatus Franciscus nolebat ut fratres sui essent cupidi de scientia et de libris;
3 sed volebat et fratribus predicabat ut studerent habere et imitari puram et sanctam simplicitatem, orationem sanctam et dominam paupertatem, in quibus hedificaverunt sancti et primi fratres, et hanc credebat esse securiorem viam pro salute anime.
4 Non ut contemneret et despiceret sanctam scientiam; immo eos qui erant sapientes in Religione, et omnes sapientes nimio venerabatur affectu, quemadmodum ipse testatur in Testamento suo dicens:
5 "Omnes theologos et qui ministrant verba divina, debemus honorare et venerari tamquam qui ministrant nobis spiritum et vitam (cfr. Ioa 6,64)".
6 Sed futura prospiciens cognoscebat per Spiritum Sanctum et etiam multotiens fratribus dixit, quod multi fratres sub occasione hedificandi alios dimittent vocationem suam, videlicet puram et sanctam simplicitatem, orationem sanctam et dominam nostram paupertatem.
7 Et accidet illis quod unde crediderunt postea magis imbui devotione et accendi ad amorem Dei propter intellectum scripture, inde occasionaliter remanebunt intus frigidi et quasi vacui;
8 et sic ad pristinam vocationem reverti non poterunt, maxime quia amiserunt tempus vivendi secundum vocationem suam;
9 et timeo ne id quod videbantur habere auferatur ab eis (cfr. Mat 25,29), quoniam dimiserunt vocationem suam.
10 Et dicebat: "Multi sunt qui totum studium suum et sollicitudinem suam die noctuque ponunt in scientia, dimittentes vocationem suam sanctam, et devotam orationem.
11 Et cum aliquibus vel populo predicaverint et viderint vel noverint aliquos inde hedificari vel ad penitentiam converti, inflantur vel se extollunt de operibus et lucro alieno,
12 quoniam quos credunt suis verbis hedificari vel ad penitentiam converti, Dominus hedificat et convertit orationibus sanctorum fratrum, licet id ipsi ignorent, quia sic est voluntas Dei ut illud ne advertant, non inde superbiant.
13 Isti sunt fratres mei milites tabule rotunde, qui latitant in desertis et in remotis locis, ut diligentius vacent orationi et meditationi, sua et aliorum peccata plorantes, quorum sanctitas a Deo cognoscitur, aliquando a fratribus et ab hominibus ignoratur.
14 Et cum anime ipsorum ab angelis Domino representabuntur, tunc Dominus ostendet illis fructum et mercedem laborum suorum (cfr. Sap 10,17), videlicet multas animas que suis orationibus salvate sunt, dicens illis:
15 Filii, ecce tales anime salvate sunt vestris orationibus, et quia super pauca fuistis fideles, supra multa vos constituam (cfr. Mat 25,21)".
16 Unde propter hoc dicebat beatus Franciscus super illo verbo: Donec sterilis peperit plurimos et que multos ha[bebat] filios infirmata est (cfr. 1Re 2,5), sterilem esse dicebat bonum religiosum, qui sanctis orationibus et virtutibus se et alios hedificat.
17 Hec verba sepe dicebat coram fratribus in collatione verborum suorum, et maxime ad capitulum fratrum apud ecclesiam Sancte Marie de Portiuncula coram ministris et aliis fratribus.
18 Unde omnes fratres, tam ministros quam predicatores, informabat ad opera dicens eis quod propter prelationem et officium et sollicitudinem predicandi omnino non deberent dimittere sanctam et devotam orationem, ire pro helemosina, et operari manibus suis (cfr. 1The 4,11; Eph 4,28) sicut alii fratres, propter bonum exemplum et lucrum animarum suarum et aliorum.
19 Et dicebat: "Multum hedificantur fratres subditi cum eorum ministri et predicatores vacant libenter orationi et inclinam se et humiliantur".
20 Unde ipse tamquam fidelis zelator Christi, dum corpore fuit sanus, operabatur in se, quod docebat fratres suos.
21 Cumque ille frater novitius, de quo supra dictum est in quodam heremitorio moraretur, accidit ut quadam die veniret illuc beatus Franciscus.
22 Cui frater ille sic locutus est, ei dicens: "Pater, michi magna consolatio esset habere psalterium; sed licet generalis minister illud concedere michi velit, volo tamen illud habere de conscientia tua".
23 Cui beatus Franciscus tale responsum dedit dicens: "Carolus imperator, Rolandus et Oliverius et omnes paladini et robusti viri, qui potentes fuerunt in prelio, persequentes infideles cum multo sudore et labore usque ad mortem habuerunt de illis gloriosam et memorialem victoriam et ad ultimum ipsi sancti martyres mortui sunt pro fide Christi in certamine;
24 et multi sunt qui sola narratione eorum, que illi fecerunt, volunt recipere honorem et humanam laudem".
25 Et propter hoc scripsit significationem horum verborum in suis Admonitionibus dicens: "Sancti fecerunt opera, et nos, recitando et predicando ea, volumus inde recipere honorem et gloriam".
26 Ac si diceret: scientia inflat, caritas autem hedificat (cfr. 1Cor 8,1).

[104]

«  » Index

1 Alia vice, cum sederet beatus Franciscus ad ignem, [calefaceret] se, et ipse locutus est et iterum de psalterio.
2 Et dixit ad eum beatus Franciscus: "Postquam habueris psalterium, concupisces et voles habere breviarium;
3 postquam habueris breviarium, sedebis in cathedra, tamquam magnus prelatus dicens fratri tuo: Apporta michi breviarium".
4 Et sic dicens cum magno fervore spiritus tulit cum manu de cinere et posuit super caput, ducendo [manum per caput in circuitu tamquam qui lavat caput, sic dicens], sibi ipsi: "Ego breviarium! ego breviarium!".
5 Et sic dicens multotiens reiteravit ducendo manum per caput.
6 Et stupefactus et verecundatus est frater ille.
7 Postea dixit ei beatus Franciscus: "Frater, ego similiter temptatus fui habere libros;
8 sed ut de hoc cognoscerem Domini voluntatem, tuli librum, ubi erant Evangelia Domini scripta et oravi Dominum ut in prima apertione libri suam voluntatem de hiis michi ostendere dignaretur;
9 et oratione finita in prima apertione libri occurrit michi illud verbum sancti Evangelii: Vobis datum est nosse mysterium regni Dei, ceteris autem in parabolis (Luc 8,10; cfr. Mar 4,11)".
10 Et ait: "Tot sunt, qui libenter ascendunt ad scientiam, quod beatus erit qui fecerit se sterilem amore Domini Dei".

[105]

«  » Index

1 Postea elapsis pluribus mensibus, cum esset beatus Franciscus apud ecclesiam Sancte Marie de Portiuncula iuxta cellam post domum in via, et ille frater locutus est iterum ei de psalterio,
2 Cui beatus Franciscus dixit: "Vade et facias inde sicut dixerit tibi minister tuus".
3 Quo audito, frater ille cepit redire per viam unde venerat.
4 Beatus Franciscus autem remanens in via cepit considerare id quod dixerat illi fratri,
5 et statim clamavit post ipsum dicens: "Exspecta me, frater, exspecta!"
6 et sic ivit usque ad ipsum dicens illi: "Revertere mecum, frater, et ostende michi locum, ubi dixi tibi, quod faceres de psalterio, sicut diceret tibi minister tuus".
7 Et pervenientibus ad locum ubi dixerat illi verbum illud, beatus Franciscus inclinavit se coram fratre et stans genu flexo dixit:
8 "Mea culpa, frater, mea culpa, quoniam quicumque vult esse frater minor, non debet habere nisi tunicas sicut Regula sibi concedit et cordam et femoralia et, qui necessitate manifesta coguntur vel infirmitate, calciamenta".
9 Unde quotquot fratres veniebant ad ipsum pro huiusmodi ad habendum consilium eius, tale responsum exhibebat illis.
10 Quapropter dicebat: "Tantum scit homo de scientia, quantum operatur; et tantum est religiosus bonus orator, quantum ipse operatur",
11 ac si diceret: "Bona arbor non in alio quam in fructu cognoscitur (cfr. Mat 12,33; Luc 6,44)".

