HomeBackForward
Chiesa cattolica > Ordini mendicanti > Francescani > Fonti francescane > Atti di san Francesco e dei suoi compagni

ACTUS BEATI FRANCISCI ET SOCIORUM EIUS

Origine e redazione degli Actus beati Francisci.

Paragrafo da inserire.

Il testo originale latino.

Indice degli Actus beati Francisci

______________________________________________________________________

Actus beati Francisci et sociorum eius

Incipiunt quidam actus s. Francisci et sociorum eius.
Ad laudem et gloriam D.n. Ihesu Cristi et sanctissimi p.n. Francisci hic scripta sunt quedam notabilia de b. Francisco et sociis eius et quidam actus eorum mirabiles, que in legendis eius pretermissa fuerunt, que etiam sunt valde utilia et devota.

Caput I - De expropriatione perfecta s. fr. Bernardi ad predicationem ss.mi p.n. Francisci.

  » Index

1 Primo ergo sciendum est quod b.p.n. Franciscus in omnibus suis actibus fuit Cristo conformis.
2 Nam sicut Cristus benedictus in principio sue predicationis assumpsit sibi duodecim apostolos omnia relinquentes (cfr. Mat 10,2; 19,27) ita b. Franciscus habuit duodecim electos socios paupertatem altissimam eligentes.
3 Et sicut unus de duodecim apostolis laqueo se suspendit (cfr. Mat 27,5), ita unus de duodecim sociis predictis, fr. Iohannes de Capella nomine, laqueo se suspendit.
4 Et sicut illi sancti apostoli fuerunt toti mundo admirabiles et pleni Spiritu sancto, ita illi ss.mi socii s. Francisci fuerunt homines tante sanctitatis, quod a tempore apostolorum mundus non habuit tales.
5 Nam quidam eorum fuit raptus usque ad tertium celum (cfr. 2Cor 12,2), ut fr. Egidius;
6 quidam tactus fuit labiis ab angelo calculo (cfr. Is 6,6.7) ignito sicut Isaias, videlicet fr. Philippus Longus;
7 quidam loquebatur cum Deo, ut amicus amico (cfr. Ex 33,11), videlicet fr. Silvester purissimus;
8 quidam volabat ad divine sapientie lumina ut aquila (cfr. Hab 1,8), scilicet fr. Bernardus humillimus, qui scripturas profundissimas declarabat;
9 quidam fuit sanctificatus a Domino et canonizatus in celo, dum adhuc viveret in hoc mundo, quasi sanctificatus in utero, scilicet fr. Rufinus, nobilis de Assisio, vir Cristo fidelissimus. Et sic omnes speciali prerogativa fulserunt, sicut infra apparebit.
10 Quorum primus et primogenitus tam prioritate temporis quam privilegio sanctitatis fuit fr. Bernardus de Assisio, qui conversus fuit hoc modo.
11 Cum s. Franciscus adhuc esset in habitu seculari, tamen totus despectus et a spe seculi desperatus, et propter penitentiam totus deformis et squalidus, ita ut a multis putaretur insanus,
12 cum tamen esset divino sale conditus (cfr. Col 4,6) et Spiritus sancti tranquillitate fundatus et firmatus, per magnum tempus sic eundo per Assisium, luto et lapidibus tam a suis quam ab extraneis innumeris afficiebatur iniuriis; ipse vero patientissime, ut surdus et mutus (cfr. Ps 37,14), in omnibus facie ylari pertransibat.
13 D.nus autem Bernardus de Assisio, qui erat de nobilioribus et ditioribus et sapientioribus de civitate, cuius consiliis omnes acquiescebant, considerare sapienter incepit tam altum mundi contemptum in s. Francisco et tantam constantiam in iniuriis et tantam longanimitatem in tolerando,
14 ita quod quasi per duos annos sic abominatus et despectus ab omnibus, semper constantior videbatur. Dixit in corde suo: "Nullo modo posset esse quod iste Franciscus non haberet magnam gratiam Dei".
15 Et inspiratus a Deo, invitavit Franciscum ut manducaret cum eo de sero. Cui Franciscus humiliter assentiens, manducavit cum eo illo sero.
16 Dominus autem Bernardus posuit in corde suo velle explorare sanctitatem s. Francisci; unde invitavit eum, ut in illa nocte in domo sua quiesceret.
17 Et s. Francisco humiliter annuente, dominus Bernardus parari fecit lectum in sua camera propria, in qua iugiter de nocte lampas ardebat.
18 Sanctus autem Franciscus, statim ut intravit cameram, ut absconderet divinam gratiam quam habebat, statim proiecit se in lectum, ostendens se velle dormire.
19 Dominus autem Bernardus posuit in corde suo illum latenter observare de nocte. Unde usus est tali cautela quod, cum aliquantulum in suo lectulo quievisset, finxit se alte dormire et profundissime stertere.
20 Sanctus autem Franciscus, secretorum Dei fidelis absconditor, cum estimaret dominum Bernardum profunde dormire, in profundo noctis silentio surgit de lecto
21 et, elevata facie in celum et elevatis manibus et oculis ad Deum, totus intentus et ferventer ignitus, devotissime orans, dicebat: "Deus meus et omnia!".
22 Et hec verba cum tantis lacrimis ingeminabat ad Dominum, et cum tanta morositate devota eadem frequentabat, quod usque ad matutinum aliud non dicebat nisi: "Deus meus et omnia!".
23 Hec autem dicebat s. Franciscus, admirans divine maiestatis excellentiam, que pereclitanti mundo condescendere dignabatur et per ipsum s. Franciscum pauperculum de salutis disponebat remedio providere.
24 Spiritu enim prophetico illustratus, previdendo magnalia que per ipsum et suum Ordinem Deus erat facturus, et eodem docente Spiritu suam insufficientiam et parvitatem virtutis considerans,
25 invocabat Dominum, ut quod ipse non poterat ipse Deus perficeret, sine quo nichil potest humana fragilitas; propterea dicebat: "Deus meus et omnia!".
26 Dominus autem Bernardus, lampade ibidem lucente, cuncta videns et predicta verba diligenter intelligens, sancti devotionem vigili observatione perpendens, tactus a Spiritu sancto in medullis cordis intrinsecus, statim mane facto advocat s. Franciscum et ait:
27 "Fr. Francisce, ego penitus disposui relinquere mundum et sequi te ad quecumque mandaveris". Sanctus autem Franciscus, hec audiens, exultavit in spiritu et cum gaudio magno ait:
23 "Domine Bernarde, istud est opus tam arduum, quod de hoc est D.n. Ihesu Cristi consilium requirendum, ut ipse dignetur beneplacitum suum ostendere, qualiter illud perficere debemus.
29 Et ideo pergamus simul ad episcopatum, ubi est unus bonus sacerdos, et faciemus dici missam; qua audita, orabimus ibidem usque ad tertiam.
30 In oratione autem nostra petemus a D.n. Ihesu Cristo, ut dignetur nobis ostendere in terna apertione missalis viam sibi beneplacitam, quam debemus eligere". Dominus autem Bernardus dixit: "Placet quod dicis".
31 Iverunt ergo ad episcopatum; et, audita missa et oratione usque ad tertiam prolata, sumpsit sacerdos predictus missale ad rogamen s. Francisci et domini Bernardi; et signo crucis se muniens, aperuit eum in nomine D.n. Ihesu Cristi.
32 In qua apertione primo occurrit: Si vis perfectus esse, vade et vende omnia que habes et da pauperibus (cfr. Mat 19,21).
33 In secunda apertione occurrit: Nichil tuleritis in via (Luc 9,23).
34 In tertia apertione occurrit: Qui vult venire post me abneget semetipsum et tollat crucem suam et sequatur me (Luc 9,23; Mat 16,24).
35 Et hiis visis, dixit s. Franciscus: "Domine Bernarde, ecce consilium Domini quod habemus. Vade et perfice que audisti; et sit benedictus D.n. Ihesus Cristus, qui dignatus est nobis viam suam evangelicam demonstrare".
36 Statim autem dominus Bernardus cuncta sua bona distraxit, que erant valde magni valoris et omnia pauperibus cum gaudio tribuebat,
37 portans plenum pecunie gremium, et viduis et orphanis, peregrinantibus et Deo servientibus affluenter et liberalissime dispergebat, s. Francisco ad omnia supradicta ipsum sociante et fideliter adinvante.
38 Dominus autem Silvester, dum dispergi videret hec omnia, avaritia ductus, dixit s. Francisco: "Tu de quibusdam lapidibus, quos a me emisti pro ecclesiis reparandis, non plene solvisti".
39 Sanctus autem Franciscus, admirans eius avaritiam, nolens cum ipso contendere, ut verus evangelii observator, omni petenti se tribuens (cfr. Luc 6,30), misit manum in sinum domini Bernardi
40 et plenam pecunia posuit in sinum domini Silvestri, et ait si adhuc plus peteret, plus adhuc daret. Ille autem contentus recessit.
41 Post hoc dominus Silvester, cum redisset domum et de sero cogitasset que fecisset in die, redarguens avaritiam suam et recogitans fervorem domini Bernardi et sanctitatem s. Francisci,
42 in prima et secunda et tertia nocte ostensa fuit sibi crux aurea, procedens ex ore Francisci, cuius summitas celos tangebat et brachia protensa in latera usque ad mundi fines videbantur extendi.
43 Propter quod tactus a Domino, cuncta sua bona distraxit et pauperibus dedit; et factus est postmodum fr. Minor tante sanctitatis et gratie, quod loquebatur cum Deo sicut amicus amico (cfr. Ex 33,11), sicut s. Franciscus pluries est expertus et infra patebit.
44 Dominus autem Bernardus, omnibus dispersis pro Domino, omnino pauper evangelicus factus, tantam gratiam a Deo promeruit, quod sepe rapiebatur ad Deum.
45 Et s. Franciscus predicabat eum omni reverentia dignum; et dicebat quod ipse Ordinem istum fundaverat pro eo quod evangelicam paupertatem, omnia pauperibus distribuendo, ipse primus inceperat,
46 nichil sibi penitus reservans, sed nudum se offerens brachiis Crucifixi, qui est Dominus benedictus in secula (cfr. Rom 9,5; 2Cor 11,31).