[106]

«  » Index

1 Iterum dum maneret beatus Franciscus in eodem palatio, quadam die dixit ei unus de socius suis ibi: "Pater ignosce michi, quoniam que tibi dicere volo iam plures consideraverunt".
2 Et ait: "Tu scis, quemadmodum olim per gratiam Dei viguit in puritate perfectionis tota Religio,
3 quomodo scilicet universi fratres cum fervore et sollicitudine in omnibus observabant sanctam paupertatem, videlicet in parvis et pauperculis hedificiis, in parvis et pauperculis utensilibus, in parvis et pauperculis libris et in pauperculis vestimentis,
4 et sicut in hiis, ita et in aliis exterioribus unius erant voluntatis, solliciti observare omnia, que pertinent ad nostram professionem et vocationem et bonum exemplum; et sic erant unanimes in dilectione Dei et proximi.
5 Nunc ergo a parvo tempore cepit hec puritas et perfectio dissimiliter variari, licet multum dicant, et excusent fratres, propter multitudinem, non posse hoc observari a fratribus.
6 Immo multi fratres de hiis magis quam de supradictis credunt inde populum hedificari, et ipsis videtur magis honeste propter ista vivere et conversari;
7 unde quasi pro nichilo reputant viam simplicitatis et huiusmodi paupertatis que fuerunt initium et fundamentum nostre Religionis.
8 Quapropter, hec considerantes, credimus quod tibi displiceant; sed plurimum admiramur, si tibi displicent, cur sustines et non corrigis".
9 Beatus Franciscus dixit ad eum: "Dominus indulgeat tibi, frater, quoniam vis esse michi contrarius et adversarius et me implicare in hiis, que non pertinent ad officium meum".
10 Et ait: "Usquequo habui officium fratrum, et fratres manserunt in vocatione et professione sua, licet a principio mee conversionis ad Christum infirmitius fuerim, cum parva mea sollicitudine eis satisfaciebam exemplo et predicatione.
11 Sed postquam consideravi quod Dominus fratrum numerum multiplicaret cotidie et quod ipsi, propter tepiditatem et inopiam spiritus, a via recta et secura per quam soliti erant ambulare, declinare inciperent,
12 et per ampliorem viam, sicut dixisti, incedere, non attendentes suam professionem et vocationem et bonum exemplum,
13 nec dimittere iter quod iam ceperant propter predicationem meam et exemplum meum, recommendavi Domino et ministris fratrum Religionem.
14 Quoniam licet tempore quo renuntiavi et dimisi officium fratrum, coram fratribus me excusarem in capitulo generali, quod propter infirmitatem meam de ipsis curam et sollicitudinem habere non possem,
15 tamen modo, si secundum voluntatem meam fratres ambularent et ambulassent, propter ipsorum consolationem nollem, quod alium ministrum haberent preter me, usque in diem mortis mee.
15 Quoniam ex quo fidelis et bonus subditus volutatem sui prelati cognoscit et observat, parvam sollicitudinem prelatum oportet habere de illo.
17 Immo tantum gauderem de fratrum bonitate et consolatus essem propter lucrum meum et lucrum ipsorum, quod, si iacerem in lecto infirmus, non gravaret me satisfacere eis".
18 Et ait: "Meum officium est spirituale, videlicet prelatio super fratres, quia debeo dominari vitiis et ea emendare.
19 Unde, si vitiis dominari et ea emendare non possum predicatione et exemplo, nolo carnifex fieri ad percutiendum et flagellandum, sicut potestas huius seculi.
20 Quoniam confido in Domino (cfr. Ps 10,2), quod adhuc inimici invisibiles, qui sunt castaldi Domini ad puniendum in hoc seculo et in futuro eos, qui transgrediuntur mandata Dei, sument de illis vindictam, facientes eos corrigi ab hominibus huius seculi in improperium et verecundiam ipsorum, et revertentur ad professionem et vocationem suam.
21 Veruntamen usque ad diem mortis mee, exemplo et operatione, non cessabo docere fratres ambulare per viam quam michi Dominus ostendit (cfr. 3Re 8,36),
22 et ego ostendi eis et ipsos informavi ut sint inexcusabiles (cfr. Rom 1,20) coram Domino et ego coram Deo de ipsis et de me non tenear reddere rationem (cfr. Mat 12,36; Luc 16,2) ulterius".
23 Unde tunc in Testamento suo fecit scribi, quod omnes domus fratrum ex luto et lignis deberent construi in signum sancte paupertatis et humilitatis, et quod ecclesie que pro fratribus construuntur, essent parve.
24 Immo voluit ut hoc inciperet reformari maxime de domibus ex lignis et luto constructis,
25 et de omnibus allis bonis exemplis in loco Sancte Marie de Portiuncula, qui fuit primus locus ubi postquam fratres manserunt, cepit fratres Dominus multiplicare (cfr. Deut 7,12.13) ut in eternum esset hoc memoriale ceteris fratribus, qui sunt et erunt venturi ad Religionem.
26 Sed quidam dixerunt ei quod non videbatur eis bonum, quod domus fratrum deberent construi ex luto et lignis, quoniam in pluribus locis et provinciis cariora sint ligna lapidibus.
27 Et beatus Franciscus nolebat contendere cum eis, quia erat valde infirmus et quoniam erat prope mortem, quia parum postea vixit.
28 Unde scripsit postea in Testamento suo: "Caveant sibi fratres, ut ecclesias et habitacula et omnia alia que pro ipsis construuntur quod penitus non recipiant ea nisi essent sicut decet sanctam paupertatem quam in Regula promisimus, semper ibi hospitantes, sicut advene et peregrini (cfr. 1Pet 2,11)".
29 Nos vero qui cum ipso fuimus (cfr. 2Pet 2,18), quando scripsit Regulam et fere omnia alia sua scripta, testimonium perhibemus (cfr. Ioa 21,24; 3Ioa 12), quod plura fecit scribi in Regula et aliis suis scriptis, de quibus quidam fratres fuerunt sibi contrarii, et maxime prelati.
30 Unde accidit quod in hiis, in quibus fratres fuerunt contrarii beato Francisco in vita sua, nunc post mortem essent valde utilia toti Religioni.
31 Sed quia ipse plurimum timebat scandalum, condescendebat, licet involuntarius, voluntatibus fratrum.
32 Sed sepe dicebat hunc sermonem: "Ve illis fratribus qui sunt michi contrarii de hoc, quod cognosco, quod voluntas Dei est pro maiori utilitate Religionis, licet invitus condescendam voluntati eorum".
33 Unde sepe dicebat sociis suis: "In hoc est dolor meus et afflictio mea, quod ea cum multo labore orationis et meditationis a Deo per misericordiam suam obtineo pro utilitate presenti et futura totius Religionis, et ab ipso sum certificatus, quod secundum voluntatem eius sunt,
34 et aliqui fratres ex auctoritate et providentia sue scientie evacuant et sunt michi contrarii dicentes: "Ista sunt tenenda et observanda et ista non!".
35 Sed quia, ut dictum est, tantum timebat scandalum, quod multa fieri permittebat et in multis condescendebat voluntatibus eorum, que non erant secundum voluntatem suam.

[107]

«  » Index

1 Cum sanctissimus pater noster Franciscus apud ecclesiam Sancte Marie de Portiuncula, quodam tempore, moraretur et solitus esset die quolibet post comestionem contra otiositatis vitium cum suis fratribus in opere aliquo laborare,
2 considerans pro se et suis fratribus, ne bonum, quod Domino cooperante (Mar 16,20) lucrarentur tempore orationis, post orationem per verba otiosa vel inutilia amittere possent, ad evitandum lapsum verborum otiosorum (cfr. Mat 12,36) vel inutilium, talia ordinavit et a fratribus observanda mandavit:
3 "Si quis fratrum, vacans vel operans aliquid inter fratres verbum aliquod otiosum (cfr. Mat 12,36) protulerit vel inutile, teneatur semel dicere Pater noster, laudando Deum in principio et in fine ipsius orationis, tali scilicet conditione quod, si forte sui conscius prius se culpaverit de commisso, ipsum Pater noster pro anima sua dicat cum Dei Laudibus ut est dictum.
4 Si autem ab aliquo fratrum prius inde fuerit redargutus, Pater noster pro anima illius fratris eum redarguentis predicto modo dicere teneatur;
5 Si forte vero exinde redargutus, excusando se, dicere ipsum Pater noster contempserit, eodem modo duo Pater noster dicere teneatur pro anima eiusdem fratris eum redarguentis, cuius, vel alterius forte fratris, testimonio constiterit verum esse ipsum dictum verbum vel inutile vel otiosum (cfr. Mat 12,36) dixisse.
6 Dictas etiam Dei Laudes, ut dictum est, in principio et in fine ipsius orationis tam alte dicat et manifeste quod a fratribus illic manentibus intelligi valeat et audiri;
7 qui fratres, dum hoc ille dixerit, taceant et auscultent.
8 Si quis autem eorum, hoc contrafaciens hoc tacuerit, unum Pater noster eodem modo cum Dei Laudibus pro anima illius fratris dicentis dicere teneatur.
9 "Et quilibet frater cum cellam vel domum aut quemlibet locum ingressus fuerit, ibidem vel alibi fratrem, seu fratres, inveniens, Deum semper laudare et benedicere debeat diligenter".
10 Quas Laudes eiusdem sanctissimi patris moris dicere semper erat, et ardentissima voluntate et desiderio fratres etiam alios volebat fore ad dicendum easdem sollicitos similiter et devotos.

[108]

«  » Index

1 Tempore illius capituli celebrati in eodem loco, in quo fratres primo missi fuerunt ad quasdam provincias ultramarinas, finito capitulo, beatus Franciscus, remanens in predicto loco cum quibusdam fratribus, dixit ad illos:
2 "Carissimi fratres, me oportet esse formam et exemplum omnium fratrum.
3 Si ergo misi fratres meos in longinquis partibus ad laborem et verecundiam, ad famem et alias quamplurimas necessitates sustinendas, iustum est et bonum michi videtur, ut et ego similiter vadam ad aliquam longinquam provinciam,
4 maxime ut fratres suas necessitates et tribulationes magis patienter valeant sustinere, cum audierint illud idem me supportare".
5 Et ait illis: "Ite ergo et orate Dominum, ut det michi eligere illam provinciam, que sit magis ad laudem Domini et ad profectum et salutem animarum et nostre Religionis bonum exemplum".
6 Nam mos erat sanctissimi patris, non solum cum ad longinquam provinciam iret ad predicandum, sed etiam cum iret per adjacentes provincias, orare Dominum et fratres ad orandum mittere, ut ubicumque esset melius secundum Deum, Dominus dirigeret (cfr. Iudt 12,8) cor suum ad ambulandum illuc.
7 Iverunt ergo fratres ad orationem et, oratione finita, reversi sunt ad eum.
8 Qui dixit ad illos: "In nomine Domini nostri Iesu Christi (cfr. Act 3,6) et eius gloriose Virginis matris et omnium sanctorum, eligo provinciam Francie, in qua est catholica gens, maxime quia inter alios catholicos sancte Ecclesie reverentiam magnam exhibent Corpori Christi: quod michi plurimum gratum est.
9 Propter quod libentius cum illis conversabor".
10 Nam beatus Franciscus tantam reverentiam et devotionem habebat in Corpore Christi, quod voluit scribi in Regula, ut fratres in provinciis, quibus morarentur, curam et sollicitudinem inde haberent,
11 et admonerent et predicarent inde clericos et sacerdotes, ut Corpus Christi in loco bono et honesto collocarent;
12 quod, si non facerent, volebat quod fratres illud agerent.
13 Immo quodam tempore voluit mittere quosdam fratres cum pixidibus per universas provincias, et ubicumque invenirent Corpus Christi illicite collocatum, illud honorifice in ipsis collocarent.
14 Nam propter reverentiam sanctissimi Corporis et Sanguinis Domini Iesu Christi voluit similiter poni in Regula,
15 ut verba et nomina Domini inscripta, per que conficitur Sanctissimum Sacramentum, fratres ubicumque invenirent non bene reposita vel inhoneste in aliquo loco iacerent dispersa, recolligerent et reponerent, honorantes Dominum in sermonibus quos locutus est (cfr. 3Re 2,4):
16 multa enim sanctificantur per verba Dei (cfr. 1Tim 4,5), et in virtute verborum Christi altaris conficitur sacramentum.
17 Et licet non scriberet ista in Regula, maxime quia fratribus ministris non videbatur bonum ut fratres hoc haberent in mandato, tamen sanctus pater in Testamento suo et aliis suis scriptis fratribus relinquere voluit de hiis voluntatem suam.
18 Quosdam etiam alios fratres per universas provincias mittere voluit cum bonis et pulchris ferramentis hostiarum ad faciendum hostias.
19 Cumque eligeret beatus Franciscus de illis fratribus quos secum volebat ducere, dixit ad illos: "In nomine Domini ite bini et bini (cfr. Mar 6,7) honeste per viam et maxime cum silentio, a mane usque post tertiam orantes in cordibus vestris (Col 3,16) Dominum.
20 Et verba otiosa (cfr. Mat 12,36) vel inutilia non nominentur in vobis (cfr. Eph 5,3).
21 Licet enim ambuletis, tamen conversatio vestra sit sic honesta, quemadmodum in heremitorio aut in cella permanseritis; quoniam ubicumque sumus et ambulamus, habemus cellam nobiscum:
22 frater enim corpus est cella nostra et anima est heremita, que moratur intus in cella ad orandum Deum et meditandum.
23 Unde, si anima non manserit in quiete et solitudine in cella sua, parum prodest religioso cella manu facta.
24 Ut autem pervenerunt Arizium, scandalum maximum et bellum erat quasi per totam civitatem die noctuque occasione duarum partium, que se longo tempore ad invicem oderant.
25 Videns hoc beatus Franciscus et audiens tantum rumorem et clamorem per diem et noctem, cum esset hospitatus in quodam hospitali in burgo extra civitatem, visum fuit ei quod demones de hiis exultarent [et incitarent] omnes homines ad destruendum civitatem cum igne et aliis periculis.
26 Unde, motus ad pietatem super illam civitatem, ait fratri Silvestro sacerdoti, homini Dei, magne fidei, mire simplicitatis et puritatis, quem sanctus pater venerabatur ut sanctum:
27 "Vade ante portam civitatis et alta voce precipias omnibus demonibus, ut exeant omnes de ista civitate".
28 Surrexit frater Silvester et ivit ante portam civitatis exclamans vocibus magnis:
29 "Laudatus et benedictus sit Dominus Iesus Christus.
30 Ex parte Dei omnipotentis et in virtute sancte obedientie sanctissimi patris nostri Francisci precipio omnibus demonibus, ut omnes exeant de ista civitate".
31 Et factum est divina miseratione et oratione beati Francisci, quod sine aliqua predicatione paulo post reversi sunt ad pacem et unitatem.
32 Et quia non potuit tunc illis predicare beatus Franciscus, postea quadam vice cum predicaret illis, dixit eis in primo sermone predicationis:
33 "Ego loquor vobis sicut vinctis demoniorum, quoniam vosmetipsos ligastis et vendidistis, vos tamquam animalia ad forum, propter miseriam vestram, et tradidistis vos in manus demoniorum, scilicet quando exponitis vos voluntati illorum, qui destruxerunt et destruunt seipsos et vos et totam civitatem destruere volunt.
34 Sed vos estis miseri homines et ignorantes, cum sitis ingrati, beneficiis Dei qui, licet aliqui vestrum ignorent, quadam hora liberavit istam civitatem meritis cuiusdam sanctissimi fratris Silvestri".
35 Cumque pervenisset beatus Franciscus Florentia[m], invenit ibi dominum Hugonem, episcopum Hostiensem, qui postea fuit papa, qui missus fuerat a papa Honorio in legationem per Ducatum et Tusciam et Lombardiam et Marchiam Trevisanam usque Venetias.
36 De cuius adventu valde gavisus est dominus episcopus.
37 Ut autem audivit a beato Francisco quod volebat ire in Franciam, prohibuit sibi ut non iret, dicens ad eum:
38 "Frater, nolo quod vadas ultra montes, quoniam multi prelati sunt et alii qui libenter impedirent bona tue Religionis in curia Romana.
39 Ego autem et alii cardinales, qui diligimus tuam Religionem, libentius protegimus et adiuvamus ipsam, si manseris in circuitu istius provincie".
40 Dixit autem ad eum beatus Franciscus: "Domine, magna verecundia est michi, cum miserim fratres meos ad remotas et longinquas provincias, me autem permanere in istis provinciis".
41 Dixit autem ad eum dominus episcopus, quasi ipsum redarguendo: "Cur misisti fratres tuos tam longe ad moriendum fame et ad tantas alias tribulationes?".
42 Respondit ei beatus Franciscus cum magno fervore spiritus et Spiritu prophetie (cfr. Apoc 19,10):
43 "Domine, putatis vel creditis quod Dominus solummodo propter istas provincias miserit fratres?
44 Sed dico vobis in veritate, quod Dominus elegit et misit fratres propter profectum et salutem animarum omnium hominum totius mundi, et non solum recipientur in terra fidelium, sed etiam infidelium.
45 Et dummodo observent que Domino promiserunt, sic Dominus ministrabit eis necessaria in terra infidelium sicut et in terra fidelium".
46 Et admiratus est dominus episcopus in verbis suis, affirmans quod verum diceret.
47 Et ita non dimisit ipsum ire in Franciam dominus episcopus;
48 sed beatus Franciscus misit illuc fratrem Pacificum cum aliis fratribus et ipse reversus est in vallem Spoletanam.