Caput II - De humilitate et obedientia s. Francisci et fr. Bernardi.

«  » Index

1 Devotissimus crucifixi servus Cristi, b. Franciscus, propter penitentie rigorem et continuum fletum factus erat quasi cecus, ita ut parum videret.
2 Quodam itaque tempore recessit a loco ubi erat et perrexit ad locum ubi morabatur fr. Bernardus, ut loquerentur ad invicem de divinis. Fr. Bernardus stabat in silva in contemplatione divina, totus tractus et unitus ad Dominum.
3 Tunc s. Franciscus accessit in silvam et vocavit fr. Bernardum, dicens: "Veni, loquere isti ceco!". Fr. autem Bernardus, cum esset homo magne contemplationis et tunc esset mente suspensus ad Deum, non respondit s. Francisco nec ivit ad eum.
4 Ipse autem fr. Bernardus habebat in loquendo de Deo gratiam singularem, sicut s. Franciscus multoties expertus iam fuerat, et propterea loqui cum eo cupiebat.
5 Idcirco, facto aliquo intervallo, iterum secundo et tertio vocavit illum, eadem repetendo, scilicet: "Veni, loquere isti ceco!". Et nulla vice fr. Bernardus avertit, ita quod nec ivit nec locutus fuit s. Francisco.
6 Unde s. Franciscus recessit aliquantulum desolatus, mirans et quasi conquerens intra semetipsum quod fr. Bernardus, ter ab eo vocatus, ire noluerat.
7 Sancto autem Francisco sic cogitante et recedente, dum iret per viam, dixit ad socium suum: "Expecta me aliquantulum!".
8 Et cum daret se orationi in quodam loco solitario, ecce responsio divina facta est ad eum, dicens: "Et unde tu, pauper homuncio, conturbaris? Numquid homo debet dimittere Deum propter aliquam creaturam?
9 Fr. autem Bernardus, quando tu vocabas eum, stabat coniunctus mecum: et ideo non poterat ad te venire nec etiam respondere; et ideo non mireris si non potuit tibi loqui, quia ita extra se erat quod de verbis tuis penitus nil avertit".
10 Hoc intelligens, s. Franciscus, statim concito gressu, ad fr. Bernardum revertitur, ut se sibi de cogitatione pristina humiliter accusaret. Fr. autem Bernardus, vere sanctus, statim occurrit s. Francisco et proiecit se ad pedes eius.
11 Et humilitas s. Francisci et fr. Bernardi caritas et reverentia obviaverunt sibi (cfr. Ps 84,11). Et recitata reprehensione divina quam habuit, s. Franciscus precepit fr. Bernardo quod, quicquid sibi precipiebat, per obedientiam faceret.
12 Ille autem, timens ne sibi aliquid excessivum imponeret, ut solebat; volens pia obedientia declinare, dixit: "Paratus sum, pater, obedientiam vestram facere, dummodo vos michi etiam obedientiam in hiis que dixero promittatis".
13 Respondit s. Franciscus: "Assentio". Fr. vero Bernardus dixit: "Dicatis, pater, quicquid me vultis facere".
14 Et s. Franciscus ait: "Per s. obedientiam precipio tibi, ut ad puniendam presumptionem et audaciam cordis mei, me iacente in terra, calces pede tuo in gutture meo calcando et alio pede super os meum posito, ita quod, pedibus tuis me in gutture et ore sic calcantibus, transeas me ter ex una parte ad aliam.
15 Et sic transeundo dicas michi improperia: "Iace, inquiens, rustice fili Petri Bernardonis!". Et alias plures et maiores iniurias irrogabis, dicendo: "Unde tibi tanta superbia, qui es vilissima creatura?".
16 Quod audiens, fr. Bernardus, durum fuit sibi hoc facere; tamen propter obedientiam illud, quantum potuit, curialiter adimplevit. Et hoc facto, dixit s. Franciscus: "Amodo precipe, fr. Bernarde, quod vis quod faciam, quia promisi tibi obedientiam".
17 Fr. vero Bernardus ait: "Per s. obedientiam tibi precipio quod, quandocumquet sumus simul, de meis defectibus me corrigas et acrius reprehendas".
18 Quo audito, s. Franciscus stupuit valde, quia fr. Bernardus erat tante sanctitatis quod s. Franciscus habebat eum in magna reverentia.
19 Unde ex tunc s. Franciscus cavebat cum illo diutius commorari, ne propter dictam obedientiam contingeret tam s. animam et tam divinam aliqua correctione impetere.
20 Sed quando cupiebat fr. Bernardum videre vel de Deo loquentem audire, ab eo se expediebat breviter et succincte.
21 Et erat hoc videre mirabile, quomodo scilicet in patre reverendo et in primogenito suo fr. Bernardo certa pugna certabant, immo obviabant sibi (cfr. Ps 84,11) obedientia et caritas, patientia et humilitas utriusque. Ad laudem et gloriam D.n. I.C. Amen.

Caput III - De fr. Bernardo, quando angelus transivit sibi flumen.

«  » Index

1 In principio Ordinis, quando erant pauci fratres et adhuc non erant capta loca, s. Franciscus ivit ad visitandum S. Iacobum, ducens secum aliquos socios, quorum unus erat fr. Bernardus.
2 Cum autem irent pariter, invenerunt in quadam terra unum infirmum; cui compatiens s. Franciscus, dixit fr. Bernardo: "Volo, fili, quod remaneas ad serviendum isti infirmo".
3 Qui statim, flexis genibus et capite inclinato, suscepit reverentissime obedientiam s. patris. S. autem Franciscus, relicto fr. Bernardo cum dicto infirmo, ivit ad S. Iacobum cum aliis sociis.
4 Et cum starent et orarent in S. Iacobo, fuit sibi revelatum a Domino in ipsa ecclesia, quod ipse caperet loca per mundum, eo quod deberet Ordo eius in magna multitudine dilatari. Unde ex tunc ex divino imperio cepit loca capere circumquaque.
5 Rediens autem s. Franciscus per viam primam, invenit fr. Bernardum et infirmum sibi commissum perfecte sanatum. Unde sequenti anno concessit s. Franciscus quod fr. Bernardus iret ad S. Iacobum.
6 Interim s. Franciscus rediit in vallem Spoletanam. Et cum instarent in quodam loco deserto, ipse et fr. Masseus et fr. Helias et quidam alii, et stante quadam die s. Franciscus in silva ad orandum,
7 socii vero eius, habentes eum in magna reverentia, timebant eius orationem aliqualiter impedire propter magnalia que sibi Deus in orationibus faciebat.
8 Accidit quod quidam valde pulcher iuvenis, accinctus vestes quasi ad ambulandum paratus, venit ad portam et pulsavit tam festinanter et diu, quod fuit insolitum.
9 Accedens autem fr. Masseus ad portam, aperuit et ait illi iuveni: "Fili, nondum credo te ad portam fratrum fuisse, quia nescis moderate pulsare".
10 Et respondit: "Quomodo debet fieri?". Cui dixit fr. Masseus: "Pulsa ter et raro, unam pulsationem post aliam; postea expecta, donec frater compleat Pater noster et veniat ad te. Et si in hoc intervallo non venerit, iterum pulsa".
11 Iuvenis autem respondit: "Ego habeo magnam festinantiam, ideo sic pulso; nam habeo facere longum iter. Veni autem huc ut loquerer s. Francisco, sed ipse stat modo in contemplatione in silva; ideo nolo eum impedire.
12 Sed vade, mitte michi fr. Heliam; audivi enim quod est valde sapiens: ideo volo sibi facere unam questionem".
13 Fr. autem Masseus, cum dixisset fr. Helie ut iret ad illum, tulit moleste et noluit ire, superbiens et irascens.
14 Fr. vero Masseus nesciebat quid faceret; quia, si dicebat quod ille non poterat ire, mentiebatur; si vero dicebat quod erat turbatus, timebat ne haberet malum exemplum.
15 Et quia interim ille tardabat venire, ille iuvenis iterum pulsavit ut prius. Tandem vero rediit frater ad portam et ait iuveni. "Tu non servasti regulam meam, sive doctrinam, in pulsando".
16 Ille iuvenis erat angelus Domini, qui, anticipans responsionem fr. Massei, dixit: "Fr. Helias non vult venire ad me; sed vade ad fr. Franciscum et dicas quod mittat ad me fr. Heliam".
17 Tunc fr. Masseus ivit ad fr. Franciscum stantem et orantem in silva, facie elevata in celum, et dixit ei totam ambasciatam dicti iuvenis et responsionem fr. Helie.
18 Tunc s. Franciscus nec se mutando de loco nec faciem declinando a celo, dixit: "Vade et dicas fr. Helie quod per obedientiam statim vadat ad eum".
19 Fr. vero Helias ivit ita turbatus ad portam, quod aperiendo ostium cum impetu fecit validum strepitum et rumorem, dicens iuveni: "Quid vis tu?".
20 Ille autem iuvenis ait: "Cave, carissime, quia videris turbatus, cum ira impediat animum ne possit cernere verum".
21 Tunc fr. Helias dixit: "Dicas quod vis!". Et ille: "Quero a te, inquit, utrum observatoribus s. evangelii liceat de omnibus que apponuntur, prout Cristus tradidit, manducare (cfr. Luc 10,8); et quero utrum alicui homini liceat observatoribus s. evangelii contraria evangelice libertati imponere?"
22 Fr. vero Helias respondit superbe, dicens: "Bene scio istud, nolo tibi dicere. Vade pro factis tuis". Iuvenis respondit: "Ego scirem melius ad istam questionem respondere quam tu".
23 Fr. vero Helias indignatus clausit ostium cum impetu et recessit. Et cum cogitaret intra seipsum de dicta questione, hesitabat nec enodare sciebat.
24 Ipse enim, cum esset vicarius Ordinis, presumpserat ultra evangelium et regulam ordinare, et constitutionem iam fecerat quod nullus frater carnes in Ordine manducaret; ita quod dicta questio erat totaliter contra eum.
25 Unde cum nesciret declarare seipsum, considerans iuvenis predicti modestiam et quod autem dixerat questionem illam eo melius enodare, rediit ad portam, aperiens ostium, ut ab ipso iuvene dictam questionem sibi peteret enodari.
26 Sed, aperta porta, nullus apparuit nec circumquaque discurrendo quesitus potuit reperiri. Ille autem erat angelus Domini, qui propterea ipsum non expectando recessit, quia superba mens non fuit digna angelicum habere colloquium.
27 Quibus peractis, s. Franciscus, cui omnia fuerant revelata, rediens de silva, acrius redarguit cum clamore valido fr. Heliam, dicens: "Male facis, fr. Helia superbe, qui repellis sanctos angelos, qui veniunt ad nos visitandos et instruendos.
28 Dico autem tibi, quod timeo vehementer ne tua superbia extra istum Ordinem faciat te finire". Et ita sibi in posterum accidit, sicut s. Franciscus spiritu prophetico ante dixit.
29 In eadem autem die et hora qua ille angelus a fratre predicto recessit, apparuit in eadem specie fr. Bernardo, redeunti de S. Iacobo et stanti ultra quoddam magnum flumen, quod transire non poterat; et salutans fr. Bernardum idiomate proprio, dixit: "Dominus det tibi pacem (cfr. Num 6,26), o bone frater!".
30 Et fr. Bernardus, admirans de pulcritudine eius et de lingua sibi nota et de salutatione pacifica et de facie leta, interrogavit eum: "Unde te habeo, o bone iuvenis (cfr. Tob 5,6)?".
31 Et ille respondit: "Venio de tali loco ubi moratur s. Franciscus; et ivi ad loquendum cum eo, sed non potui, quia stabat in silva ad contemplandum divina.
32 Et stabant cum eo in illo loco fr. Masseus et fr. Egidius et fr. Helias. Et fr. Masseus docuit me sonare ad portam vestram.
33 Fr. vero Helias, quia de questione quam sibi feci me audire contempsit, quando postea penituit et voluit me audire et videre, non (cfr. Luc 10,24) potuit".
34 Et hiis dictis ait angelus fr. Bernardo: "Quare, carissime, differs ultra fluvium transire?". Respondit: "Quia periculum timeo propter profunditatem aque quam video".
35 Et angelus dixit: "Transeamus simul, non dubites!". Et apprehensa manu eius, in ictu oculi fr. Bernardum in alteram partem fluminis incolumem posuit.
36 Cernens hoc fr. Bernardus quod ille esset angelus Domini, cum magna devotione et reverentia ac gaudio dixit: "O angele benedicte Dei, dicas michi quod est nomen tuum?".
37 Qui respondit: "Quid queris nomen meum (cfr. Gen 32,29), quod est ammirabile?". Et hoc dicto disparuit et reliquit fr. Bernardum valde consolatum, ita quod totam viam illam cum gaudio ambulavit.
38 Ipse vero fr. Bernardus diem et horam notavit quando angelus sibi apparuit; et postquam pervenit ad locum ubi s. Franciscus cum dictis sociis morabatur, omnia illis per ordinem recitavit.
39 Unde certissime adverterunt quod ille idem angelus ipsis illa die et hora apparuit. Ad laudem D.n. Ihesu Cristi, qui est benedictus in secula. Amen.