[109]

«  » Index

1 Quodam tempore, cum appropinquaret capitulum fratrum, quod debebat fieri apud ecclesiam Sancte Marie de Portiuncula, dixit beatus Franciscus socio suo: "Non videtur michi quod sim frater Minor, nisi essem in statu quem dicam tibi".
2 Et ait: "Ecce fratres cum magna devotione et veneratione veniunt ad me et invitant me ad capitulum, et motus ex devotione ipsorum, vado ad capitulum cum ipsis.
3 Et, ipsis congregatis, rogant me ut verbum Dei annuntiem inter ipsos; et surgens predico eis sicut docuerit me Spiritus Sanctus (cfr. Luc 12,12).
4 Finita ergo predicatione, ponatur quod considerent et dicant adversus me:
5 Nolumus te regnare super nos (cfr. Luc 19,14); non enim es eloquens et es nimis simplex, et nimis verecundamur habere ita simplicem et despectum prelatum super nos; unde de cetero non presumas vocare te nostrum prelatum.
6 Et sic eiciunt me vilipendendo.
7 "Non igitur videtur michi quod sim frater Minor, si eodem modo non gaudeo, cum me vilipendunt et cum verecundia me eiciunt, nolentes ut sim prelatus eorum, sicut quando honorant et venerantur, eorum profectu utrobique equaliter se habente.
8 Nam, si gavisus sum de profectu et devotione ipsorum, cum exaltant me et honorant, ubi periculum anime esse potest, magis convenit quod debeam letari et iocundari de profectu meo et salute anime, cum vituperant me, cum verecundia eiciendo, ubi lucrum est anime".

[110]

«  » Index

1 Quodam tempore in estate, cum esset beatus Franciscus apud eundem locum et maneret in cella ultima iuxta sepem orti retro post domum, ubi post mortem eius manebat frater Rainerius ortolanus,
2 accidit ut quadam die, cum descendisset de illa cellula, cicada erat in ramo arboris fici, que erat iuxta eandem cellam, ita quod poterat ipsam tangere.
3 Unde, porrigens sibi manum, dixit ad eam: "Veni ad me, soror cicada".
4 Et statim ascendit in digitis manus eius, et cum digito alterius manus cepit tangere cicadam, dicens sibi: "Canta, soror mea cicada".
5 Et statim obedivit ei et cepit canere, et multum inde consolabatur beatus Franciscus et laudabat Deum.
6 Et sic per magnam horam tenuit ipsam ita in manu; postea reposuit ipsam in ramo fici, unde ipsam abstulerat.
7 Et sic usque ad continuos .VIII. dies, cum descenderet de cella, inveniebat ipsam in eodem loco et cotidie accipiebat ipsam in manu, et statim, cum dicebat ei ut caneret, tangendo ipsam, canebat.
8 Post dies octo dixit sociis suis: "Demus licentiam sorori cicade, ut recedat quo voluerit; satis enim nos consolata est; nam caro posset inde trahere vanam gloriam".
9 Et, data sibi licentia, statim, recessit et amplius ibi non apparuit.
10 Et mirati sunt inde socii eius quod ita obediret ei et sic esset mansueta sibi.
11 Nam beatus Franciscus in tantum letabatur in creaturis propter amorem Creatoris, quod Dominus, pro consolatione utriusque hominis sui, que sunt hominibus silvestres, sibi mansuetas faciebat.

[111]

«  » Index

1 Quodam tempore, beatus Franciscus manebat apud heremitorium sancti Eleutherii prope quoddam castrum, nomine Quintillianum, de contrata Reate.
2 Et cum non portaret nisi tunicam unam, quadam die ex magno frigore et magna necessitate repetiavit tunicam suam et tunicam socii sui interius quibusdam petiis, ita quod corpus eius cepit inde aliquantulum consolari.
3 Et parum post, cum quadam die reverteretur ab oratione, cum magna letitia dixit socio suo:
4 "Me oportet esse formam et exemplum omnium fratrum, quoniam licet corpori meo necesse sit habere tunicam repetiatam, tamen considerare me oportet fratres meos, quibus istud idem necesse est, et ipsi forsitan non habent nec habere possunt;
5 unde me oportet condescendere eis et easdem necessitates, quas ipsi patiuntur et me oportet pati, ut ipsi, hoc videntes, magis patienter valeant sustinere".
6 Quot enim et quantas necessitates suo corpori denegaverit in victu et vestitu, ut fratribus daret bonum exemplum et ut in maiori patientia suas necessitates tolerarent, nos, qui cum ipso fuimus (cfr. 2Pet 1,18) dicere non possemus.
7 Et in hoc summum et precipuum studium habuit semper beatus Franciscus, maxime postquam fratres ceperunt multiplicari et ipse dimisit officium prelationis, ut magis operibus quam verbis fratres doceret, quid agerent, quidve deberent vitare.