Caput IV - De fr. Bernardo, quomodo ivit Bononiam.

«  » Index

1 Quoniam b.p.n. Franciscus, tam sui quam ipse, de cruce et ad crucem fuerat vocatus a Deo, ideo ipse et alii beati sui socii primi recte videbantur et erant homines Crucifixi;
2 crucem in habitu et victu et in omnibus eorum actibus baiulantes, cupientes magis opprobria Cristi quam vana mundi et deceptoria blandimenta; propter quod letabantur de iniuriis et de honoribus tristabantur.
3 Et ibant per mundum tamquam peregrini et advene (cfr. 1Pet 2,11), nichil secum preter Cristum portantes; propter quod quocumque ibant, quia vere vitis palmites vivi erant, fructus animarum maximos faciebant.
4 Unde accidit semel in principio Ordinis quod s. Franciscus misit fr. Bernardum Bononiam ut ibi fructificaret Deo secundum gratiam a Domino sibi datam. Fr. autem Bernardus, cruce Cristi se muniens et obedientie sociatus virtute, Bononiam adiit.
5 Quem cum viderent pueri insolito habitu et despecto, multas illi iniurias irrogare ceperunt. Quas iniurias fr. Bernardus, vere sanctus, non solum patienter sed etiam letissime sustinebat.
6 Nam ut Cristi, qui factus est abiectio plebis et obprobrium hominum (cfr. Ps 21,7), vere esset discipulus, in platea dicte civitatis se studiose posuit, ubi melius illuderetur ab hominibus.
7 Unde cum sederet ibi, congregati sunt multi pueri et etiam homines circa eum; et quidam trahebant caputium retro, quidam ante; quidam vero pulverem, alii vero lapides iactabant in eum; quidam insuper ipsum hinc inde graviter impingebant.
8 Ad cuncta vero obprobria fr. Bernardus gaudens et patiens permanebat, in nullo penitus renitens aut murmurans; immo, quod maius est, ad similia obprobria sustinenda per plures dies in dicta platea studiose redibat.
9 Et quantumcumque iniuriis afficeretur ab illis, semper tamen imperturbatum animum leta facie ostendebat.
10 Et quia patientia opus perfectum habet et approbat, ideo quidam sapiens iudex, attendens et diligenter examinans tam virtuosam constantiam tot diebus in nullo penitus perturbatam, dixit in corde suo:
11 "Impossibile est quod iste non sit sanctus homo". Et accedens ad fr. Bernardum, dixit: "Quis es tu et ad quid huc venisti?"
12 Fr. vero Bernardus misit manum in sinum et protulit regulam evangelicam s. Francisci, quam in corde portabat et opere ostendebat.
13 Ille vero iudex, cum ipsius regule statum altissimum perlegisset, vehementer obstupuit, cum esset homo intelligens;
14 et vertens se ad socios, cum admiratione maxima dixit: "Iste est altior status quem unquam audiverim; et propterea iste homo cum sociis suis est de sanctioribus hominibus mundi huius.
15 Unde magnum peccatum faciunt qui sibi iniurias irrogant; quia non iniuriis sed maximis est honoribus extollendus, cum vere sit amicus Altissimi".
16 Et ait illi: "Carissime, si locum vobis aptum aliquis exhiberet, ubi commode Domino serviretis, et velletis accipere, ego pro salute anime mee libentissime vobis darem".
17 Fr. Bernardus respondit: "Domine carissime, credo quod hoc vobis inspiravit Deus; et ideo oblationem vestram ad honorem Cristi libenter accipio".
18 Tunc dictus iudex fr. Bernardum ad domum suam ducens, cum gaudio et caritate magna suscepit, et postea locum promissum sibi exhibuit et ad suas expensas totum perfecte et devote complevit.
19 Et factus est defensor et pater precipuus fr. Bernardi et sociorum eius. Fr. vero Bernardus propter s. conversationem eius cepit honorari ab hominibus, in tantum quod beatos se putabant qui illum tangere poterant vel videre.
20 Fr. vero Bernardus, sicut vere humilis et Cristi discipulus, timens ne honor qui sibi exhibebatur ibidem impediret quietem sui animi et salutem, recessit et ad s. Franciscum rediens, dixit:
21 "Locus captus est in civitate Bononie; unde mittas, pater, fratres qui morentur ibidem, quia ego amplius ibi lucrum non facio; immo, propter magnum honorem qui michi exhibetur ibidem, timeo plus perdere quam lucrari".
22 Beatus autem Franciscus, audiens cuncta per ordinem que Dominus per fr. Bernardum fuerat operatus, gaudens et exultans in spiritu, cepit laudare Altissimum, qui pauperculos crucis discipulos sic in salutem populi dilatabat.
23 Et ex tunc assumens de sociis, misit eos in Lombardiam, et, crescente devotione fidelium, ceperunt loca plurima circumquaque. Ad laudem D.n. Ihesu Cristi, qui est benedictus in secula. Amen.

Caput V - De morte gratiosa fr. Bernardi.

«  » Index

1 Tante sanctitatis erat fr. Bernardus quod s. Franciscus, dum viveret, magno illum venerabatur affectu, frequenti commendabat eloquio et in sua absentia magnis preconiis extollebat.
2 Accidit autem ut, dum s. Franciscus quadam die devote orationi insisteret, fuit sibi revelatum quod fr. Bernardus, Domino permittente, a multis et acutissimis impugnabatur demonibus.
3 Hec dum s. Franciscus compassiva mente de filio tam dilecto pensaret, per multos dies lacrimis orans, recommendabat D. Ihesu Cristo fr. Bernardum, ut de tot insidiis illi dare victoriam dignaretur.
4 Et dum in dicta oratione esset s. Franciscus pervigil sedulus ac attentus, ecce facta est ad eum divina responsio: "Francisce, ne timeas; quia omnes temptationes, quibus fr. Bernardus impetitur, date sunt illi ad exercitium et coronam;
5 et in fine de omnibus ipsum impugnantibus palman et victoriam cum gaudio reportabit. Et ipse fr. Bernardus est unus de commensalibus regni Dei".
6 De qua responsione s. Franciscus gavisus est gaudio magno valde (cfr. Mat 2,10), gratias immensas referens D. Ihesu Cristo. Et ex tunc de illo amplius non dubitavit et non timebat,
7 sed semper maiori gaudio et ampliori dilectione afficiebatur ad eum. Quam dilectionem non solum in vita sed autem in morte monstravit.
8 Unde in morte b. Francisci, tanquam patriarcha Iacob, astantibus filiis et devote lacrimantibus pro recessu tam amabilis patris dixit s. Franciscus: "Ubi est primogenitus meus (cfr. Gen 49,3)? Veni, fili, ut benedicat tibi anima mea priusquam moriatur (cfr. Gen 27,4)".
9 Tunc fr. Bernardus dixit fr. Helie secreto, qui erat tunc vicarius Ordinis: "Pater, vade ad dexteram sancti, ut te benedicat".
10 Cum autem fr. Helias se posuisset ad dexteram eius et s. Franciscus, pre lacrimis cecutiens, manum dexteram super caput fr. Helie posuisset, dixit: "Istud non est caput primogeniti mei fr. Bernardi".
11 Tunc fr. Bernardus accessit ad sinistram eius. S. autem Franciscus manus, cancellatis brachiis, commutando, sinistram posuit super caput fr. Helie, dexteram vero super caput (cfr. Gen 48,14) fr. Bernardi, dicens fr. Bernardo:
12 "Benedicat te Pater D. Ihesu Cristi in omni benedictione spirituali in celestibus in Cristo (cfr. Eph 1,3).
13 Sicut primus electus es in Ordine isto ad dandum exemplum evangelicum, ad imitandum Cristum in evangelica paupertate, quia non solum tua liberaliter obtulisti et pro Cristi amore autem integre dispersisti, sed etiam temetipsum in odorem suavitatis sacrificium (cfr. Lev 2,9) obtulisti.
14 Benedictus ergo sis a D. Ihesu Cristo et a me, pauperculo servo eius, benedictionibus sempiternis, ingrediens et regrediens, vigilans et dormiens, vivens et moriens.
15 Qui benedixerit tibi benedictionibus repleatur, et qui maledixerit tibi non erit immunis. Esto dominus fratrum tuorum (Gen 27,29) et tuo imperio cuncti subiaceant.
16 Et quoscumque volueris recipere ad Ordinem istum, recepti sint; et quoscumque emittere, emittantur; et nullus fratrum habeat potestatem super te; et quocumque volueris, possis libere pergere vel morari".
17 Cum autem iste tam benedictus filius appropinquaret ad mortem, quia fratres post mortem b. Francisci ipsum paterno venerabantur affectu, ex diversis partibus convenerunt ad eum:
18 inter quos affuit ille ierarchicus et divinus fr. Egidius, qui, cum vidisset fr. Bernardum, dixit cum gaudio magno: "Sursum corda, fr. Bernarde, sursum corda!".
19 Fr. autem Bernardus dixit uni fratri secrete, ut pararet locum contemplationi aptum, ubi fr. Egidius posset celestia contemplare.
20 Cum autem pervenisset fr. Bernardus ad illam extremam horam migrandi, fecit se erigi et astantibus fratribus dixit: "Fratres carissimi, nolo vobis dicere multa verba; sed considerare debetis quod statum quem ego habui vos habetis et istum quem ego habeo estis etiam habituri.
21 Invenio autem in anima mea quod pro mille mundis equalibus isti nollem non servisse D. Ihesu Cristo; et de omni offensa quam feci accuso me Salvatori meo, D. Ihesu Cristo, et vobis. Rogo vos, fratres mei carissimi, ut diligatis vos invicem (cfr. Ioa 13,34)".
22 Et post hec verba et alia salubria hortamenta, cum reclinasset se in lecto, facta est facies eius splendida nimis et leta, non sine admiratione omnium qui astabant.
23 Et in ipsa letitia anima illa felix cum victoria sibi a Cristo antea promissa ad gaudia transivit beatorum. Ad laudem et gloriam Domini.

Caput VI - De mirabili ieiunio quadragesimali s. Francisci.

«  » Index

1 Verissimus servus Dei Franciscus, quia in quibusdam fuit quasi alter Cristus datus in mundo, ideo Deus Pater tam felicem hominem in multis Cristo, suo Filio, fecit esse conformem,
2 sicut apparuit in sanctorum sociorum sacro collegio, in stigmatum crucis mirando misterio et s. quadragesime continuato ieiunio.
3 Nam cum esset in territorio Perusino iuxta lacum, fuit in die carnisprivii apud quemdam devotum sibi hominem hospitatus. Quem s. Franciscus amore Cristi rogavit, ut ipse in quamdam insulam ipsius laci, in qua nullus hominum habitabat, transponeret in nocte scilicet ante diem Cinerum, ita quod nullus adverteret.
4 Ille vero hospes, ob magnam devotionem quam habebat in ipso, hoc studiosius adimplevit; unde surrexit de nocte et paravit naviculam, et in die Cinerum s. Franciscum portavit ad insulam prelibatam.
5 Sanctus vero Franciscus nichil pro victu portavit, nisi duos parvos paniculos.
6 Depositus autem in dicta insula, rogavit portitorem suum, ut nulli hoc panderet, et quod se nisi in die Iovis sancti requireret. Portitore vero suo recedente de insula, s. Franciscus solus remansit; et cum nulla ibi habitatio esset ubi caput suum reclinare valeret, in quamdam densam sepem, ubi vepres quasi tugurium fecerant, subintravit;
7 et stetit ibidem immobilis per totam quadragesimam, nil comedens aut bibens.
8 Predictus autem hospes b. Francisum in die Iovis sancti, sicut dixerat, requisivit; et invenit quod de dictis duobus paniculis, preter medietatem unius, nichil amplius erat tactum.
9 Quam vero medietatem s. Franciscus creditur tetigisse, ut Cristo benedicto gloriam ieiunii quadragenarii reservasset et cum illo modico pane vane glorie venenum expelleret; ita quod ieiunavit exemplo Cristi quadraginta diebus et quadraginta noctibus (cfr. Mat 4,2).
10 In loco autem ubi s. Franciscus penitentiam tam mirabilem celebravit, facta sunt meritis ipsius multa miracula; propter que omnia ceperunt homines in illa insula ex tunc habitationes construere, et, parvo elapso tempore, factum est castrum magnum et bonum, et etiam locus fratrum qui dicitur in Insula.
11 Adhuc autem homines illius castri magnam reverentiam exhibent illi loco ubi s. Franciscus predictam quadragesimam celebravit. Ad laudem D.n. Ihesu Cristi, qui est benedictus in secula. Amen.

Caput VII - De magisterio s. Francisci ad fr. Leonem, quad in sola cruce sit perfecta letitia.