[112]

«  » Index

1 Unde quodam tempore, considerans et audiens quod aliqui fratrum darent malum exemplum in Religione, et etiam quod fratres declinarent a summo apice professionis sue,
2 tactus dolore cordis intrinsecus (cfr. Gen 6,6), quadam vice in oratione dixit ad Dominum: "Domine, tibi recommendo familiam quam dedisti michi".
3 Et dictum fuit ei a Domino: "Dic michi, quare contristaris tantum, cum aliquis fratrum exit de Religione et cum fratres non ambulant per viam quam tibi ostendi (cfr. 3Re 8,36)?
4 Iterum dic michi: quis plantavit fratrum Religionem? Quis converti facit hominem ad faciendum penitentiam in ea?
5 Quis dat virtutem perseverandi in ea? Nonne ego?".
6 Et dictum fuit ei in spiritu (cfr. Act 11,12; Apoc 1,10): "Ego non elegi te pro homine litterato et eloquente super familiam (cfr. Luc 12,42) meam,
7 sed simplicem te elegi ut scire valeas, tam tu quam alii, quoniam ego vigilabo super gregem meum; sed posui te signaculum (cfr. Ag 2,24) ipsis, ut opera, que ego operor in te, ipsi in te debeant [prospicere et ea] operari.
8 Qui ambulant per viam (cfr. Ps 127,1) meam, habent me et habundantius habebunt (cfr. Ioa 10,10).
9 Qui vero per viam meam ambulare nolunt, id quod videntur habere auferetur ab eis (cfr. Mat 13,12; 25,29).
10 Quapropter dico tibi, ne tantum contristeris, sed age quod agis, operare quod operaris, quoniam in caritate perpetua (cfr. Ier 31,3) plantavi fratrum Religionem.
11 Unde scias quoniam tantum diligo ipsam quod, si aliquis fratrum, reversus ad vomitum (cfr. 2Pet 2,22; Prov 26,11), morietur extra Religionem, alium remittam in Religione, ut vice ipsius habeat coronam eius;
12 et ponatur, quod non esset natus (cfr. Mat 26,24), faciam ipsum nasci.
13 Et ut scias, quoniam vitam et Religionem fratrum spontanee diligo, ponatur quod in tota vita et Religione fratrum non remanerent nisi tres fratres, in perpetuum non relinquam".
14 Et alloquens eius animum consolatus est beatus Franciscus in hiis verbis, eo quod ultra modum contristabatur, cum audiret de fratribus aliquod malum exemplum.
15 Et, licet se continere ex toto non posset, ut non contristaretur cum audiret aliquod malum, tamen, postquam a Domino taliter est confortatus, revocabat illud ad memoriam et dicebat cum sociis suis.
16 Unde sepe dicebat beatus Franciscus fratribus in capitulis et etiam in collatione verborum suorum: "Ego iuravi et statui (Ps 118,106) fratrum Regulam observare et fratres omnes similiter ad hoc se obligaverunt;
17 quapropter, ex quo dimisi officium fratrum, de cetero, propter infirmitates meas et pro maiori utilitate anime mee et omnium fratrum, non teneor fratribus nisi exhibere bonum exemplum (cfr. Tit 2,7).
18 Nam illud a Domino reperi et scio in veritate quoniam, etiam si infirmitas non me excusaret, maius adiutorium quod fratrum Religioni impendere possim, est ut cotidie vacem orationi pro ea ad Dominum, ut ipsam gubernet, conservet, protegat et defendat.
19 Nam in hoc me Domino et fratribus obligavi, videlicet ut, si aliquis fratrum meo malo exemplo perierit, volo teneri Domino reddere rationem (cfr. Mat 12,36)".
20 Unde, licet aliquis fratrum aliquando diceret ei, ut deberet aliquando se intromittere de facto Religionis, ipse talia verba respondebat, dicens:
21 "Fratres habent Regulam suam, insuper et iuraverunt; et ut non habeant excusationem, postquam Domino placuit me statuere ut essem prelatus eorum, coram ipsis eam similiter iuravi et volo usque in finem observare.
22 Unde, ex quo fratres sciunt quid facere debeant quidve etiam evitare, non restat nisi ut operibus doceam ipsos, quoniam ad hoc datus sum ipsis in vita mea et post mortem meam".

[113]

«  » Index

1 Quodam tempore, cum iret beatus Franciscus per quadam provinciam predicando, accidit ut obviaret cuidam pauperculo homini; et, dum consideraret magnam eius paupertatem, dixit socio suo:
2 "Magnam verecundiam intulit nobis paupertas istius et multum reprehendit paupertatem nostram".
3 Respondit socius eius et dixit ei: "Quomodo, frater?".
4 At ille: "Magna verecundia est michi, cum invenio aliquem qui sit pauperior me, cum sanctam paupertatem elegerim pro mea domina et pro meis deliciis et divitiis spiritualibus et corporalibus;
5 et vox ista insonuerit toti mundo, scilicet quod professus sum paupertatem coram Deo et hominibus.
6 Quapropter debeo inde verecundari, cum invenio aliquem hominem qui sit pauperior me".

[114]

«  » Index

1 Cum beatus Franciscus ivisset ad quoddam heremitorium fratrum prope Roccam Britii, occasione predicandi hominibus illius provincie, accidit in illa die, qua debebat ibidem predicare, quod quidam homo pauperculus et infirmitius venit ad eum.
2 Et, cum videret ipsum, cepit considerare paupertatem et infirmitatem eius, ita quod motus pietate, visa paupertate et infirmitate eius, cepit dicere cum socio suo de nuditate et infirmitate eius, illi compatiendo.
3 Et dixit socius eius ad eum: "Frater, verum est quod iste satis pauper est, sed forsitan in tota provincia non est voluntate ditior illo".
4 Et reprehendit illum beatus Franciscus quod non bene dixisset, ita quod inde dixit suam culpam.
5 Et ait ei beatus Franciscus: "Vis inde penitentiam facere quam dixero tibi?". Et respondit: "Libenter".
6 Et dixit ei: "Vade et exue te tunicam tuam, et vade nudus coram paupere, et proice te ad pedes eius (cfr. Mat 15,30) et dicas ei quomodo peccasti in ipso, quoniam detraxisti ei;
7 et dicas ei ut oret pro te, ut Deus tibi indulgeat".
8 Ivit ergo ille et fecit omnia sicut dixerat ei beatus Franciscus; quo facto, elevavit se et induit se tunicam, et reversus est ad beatum Franciscum.
9 Et ait ad eum beatus Franciscus: "Vis ut dicam tibi, quomodo peccasti in illo, immo in Christo?".
10 Et ait: "Cum vides pauperem debes considerare illum in cuius nomine venit, videlicet Christum, qui nostram paupertatem et infirmitatem assumere venit;
11 nam paupertas et infirmitas istius est quoddam speculum nobis, per quod speculari et considerare cum pietate debemus paupertatem et infirmitatem Domini nostri Iesu Christi quas in suo corpore pertulit pro salvatione humani generis".