«  » Index

1 Quodam tempore yemali, cum s. Franciscus veniret de Perusio cum fr. Leone ad S. Mariam de Angelis, et frigus ipsum acerrime cruciaret,
2 vocavit fr. Leonem, qui ante ipsum aliquantulum precedebat, dicens: "O fr. Leo, quamvis fratres Minores in omni terra dent magnum exemplum sanctitatis et bone hedificationis, exemplum transcribe, id est nota, quod ibi non est perfecta letitia".
3 Et cum aliquantulum ambulasset, iterum vocavit eum, dicens: "O fr. Leo, quamvis fr. Minor illuminet cecos, curvos extendat, demones pellat, surdis auditum, claudis gressum et mutis restituat verbum, et, quod plus est, quatriduanum resuscitet mortuum (cfr. Mat 11,4), scribe quia non est ibi perfecta letitia".
4 Et rursus clamans dicebat: "O fr. Leo, si fr. Minor sciret omnium gentium linguas et omnes scientias et scripturas, ita ut sciret etiam prophetare (cfr. 1Cor 13,2) et revelare non solum futura sed etiam conscientias aliorum, scribe quod non est ibi perfecta letitia".
5 Et adhuc ipsis ambulantibus, iterum clamabat: "O fr. Leo, pecorella Dei: et quamvis fr. Minor loquatur lingua angelca (cfr. 1Cor 13,2), et sciret stellarum cursus et virtutes herbarum, et essent ei revelati omnes thesauri terrarum;
6 et cognosceret virtutes avium et piscium (cfr. 3Re 4,33) et animalium et hominum et arborum et radicum et lapidum et aquarum scribe, scribe bene et nota diligenter, quia non est ibi perfecta letitia".
7 Et post paululum clamavit: "O fr. Leo, quamvis fr. Minor sciret tam sollempniter predicare quod converteret omnes infideles ad fidem, scribe quod non est ibi perfecta letitia".
8 Duravit autem iste modus dicendi bene per duo miliaria. Frater autem Leo, de hiis omnibus vehementer admirans, dixit: "Pater, rogo te ex parte Dei, quod dicas michi ubi est perfecta letitia".
9 Cui s. Franciscus respondit: "Quando ibimus ad S. Mariam de Angelis ita balneati pluvia et frigore congelati, luto etiam deturpati et fame afflicti; et ad portam loci sonabimus, et portarius veniret iratus, dicens:
10 "Qui estis vos?". Et nos dicemus: "Sumus duo de fratribus vestris". Et ille e contrario diceret: "Immo estis duo ribaldi, qui itis circumeundo mundum, elemosinas pauperum rapiendo!".
11 Et non aperiret nobis, sed faceret nos stare ad nivem et aquam, in frigore et fame usque ad noctem. Tunc si nos iniurias et repulsas sine turbatione et murmuratione toleraverimus patienter,
12 et cogitaverimus humiliter et caritative quod ille portarius veraciter nos cognoscit, et quod Deus linguam eius excitat contra nos, o fr. Leo, scribe quod ibi est perfecta letitia.
13 Et si nos perseveraverimus in pulsando et ille portarius, tanquam contra importunos turbatus, exeat et durissime nos afficiat alapis, dicens: "Recedite hinc, pultrones vilissimi, et ite ad hospitale. Qui enim estis vos? Penitus hic non manducabitis!".
14 Et si nos hec gaudenter portabimus et iniurias cum amore perciperemus toto corde: o fr. Leo, scribe quod ibi est perfecta letitia.
15 Et si nos sic undique afflictos fame urgente, frigore affligente, nocte insuper propinquante, pulsabimus, clamabimus et fletu instabimus ut aperiatur nobis, et ille deinde stimulatus dixerit: "Isti sunt homines procacissimi et protervi: ego pacabo eos!".
16 Et exiens cum uno fuste nodoso, capiens nos per caputium, ad terram super lutum et nives proiciet et taliter nos verberabit cum fuste predicto, quod undique nos plagis implebit,
17 si tot mala, si tot iniurias et verbera cum gaudio toleremus, cogitantes quod penas Cristi benedicti nos tolerare debuimus, o fr. Leo, scribe quia ibi est perfecta letitia.
18 Quia audi conclusionem, fr. Leo. Inter omnia carismata s. Spiritus, que amicis suis Cristus concesserit et concedat, est vincere semetipsum et libenter propter Cristum et caritatem Dei obprobria sustinere.
19 Nam in omnibus mirabilibus supradictis nos gloriari non possumus, quia non sunt nostra sed Dei. Quid enim habes, quod non accepisti. Si autem accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis (1Cor 4,7) Sed in cruce tribulationis et afflictionis possumus gloriari, quia illud est nostrum.
20 Ideo dicit apostolus: Michi autem absit gloriari, nisi in cruce D.n. Ihesu Cristi (cfr. Gal 6,14), cui sit laus in secula seculorum. Amen.

Caput VIII - De locutione Dei facta ad s. Franciscum per fr. Leonem.

«  » Index

1 Cum b.p.n. Franciscus in principio Ordinis staret in quodam locello cum fr. Leone, ubi libros ad dicendum officium non habebant, quando ad matutinum venerunt, dixit s. Franciscus ad socium:
2 "Carissime, nos breviarium non habemus, ubi possimus dicere matutinum; sed, ut tempus ad laudem Dei expendamus, sicut te docuero ita dices; et cave ne aliter verba proferas vel mutes.
3 Ego enim dicam sic: O fr. Francisce, tu fecisti tot peccata in seculo, quod dignus es inferno. Et tu, fr. Leo, respondeas: Verum est quod infernum profundissimum meruisti".
4 Fr. Leo purissimus cum columbina simplicitate respondit: "Libenter, pater; incipe in nomine Domini". Et s. Franciscus incepit dicere: "O fr. Francisce, tu fecisti tot peccata in seculo quod dignus es inferno".
5 Et fr. Leo respondit: "Deus faciet per te tot bona quod ibis in paradiso".
6 S. autem Franciscus dixit: "Non dicas ita, fr. Leo; sed quando ego dicam: O fr. Francisce, tu fecisti tot iniqua opera contra Deum quod dignus es maledici; et tu ita respondeas: Inter maledictos dignus es computari". Et fr. Leo dixit. "Libenter, pater".
7 Et s Franciscus cum multis lacrimis et suspiriis et tunsionibus pectoris et valido clamore dicebat: "O Domine, Deus celi et terre, ego contra te tot iniqua commisi quod dignus sum penitus maledici".
8 Fr. Leo respondit: "O fr. Francisce, Deus te faciet talem quod in ter benedictos eris singulariter benedictus".
9 Et s. Franciscus, admirans quod ille semper contrarium respondebat, eum corripiendo dicebat: "Quare, fr. Leo, non respondes sicut ego te doceo?
10 Per s. obedientiam tibi precipio quod secundum verba quibus te informabo respondeas.
11 Et dicam sic: O fr. Francisce cativelle, putasne miserebitur tui Deus, cum tot peccata contra Patrem misericordiarum et Deum totius consolationis (cfr. 2Cor 1,3) commiseris, quod es dignus misericordiam non invenire.
12 Et tu, fr. Leo pecorone, respondeas: Nullo modo es dignus misericordiam invenire". Et fr. Leo respondit: "Ammodo, pater, quia ego dicam quemadmodum precepisti". Et s. Franciscus, facie leta in celum et manibus erectis ad Deum ac genibus flexis, cum fletu magno dicebat: "O fr. Francisce, peccator magne; fr. Francisce cativelle, putasne miserebitur tui Deus, cum tot peccata contra Patrem misericordiarum et Deum totius consolationis (cfr. 2Cor 1,3) commiseris, quod non es dignus misericordiam invenire"? Et fr. Leo respondit: "Deus pater, cuius est infinita maior misericordia quam peccatum tuum, faciet tibi magnam misericordiam et insuper addet tibi multiplicem gratiam".
13 Sanctus autem Franciscus, dulciter iratus et patienter turbatus, dixit fr. Leoni: "Quare, fr. Leo, contra obedientiam presumpsisti et iam toties contraria propositis respondisti?".
14 Et tunc fr. Leo respondit reverenter et multum humiliter s. patri, dicens: "Deus scit hoc, pater carissime, quod ego proposui semper sicut preceperas respondere; sed Deus me fecit loqui secundum suum beneplacitum et non secundum meum propositum".
15 De quo s. Franciscus admirans dixit fr. Leoni: "Rogo te, carissime, quod hac vice dicas, cum me accusavero sicut prius, quod misericordia non sum dignus". Et semper ista fr. Leoni imponebat cum multis lacrimis.
16 Respondit fr Leo: "Dicas, pater, quia hac vice sicut volueris respondebo". Et s. Franciscus, cum lacrimis clamans, dicebat: "O Francisce cativelle, putasne miserebitur tui Deus?".
17 Respondit fr. Leo: "Ita, pater miserebitur tui Deus, immo magnam gloriam recipies a Deo, Salvatori tuo; et exaltabit et glorificabit te in eternum, quia omnis qui se humiliat exaltabitur (Luc 14,11). Et non possum aliud dicere, quia Deus loquitur per os meum".
18 Et in hac humili contentione et compunctivis lacrimis ac etiam consolatione divina usque ad auroram vigiles permanserunt. Ad laudem D.n. Ihesu Cristi. Amen.

Caput IX - De inventione montis Alverne.

«  » Index

1 Cristi Ihesu fidelissimus servus et amicus Franciscus, quia Creatorem suum totis quibus poterat nisibus per se et alios honorabat, ideo gratiosissimus et benignissimus Salvator noster, D. Ihesus Cristus, honoranti vicem rependebat honoris, quia qui glorificaverit me, glorificabo illum (cfr. Mat 10,32), dicit Dominus.
2 Et propterea, quocumque ibat s. Franciscus, in tanta veneratione habebatur ab omnibus, quod quasi totus mundus ad virum tam mirabilem confluebat.
3 Unde quando appropinquabat ad terras aut ad castra vel villas, beatum se reputabat qui eum posset videre vel tangere.
4 Accidit autem quodam tempore, antequam haberet stigmata Salvatoris, quod b. Franciscus, de valle Spoletana recedens, in Romandiolam pergeret. In ipso autem itinere, cum ad quoddam castrum Montis Feltri pervenisset, celebrabatur tunc ibidem militie nove magna sollempnitas.
5 Quod cum didicisset pater sanctus ab incolis, fr. Leoni, socio suo, dixit: "Eamus ad istos, quia cum adiutorio Dei inter eos aliquem profectum faciemus". In dicta vero sollempnitate erant multi nobiles de diversis partibus congregati.
6 Inter quos erat quidam de Tuscia dominus, Urlandus nomine, valde dives et nobilis, qui, propter miranda que de s. Francisco audierat, magnam ad ipsum devotionem conceperat eumdemque videre et audire maxime cupiebat.
7 S. autem Franciscus, cum prelibatum castrum intrasset, ut commodius a multitudine audiretur, super quemdam murum ascendit et inde astanti multitudini predicavit.
8 Et pro themate hoc proposuit in vulgari: Tanto è quel bene che aspecto, / cogne pena me delecto.
9 Et super hec verba devote et divina eloquia per linguam eius eructavit Spiritus sanctus, probando scilicet illa per penas martirum et apostolorum martiria et duras penitentias confessorum multasque tribulationes sanctorum et sanctarum, quod omnes stabant suspensa mente, quasi angelum attendentes.
10 Inter quos dominus Urlandus predictus, gavisus de optata s. Francisci presentia et tactus de illius predicatione mirifica, proposuit omnino cum s. Francisco de anime sue salute tractare.
11 Unde, predicatione finita, dixit s. Francisco: "Pater, ego aliqua vellem tecum de salute anime mee ordinare".
12 Sanctus vero Franciscus, totus discretionis sale conditus (cfr. Col 4,6), dixit: "Domine, vade hoc mane et honora amicos tuos qui te invitaverunt ad festum; et postea loquemur post prandium quantumcumque volueris".
13 Ille autem assentiens, sumpto prandio, rediit et cum s. Francisco de salute anime sue plenius ordinavit. Et in fine dixit: "Fr. Francisce, ego habeo unum montem in Tuscia, devotissimum et solitarium valde, qui vocatur mons Alverne,
14 valde aptus hiis qui solitariam vitam desiderant. Si tibi et tuis sociis mons ille placeret, libentissime pro anime mee salute vobis donarem".
15 Sanctus autem Franciscus affectuosissime desiderabat loca solitaria invenire, ubi posset commodius contemplationi vacare; ita quod, audita oblatione prefata, primo referens laudem Deo, qui per suos fideles providet suis oviculis, deinde gratias agens predicto domino Urlando, ita respondit:
16 "Domine, cum redieritis domum in partibus vestris, ego mittam ad vos duos fratres de sociis meis, et vos montem illum eis monstrabitis; et si aptus videbitur, libentissime vestram caritativam oblationem accepto". Predictus autem dominus habitabat in quodam suo castro prope montem Alverne.
17 Completa igitur sollempnitate predicta et domino illo ad propria redeunte, s. Franciscus misit duos de sociis, qui illum requirerent;
18 sed propter partes illis ignotas cum magna difficultate castrum predicti domini invenerunt. Cum autem apud dictum dominum pervenissent, ab eo tanquam angeli Dei caritative et letissime sunt recepti.
19 Et quasi cum quinquaginta armatis forte propter feras associati, ad dictum montem Alverne adducti sunt.
20 Qui providentes et perquirentes ubi possent pro habitaculo preparare, invenerunt tandem ibidem parvam planitiem, ubi deliberaverunt in nomine Domini commorari.
21 Illi vero seculares qui fratres conduxerunt, cum spatis ramos arborum incidentes, de ipsis ramis quoddam tugurium construxerunt.
22 Et capto ibi loco, cum domini predicti licentia in nomine D. Ihesu Cristi iverunt dicti fratres pro s. Francisco, ut illuc ipsum deducerent, annuntiantes ei dictum locum esse valde remotum et aptum contemplationi divine.
23 Sanctus vero Franciscus, cum gaudio hoc audiens et laudes Deo referens, assumpto fr. Leone et fr. Masseo et fr. Angelo, quondam milite nobili, simul cum ipsis ad dictum locum et montem accessit.
24 Cum autem ascenderet per montem illum cum illis sociis benedictis et aliquantulum quiesceret ad pedes cuiusdam quercus, que aliquantulum distabat a loco, multitudo diversarum avium confluit ab b. Franciscum, ad ipsum cum ylaritate et cantibus et alarum ioco undique concurrentes.
25 Et alique ponebant se super caput eius, alique super spatulas, alique super genua, alique in manibus s. patris.
26 Quod mirabile novum cernens, b. Franciscus dixit sociis suis: "Credo, carissimi fratres mei, quod D.n. Ihesu Cristo placeat ut locum in hoc monte solitario capiamus, ubi tantam de adventu nostro pretendunt letitiam sorores nostre avicule".
27 Et surgens, totus letus in spiritu, perrexit ad dictum locum, ubi adhuc nichil erat nisi pauperculum de arborum ramis tugurium.
28 Et proviso ibi solitario loco ubi ab aliis sequestratus oraret, fecit sibi unam pauperculam cellulam in latere dicti montis, et precepit sociis quod nullus ad eum accederet nec aliquem alium ire permitterent nisi fr. Leonem, quia intendebat ibi facere quadragesimam archangeli Michaelis.
29 Ipsi autem fr. Leoni imposuit quod non iret ad eum nisi semel in die cum pane et aqua et semel in nocte matutinali hora;
30 in qua nichil loquendo accederet, sed hoc solum proponeret vel proferret, scilicet: Domine, labia mea aperies. Et si sanctus responderet de intus: Et os meum annuntiabit laudem tuam (Ps 50,17), simul dicerent matutinum.
31 Si vero non responderet de intus, statim fr. Leo recederet. Et hoc ideo precepit s. Franciscus, quia erat aliquando in tanta extasi mentis quod per noctem et diem loqui non poterat; ita erat absorptus in Deum. Quod preceptum fr. Leo attentissime observabat.
32 Nichilominus tamen fr. Leo fideliter sanctum custodiebat silentium; quantum poterat, quid sanctus faceret explorabat. Et aliquando inveniebat sanctum extra cellam elevatum in aere per tantum spatium quod erat potens tangere pedes eius;
33 et tunc amplexabatur illos et deosculabatur cum lacrimis, dicens: "Deus, propitius esto michi peccatori (Luc 18,3), et per merita huius viri sanctissimi fac me tuam sanctissimam misericordiam invenire".
34 Aliquando vero invenit eum usque ad medios fagos elevatum a terra: erant autem ibi plurime de dictis arboribus procere altitudinis valde. Aliquando invenit eum in tanta altitudine aeris elevatum, quod vix videre eum valebat.