[115]

«  » Index

1 Quodam tempore in quodam heremitorio fratrum super Burgum Sancti Sepulchri veniebant aliquando latrones ad querendum panem fratribus, eo quod in illa provincia in magnis silvis latitabant et aliquando exibant foras in strata et in viis ad expoliandum homines.
2 Unde quidam fratres de loco dicebant: "Non est bonum dare illis helemosinas, maxime cum sint latrones et hominibus faciant tot et tanta mala".
3 Alii, considerantes quod humiliter peterent et ex magna necessitate, qua compellebantur, aliquando dabant illis, semper admonendo eos, ut ad penitentiam converterentur.
4 Interim beatus Franciscus advenit ad locum illum; quem fratres de hoc interrogaverunt, utrum scilicet darent illis de pane, an non.
5 Dixit eis beatus Franciscus: "Si feceritis sicut dixero vobis, confido in Domino (cfr. Ps 10,2) quod lucrabimini animas illorum".
6 Et ait illis: "Ite, acquirite de bono pane et bono vino, et deferte eis in silva, ubi ipsos scitis conversari, acclamantes et dicentes:
7 Fratres latrones, venite ad nos, quia fratres sumus et apportamus vobis bonum panem et bonum vinum.
5 Illi statim ad vos venient, et vos extendite toaleam in terra, et desuper ponite panem et vinum, et servietis humiliter et cum hilaritate, donec manducaverint;
9 et post comestionem dicetis eis [de verbis Domini et ad ultimum autem petatis eis] amore Domini hanc primam petitionem, videlicet ut promittant vobis quod non percutiant aliquem, nec quicquam mali faciant alicui homini in persona, quoniam, si omnia insimul peteretis eis, non vos exaudirent;
10 et ipsi propter humilitatem et caritatem, quem ostendistis eis, statim promittent vobis.
11 Et altera die surgatis et propter bonam promissionem quam vobis fecerunt, addatis, super panem et vinum, de ovis et caseo, et similiter apportate eis et serviatis eis, donec comederint;
12 et post comestionem dicatis eis: Quid hic statis tota die (Mat 20,6) et fame morimini, et multa mala patimini, et voluntate et operatione operamini tot mala, pro quibus perditis animas vestras, nisi inde conversi fueritis?
13 Melius est enim ut Domino serviatis, et ipse in hoc seculo tribuet vobis necessaria corporis, et ad ultimum salvabit animas vestras (cfr. Iac 1,21).
14 Et inspirabit eis Dominus per misericordiam suam, ut convertantur propter humilitatem et caritatem vestram quam ostendistis eis".
15 Surrexerunt ergo fratres et fecerunt omnia sicut dixit eis beatus Franciscus;
16 et ipsi per misericordiam Dei (Rom 12,1) et gratiam eius, que descendit super eos, ad litteram de puncto ad punctum omnes petitiones, quas fratres ab eis petierunt, exaudierunt et observaverunt;
17 immo, propter familiaritatem et caritatem quam ostenderunt eis fratres, ceperunt portare eis ligna in dorsis suis ad heremitorium,
18 ita quod per misericordiam Dei (Rom 12,1), occasione illius caritatis et familiaritatis quam fratres illis exhibuerunt, alii intraverunt Religionem, alii acceperunt penitentiam, promittentes in manibus fratrum se de cetero huiusmodi mala non committere, sed de labore manuum suarum (cfr. 1Cor 4,12; Eph 4,28) velle vivere.
19 Unde plurimum mirati sunt fratres et alii hoc audientes et scientes, considerantes sanctitatem beati Francisci, quomodo predixerat conversionem illorum, qui erant ita perfidi et iniqui homines, et qualiter tam cito ad Dominum conversi fuerunt.

[116]

«  » Index

1 Fuit [frater] quidam honeste et sancte conversationis, qui die noctuque erat sollicitus circa orationem.
2 Silentium sic observabat continuum quod aliquando cum fratri sacerdoti confiteretur, non verbis sed quibusdam signis confitebatur.
3 In tantum namque videbatur esse devotus et fervens in dilectione Dei, quod aliquando, cum sederet cum fratribus, licet non loqueretur, tamen cum letabatur interius et exterius, cum audiret aliqua bona verba, ut omnes fratres et alios ipsum videntes attraheret in devotionem Dei:
4 unde a fratribus et aliis videbatur libenter tamquam sanctus.
5 Cumque per plures annos in huiusmodi conversatione persisteret, accidit quod beatus Franciscus venit ad locum ubi erat ille, et factum est, dum audiret a fratribus conversationem illius, [quod] dixit fratribus:
6 "Sciatis in veritate (cfr. Mat 22,16), quoniam diabolica temptatio est et deceptio, quia non vult confiteri".
7 Interim generalis minister advenit illuc ad visitandum beatum Franciscum, et cepit commendare illum coram beato Francisco.
8 Beatus Franciscus dixit ei: "Crede michi, frater, quoniam a maligno spiritu ducitur et decipitur iste frater".
9 Cui generalis minister respondit, dicens: "Mirum michi videtur et quasi incredibile, ut in homine, in quo apparent tot signa et opera sanctitatis, possit esse quod dicis".
10 Dixit ad eum beatus Franciscus: "Proba ipsum, dicens ut saltem bis vel semel ad minus in hebdomada confiteatur; si autem te non audierit, scias verum esse quod dixi tibi".
11 Cumque quadam die loqueretur cum fratre illo minister generalis, dixit ad eum: "Frater, volo penitus quod bis vel semel ad minus in hebdomada confitearis".
12 Ille posuit digitum ad os suum, ducens caput, signis ostendens quod nullatenus faceret.
13 Minister vero, timens illum scandalizare, dimisit eum.
14 Et non post multos dies (cfr. Luc 15,13) egressus est voluntarie de Religione et reversus est ad seculum, portans habitum secularem.
15 Factum est autem, dum quadam die duo ex sociis beati Francisci ambularent per quandam viam, obviaverunt illi, qui ambulabat solus tamquam pauperrimus peregrinus.
16 Cui compatientes dixerunt: "O miser, ubi est sancta conversatio et honestas tua?
17 Nolebas enim te ostendere fratribus tuis et loqui eis, tantum diligebas solitariam vitam;
18 et modo discurrendo vadis per mundum, tamquam homo ignorans Deum et servos eius".
19 Ille autem cepit eis loqui, sepe iurans in sua fide sicut homines seculares.
20 Et dixerunt ei fratres: "Miser homo, cur in verbis tuis iuras in tua fide sicut homines seculares, qui olim in Religione non tantum a verbis otiosis (cfr. Mat 12,36), sed etiam a bonis silebas?".
21 Qui respondit eis: "Non potest esse aliud".
22 Et sic dimiserunt illum. Et non post multos dies sic mortuus est.
23 Et plurimum admirati sunt inde fratres et alii, considerantes sanctitatem beati Francisci predicentis illis casum suum, tempore quo a fratribus et aliis reputabatur sanctus.

[117]

«  » Index

1 Quodam tempore beatus Franciscus iverat Romam ad visitandum dominum Hugonem, episcopum Hostiensem, qui postea fuit papa, et mansit cum eo per aliquot dies, et licentiatus ab eo apostolico, visitavit dominum Leonem, cardinalem sancte Crucis.
2 Erat enim ille cardinalis valde benignus et curialis homo, et libenter videbat beatum Franciscum et nimis venerabatur eum.
3 Et rogavit ipsum cum omnimoda devotione ut maneret secum per aliquot dies, maxime quia tunc erat hiems et magnum frigus et quasi cotidie erant magni venti et pluvie, sicut solent esse illo tempore.
4 Et dixit ad eum: "Frater, est ineptum tempus ad ambulandum.
5 Volo, si tibi placet, ut maneas mecum usquedum erit bonum tempus ad ambulandum; cum cotidie pascam certos pauperes in domo mea, recipies victum a me vice unius pauperis".
6 Hoc autem dixit dominus cardinalis, quia sciebat beatum Franciscum propter suam humilitatem semper velle recipi ubicumque hospitaretur tamquam pauperculus, licet esset tante sanctitatis, ut a domino papa et cardinalibus et ab omnibus magnatibus huius seculi, qui cognoscebant ipsum, veneraretur ut sanctus.
7 Item dixit: "Dabo tibi bonam domum remotam, ubi poteris orare et comedere, si volueris".
8 Erat autem cum domino cardinali frater Angelus de Tancredo, unus de .XII. primis fratribus.
9 Qui dixit ad beatum Franciscum: "Frater, est prope hic in muro urbis una pulchra turris valde ampla et spatiosa interius et habet .IX. testudines, in quibus manere poteris remote quasi in heremitorio".
10 Et ait ei beatus Franciscus: "Eamus ad videndum eam".
11 Ut autem vidit eam placuit ei; et reversus est ad dominum cardinalem dicens ei: "Domine, forsitan manebo apud vos per aliquot dies".
12 Et gavisus est inde dominus cardinalis.
13 Ivit ergo frater Angelus et aptavit eam, ut posset beatus Franciscus cum suo socio manere ibi de die et nocte.
14 Nolebat enim inde descendere beatus Franciscus per diem et noctem, donec maneret apud dominum cardinalem.
15 Nam proposuit frater Angelus beato Francisco et socio eius cotidie de foris portare comestionem, quoniam nec ipse nec alius debebat ad ipsum introire.
16 Ivit ergo illuc ad manendum beatus Franciscus cum socio suo.
17 Cum autem in prima nocte vellet ibi dormire, venerunt demones et fortiter eum verberaverunt.
18 Qui statim vocavit socium suum qui manebat longe ab ipso, dicens: "Veni ad me".
19 Et statim surrexit et ivit ad eum.
20 Et ait ad eum beatus Franciscus: "Frater, verberaverunt me demones valde: unde volo quod maneas iuxta me, quoniam timeo hic stare solus".
21 Et mansit iuxta illum socius eius per totam noctem.
22 Nam totus tremebat beatus Franciscus, quasi homo qui patitur febrem; et ambo vigilaverunt per totam noctem illam.
23 Interim loquebatur beatus Franciscus cum socio suo dicens: "Quare verberaverunt me demones et data est illis potestas (cfr. Apoc 9,3; 13,5.7) a Domino malefaciendi michi?".
24 Et cepit dicere: "Demones sunt castaldi Domini nostri. Sicut potestas, cum aliquis offendit, mittit castaldum suum ad puniendum ipsum, sic Dominus quos diligit per castaldos suos, videlicet per demones, qui in hoc ministerio sunt eius ministri, corripit et castigat (cfr. Prov 3,12; Heb 12,6).
25 Multotiens enim ignoranter peccat etiam perfectus religiosus".
26 "Unde cum non cognoscit peccatum suum, castigatur a diabolo, ut videat et consideret propter illam castigationem diligenter interius et exterius ea in quibus offendit, quia quos diligit Dominus tenere in presenti vita, nichil in ipsos relinquit inultum.
27 Ego vero per misericordiam et gratiam Dei (cfr. Rom 12,1) non cognosco in aliquo me offendisse, quod per confessionem et satisfationem non emendaverim.
28 Immo etiam per misericordiam suam hoc donum contulit michi, ut de omnibus in quibus placere debeam et displicere, in oratione michi cognitionem tribuit.
29 Sed potest esse ut michi videtur, quod ideo Dominus per castaldos suos me castigaverit quia, licet dominus cardinalis libenter michi faciat misericordiam et corpori meo sit necesse recipere et confidenter ab eo recipere valeam,
30 fratres mei, qui vadunt per mundum sustinendo famem et multam tribulationem et alii fratres qui permanent in pauperculis domibus et heremitoriis, cum audierint quod maneo apud dominum cardinalem, occasionem murmurandi adversum me habere poterunt, dicentes:
31 Nos sustinemus tot necessitates et ipse habet consolationes suas.
32 Unde semper teneor illis dare bonum exemplum, maxime quia in hoc sum datus illis.
33 Nam magis hedificantur fratres, cum maneo in pauperculis locis inter ipsos, quam in aliis locis; et cum maiori patientia suas tribulationes supportant, cum audiunt et sciunt idem me supportare".
34 Et licet infirmus fuisset semper beatus Franciscus, quoniam in seculo fuit fragilis et debilis homo secundum naturam et cotidie usque ad diem mortis sue, eo quod esset infirmior,
35 tamen considerabat ut fratribus exhiberet bonum exemplum et ut occasionem murmurandi semper de se tolleret eis, videlicet ut non possent fratres dicere:
36 Ipse habet necessitates suas, et nos non habemus.
37 Quia in sanitate eius et infirmitate, usque ad diem mortis, tot voluit pati necessitates,
38 quod quicumque fratrum scirent sicut nos, qui per aliquod tempus usque ad diem mortis eius cum ipso fuimus (cfr. 2Pet 1,18), quod, si vellent reducere ad memoriam, non possent se a lacrimis continere et, cum paterentur aliquas necessitates et tribulationes, cum maiori patientia ipsas supportarent.
39 Et summo mane descendit beatus Franciscus de turri et ivit ad dominum cardinalem, narrans ei omnia que sibi acciderant et omnia verba que dixerat cum socio suo.
40 Immo etiam dixit ei: "Homines magnam fidem habent in me et credunt me sanctum hominem, et ecce demones eiecerunt me de carcere".
41 Quoniam tamquam in carcere ibi remote manere volebat et nulli loqui nisi socio suo.
42 Et plurimum letatus est dominus cardinalis cum ipso.
43 Verumtamen quoniam sciebat et venerabatur ipsum tamquam sanctum, fuit contentus de eius voluntate, postquam ibi manere noluit.
44 Et sic beatus Franciscus, licentiatus ab ipso, reversus est ad heremitorium sancti Francisci de Fonte Columbarum iuxta Reate.

[118]

«  » Index

1 Quodam tempore ivit beatus Franciscus ad heremitorium montis Alverne;
2 et quia valde remotus est locus ille, tantum placuit ei quod voluit ibi facere quadragesimam ad honorem sancti Michaelis.
3 Iverat autem illuc ante festum Assumptionis gloriose virginis Marie, et numeravit dies a festo sancte Marie usque ad festum [sancti] Michaelis, quod essent quadraginta dies,
4 et ait: "Ad honorem Dei et beate Virginis Marie, matris eius, et beati Michaelis, angelorum principis et animarum, volo hic facere quadragesimam".
5 Et factum est, dum introisset in cellam ad manendum in ea continue, rogavit Dominum in prima nocte, ut sibi ostenderet in aliquo quod cognoscere posset utrum esset voluntas sua quod maneret ibi.
6 Nam beatus Franciscus semper sollicitus fuit, cum staret in aliquo loco continue ad orationem vel cum iret per mundum predicando, cognoscere voluntatem Domini, secundum quam sibi magis placere posset;
7 quia quandoque timebat ne, sub specie remotius manendi in oratione, corpus vellet quiescere recusando laborem eundi per mundum ad predicandum, pro quo Christus de celo in hunc mundum descendit;
8 immo, qui sibi dilecti a Domino videbantur, hos faciebat rogare Dominum ut ostenderet illis suam voluntatem, utrum deberet ire per mundum predicando, an aliquando maneret in aliquo remoto loco ad orationem.
9 Et summo mane in aurora, cum staret in oratione de diversis generibus aves venerunt super cellam ubi manebat, non coadunate simul, sed prius veniebat una et cantabat, dulcem faciendo versum suum, et postea recedebat;
10 et alia veniebat et cantabat et recedebat; et sic omnes fecerunt.
11 Et plurimum de hoc admiratus est beatus Franciscus et habuit inde maximam consolationem; sed cepit meditari quid hoc esset.
12 Et dictum fuit ei a Domino in spiritu: "Hoc signum est quod Dominus bene faciet tibi in cella ista et multas dabit consolationes".
13 Quod ita verum fuit; nam inter alias multas consolationes occultas et manifestas, quas sibi contulit Dominus ostensa est sibi a Domino visio Seraphyn, de qua multam habuit consolationem in anima sua inter se et Dominum toto tempore vite sue.
14 Et factum est, dum socius eius portaret ei comestionem narravit ei omnia que sibi acciderant.
15 Et licet habuerit multas consolationes in cella illa, multas [tamen] tribulationes fecerunt sibi de nocte demones, sicut idem socio suo narravit.
16 Unde quadam vice dixit: "Si scirent fratres quot tribulationes faciunt michi demones, nullus esset illorum quin pietatem magnam et compassionem de me haberet".
17 Et ideo sicut multotiens dixit sociis suis, non poterat de se satisfacere fratribus et ostendere illis aliquando familiaritatem sicut fratres desiderabant.

[119]

«  » Index

1 Quodam tempore beatus Franciscus manebat in heremitorio Grecii.
2 Et cum maneret ad orationem de die et nocte in cella ultima post cellam maiorem, quadam nocte in primo somno vocavit socium suum, qui iacebat prope ipsum in cella maiori et antiqua.
3 Qui statim surrexit et ivit ad eum, et introivit atrium illius cellule iuxta ostium, ubi deintus iacebat beatus Franciscus.
4 Et ait beatus Franciscus ad eum: "Frater, non potui dormire hac nocte neque stare rectus ad orationem; nam caput et crura tremunt michi, et videtur michi quod comederim panem de lolio".
5 Et socius eius loquebatur secum de huiusmodi sibi compatiendo.
6 Et ait beatus Franciscus: "Ego credo quod diabolus manebat in hoc pulvinari quod habeo ad caput".
7 Acquisiverat enim altera die illud pulvinar, quod erat plenum de penna, dominus Iohannes de Grecio, quem sanctus diligebat magno affectu et cui familiaritatem de se multam demonstravit toto tempore vite sue.
8 Nam postquam exivit de seculo beatus Franciscus noluit iacere in culcitra neque ad caput habere pulvinar de penna occasione infirmitatis, nec aliqua occasione; sed in illa hora coegerunt ipsum fratres ultra voluntatem suam, propter infirmitatem maximam oculorum.
9 Et proiecit illud ad socium suum. Socius eius surrexit et accepit illud cum dextera manu et proiecit illud super spatulam suam a latere sinistro, tenens illud cum dextera manu et exivit extra illud atrium.
10 Et statim perdidit loquelam, et non poterat se movere de illo loco nec poterat sua ducere brachia nec manus, neque poterat dimittere illud, sed stabat ita erectus;
11 videbatur autem sibi quod esset quasi homo extra se positus, qui nichil sentit in se nec in aliis.
12 Et dum sic staret per aliquam horam, ecce per divinam misericordiam vocavit ipsum beatus Franciscus.
13 Et statim in se reversus (cfr. Luc 15,17; Act 12,11) fuit et dimisit post se pulvinar.
14 Et reversus fuit ad beatum Franciscum narrans ei omnia que sibi acciderant.
15 Et ait beatus Franciscus: "In sero cum dicebam completorium, sensi quando diabolus veniebat ad cellam".
16 Postquam autem verum esse cognovit quod diabolus fuerat, qui impedivit ipsum, ut non posset dormire neque stare erectus ad orationem, cepit dicere ad socium snum:
17 "Nimis est subtilis et astutus diabolus: quoniam ex quo per misericordiam Dei (Rom 12,1) et eius gratiam non potest michi nocere in anima, vult impedire necessitatem corporis,
18 videlicet ut non possim dormire neque stare erectus ad orationem, ad impediendum devotionem et letitiam cordis et ut murmurem de infirmitate".
19 Nam licet per multos annos haberet infirmitatem maximam stomachi, splenis et epatis, et infirmitatem oculorum, in tantum erat devotus et cum tanta reverentia orabat, quod tempore orationis nolebat adherere muro vel parieti,
20 sed stabat semper et sine caputio in capite, et aliquando super genua, maxime cum pro maiori parte diei et noctis orationi vacaret.
21 Immo, quando ibat per mundum pedes, semper figebat gradum ad dicendum horas suas;
22 si vero equitaret, quia semper erat infirmitius, et ipse descendebat ad dicendum horas suas.

[120]

«   Index

1 Unde quodam tempore, cum reverteretur ab Urbe, quando scilicet stetit apud dominum Leonem per aliquot dies, illa die qua exivit ab Urbe per totum diem pluit;
2 et quia erat tunc valde infirmitius, equitabat;
3 sed ad dicendum horas suas descendit de equo, stans iuxta viam, licet plueret et esset totus balneatus.
4 Et ait: "Si cum pace et quiete vult comedere corpus cibum suum, qui cum corpore pariter fit esca vermium, cum quanta pace et quiete deberet anima recipere cibum suum, qui est ipse Deus!".
5 Et dicebat: "Tunc exultat diabolus, cum devotionem et letitiam cordis servi Dei, que provenit ex munda oratione et aliis bonis operibus, extinguere vel impedire potest.
6 Nam, si diabolus de suo aliquid in servo Dei habere potest, nisi servus Dei fuerit sapiens et si, quam citius poterit, illud non deleat vel destruat contritione et confessione et operis satisfactione, in brevi tempore de uno capillo facit trabem unam, semper ibi adiciendo".
7 Et ait: "Servus Dei in comedendo, dormiendo et aliis necessitatibus suo corpori cum discretione satisfacere debet, ut frater corpus non valeat murmurare dicens:
8 Ego non possum stare erectus et insistere orationi, nec in tribulationibus meis letari et alia bona opera operari, pro eo quod michi non satisfacis".
9 Item dicebat, quod si servus Dei suo corpori cum discretione satisfacit satis bono modo et honeste sicut poterit,
10 et frater corpus, in oratione et vigiliis et aliis bonis operibus anime vellet esse pigrum, negligens vel somnolentum, quod ipsum castigare debet tamquam malum et pigrum armentum, quia vult comedere et non vult lucrari, nec honus portare.
11 Si vero propter inopiam et paupertatem frater corpus suas necessitates [in] infirmitate et sanitate habere non potest, dum honeste et cum humilitate fratri suo vel suo prelato illas petierit amore Dei, et sibi non dantur, patienter sustineat amore Domini et sibi a Domino pro martyrio imputabitur.
12 Et quoniam fecit quod suum est, videlicet quod petiit suam necessitatem, excusatur a peccato, etiam si corpus inde magis infirmaretur".
13 Et in hoc summum et precipuum studium habuit beatus Franciscus, licet a principio sue conversionis usque ad diem mortis sue valde afflixerit corpus suum, videlicet quod semper fuit sollicitus interius et exterius habere, [et] conservare in se letitiam spiritualem.
14 Immo dicebat quod, si servus Dei studuerit semper habere et conservare letitiam interius et exterius, quod provenit e munditia cordis, demones nichil sibi nocere possunt, dicentes:
15 "Quoniam ex quo in tribulatione et prosperitate letitiam habet servus Dei, aditum intrandi ad ipsum non valemus invenire, nec sibi nocere".
16 Nam quadam vice reprehendit unum de sociis suis, quia videbatur sibi quod haberet tristitiam et tristem faciem.
17 Et dixit ad eum: "Cur habes tristitiam et dolorem de tuis offensis?
18 Inter te et Deum habeas, et ora ipsum ut per misericordiam suam tibi reddat letitiam salutaris (cfr. Ps 50,14) sui;
19 et coram me et aliis studeas semper habere letitiam, quia non convenit ut servus Dei coram fratre suo vel alio ostendat se accidiosum et tribulatam habere faciem.
20 "Et quoniam scio quod demones invident michi de beneficiis, que michi Dominus largitus est per misericordiam suam, cum michi per me nocere non possunt, insidiantur et student michi nocere per socios meos.
21 Si vero per me et socios meos nocere non possunt, cum confusione magna recedunt.
22 Immo quandoque si essem temptatus et accidiosus, cum considero letitiam socii mei, occasione illius letitie de temptatione et accidia revertor ad letitiam interiorem".


Trascrizione, impaginazione e link: Maurizio Mastrorilli, 2002 -

Per informazioni, suggerimenti e collaborazioni: bsc@rilievo.poliba.it