35 Et tunc fr. Leo genuflectebat et totum se extendebat in terra, in loco scilicet unde s. Franciscus orando erat in altum assumptus; et ibidem fr. Leo orans et per merita s. patris ut prius se Domino recommendans, maximas visitationes divine gratie sentiebat.
36 Et propter ista que fr. Leo sepe de sancto adverterat, tantam devotionem ad ipsum habebat, quod multum sepe cum s. caliditate per noctes occulta s. Francisci studia scrutabatur.
37 Unde accidit quod in supradicta quadragesima fr. Leo ivit ad matutinum ut s. Franciscum, sicut solebat, requireret.
38 Et cum sancti cellam introisset et dixisset: Domine, labia mea aperies (Ps 50,17), ut antea a sancto fuerat ordinatum et s. Franciscus non respondisset, lucente luna, cuius splendor ingrediebatur per ostium, advertit quod sanctus non stabat in cella.
39 Et cogitans quod extra oraret et per silvam hinc inde respiciens, audivit eum loquentem; et appropinquans, ut audiret quid diceret, lune lumine indicante, vidit sanctum genibus flexis et facie in celum erecta ac manibus elevatis ad Deum et dicentem hec verba:
40 "Quid es tu, dulcissime Deus meus, et quid sum ego, vermiculus (cfr. {s 21,7) et parvus servus tuus?". Et hoc sepe replicans, aliud non dicebat.
41 Et respiciens, fr. Leo vidit unam flammam ignis (cfr. Ex 3,2) pulcherrimam et valde splendentem et delectabilem oculis, descendentem a summis celorum usque ad caput s. Francisci.
42 Et de illa flamma vox egrediebatur et loquebatur cum s. Francisco; et s. Franciscus respondebat loquenti.
43 Sed fr. Leo timens, cessavit se retro, ne impediret sanctum in tam mirandis secretis, ita quod audire non poterat que verba tunc diceret.
44 Vidit tamen quod s. Franciscus extendit manum suam ter ad flammam predictam. Flamma vero recedente, fr. Leo incepit recedere plane, plane, ne sentiretur a sancto.
45 Sed audiens s. Franciscus sonitum pedum eius propter aliquod lignum silve, dixit: "Precipio, quicquid es, in virtute D. Ihesu Cristi, quod stes fixus nec te moveas a loco!".
46 Statim fr. Leo propter adiurationem sancti stetit et dixit: "Ego sum, pater". Et dixit fr. Leo aliquando, quod tunc fuit in tanto timore perterritus quod, si terra se aperuisset, ibi se libentissime abscondisset.
47 Timebat enim ne, si sanctum offenderet, gratiosam societatem eius amitteret. Nam tantus erat amor et fides quam in sancto habebat, quod sine ipso nullo modo vivere confidebat.
48 Et propter hoc quandocumque aliqui loquebantur de sanctis, fr. Leo dicebat: "Carissimi, magni sunt omnes sancti, sed et s. Franciscus etiam est de magnis propter mirabilia que Deus operatur per ipsum". Et hoc libentius de ipso quam de aliis loquebatur; unde non est mirum si territus est ad vocem ipsius.
49 Quem sanctus recognoscens dixit: "Fr. pecorone, ad quid huc venisti? Nonne dixi tibi multoties quod me explorando non vadas? Dicas michi per obedientiam si aliquid videris?".
50 Qui respondit: "Pater, audivi te loquentem et dicentem et multa animatione frequenter orantem: Quid es tu, dulcissime Deus meus, et quid sum ego, vermiculus et parvulus servus tuus.
51 Et tunc vidi flammam ignis (cfr. Ex 3,2) descendentem de celo, tecum loquentem, et te illi pluries respondentem, et manum tuam illi tertio extendentem; sed quid diceretis, ignoro".
52 Et genuflectens, fr. Leo cum magna reverentia rogavit sanctum, dicens: "Rogo te, pater, ut exponas verba que audivi et doceas illa que etiam non audivi".
53 Et s. Franciscus, quia multum diligebat fr. Leonem propter puritatem et mansuetudinem quem habebat, dixit ei:
54 "O fr. pecorella Ihesu Cristi, in hiis que tu audisti et vidisti erant michi aperta duo lumina, unum de cognitione Creatoris et aliud de cognitione mei ipsius.
55 Quando enim dicebam: Quid es tu, Domine, et quid sum ego, eram in quodam lumine contemplationis, in quo videbam abissum infinite bonitatis divine et profundum lacrimosum vilitatis mee.
56 Propterea dicebam: Quid es tu, Domine, summe bone, summe sapiens, summe clemens, ut visites me, qui sum vilis et vermiculus unus modicus, abominabilis et despectus.
57 Illa vero flamma fuit Deus, qui in specie illa michi sicut Moysi, inflamma (cfr. Ex 3,1.2) illa loquebatur; et inter alia que michi dixit tunc Deus, petiit a me quod ego oblationes tres facerem.
58 Cui respondi: Domine, ego sum totus tuus et nichil habeo nisi femoralia et cordam et tunicam; et ista tua similiter sunt. Quid potero magnitudini tue donationis offerre? Nam celum et terra, ignis et aqua, et omnia que in eis sunt tua sunt, Domine.
59 Quis enim habet quicquid non tuum? Que ergo tua sunt reddimus tibi, cum aliquid tibi offerimus. Quid ergo potero tibi offerre, Domine Deus, rex celi et terre et universe creature?
60 Et tunc dixit michi Deus: Mitte manum tuam in sinum tuum et offer michi quicquid inveneris.
61 Quod cum fecissem, inveni unam monetam de auro tam magnam et tam fulgentem et pulcram quam nunquam videris in hoc mundo, et tunc obtuli illam Deo.
62 Dixit vero iterum Deus: Offer michi iterum sicut prius. Ego autem dixi Deo: Domine, ego non habeo nec volo nec amo nisi te, et propter amorem tuum despexi aurum et omnia.
63 Unde si aliquid amplius in meo sinu invenitur, tu posuisti illud et tibi, donatori omnium, reddo. Et hoc feci ter; et facta trina oblatione, ego genuflexi et benedixi Deum, qui michi dedit quod offerre valerem.
64 Et statim fuit michi datum intelligere quod illa trina oblatio figurabat auream obedientiam, altissimam paupertatem et splendidissimam castitatem, quas Deus per gratiam suam dedit michi ita perfecte servare, quod in nullo me conscientia reprehendit.
65 Et sicut quando mittebam manum in sinum, proferebam et reddebam illas monetas ipsi Deo, qui illas ibidem posuerat; et ita dedit michi Deus potentiam in anima, quod de omnibus bonis michi ab ipso per suam sanctissimam bonitatem concessis, semper eum ore et corde laudo atque magnifico.
66 Hec ergo fuerunt verba que audisti et manuum extensio quam vidisti. Sed cave tibi, fr. pecorone, ne vadas me deinceps explorando; et revertere ad cellam tuam cum benedictione Dei; et habeas de me curam sollicitam.
67 Nam ad paucos dies faciet Deus tam stupenda mirabilia in hoc monte, quod admirabitur totus mundus. Faciet nova quedam que nun quam in hoc mundo fecit alicui creature".
68 Tunc fr. Leo recessit valde consolatus. In illa vero eadem quadragesima supradicta apparuit in ipso monte Alverne, circa festum Exaltationis s. Crucis, Cristus in specie seraph alatus et veluti crucifixus, imprimens tam clavos quam stigmata in manibus et pedibus ac latere s. Francisco, prout dicit legenda sua.
69 Et apparuit cum tanto splendore de nocte quod illuminavit valles et montes circumquaque distantes amplius quam si solis claritas affuisset; de quo testes fuerunt cuncti pastores, qui per partes illas cum gregibus vigilabant (cfr. Luc 2,8).
70 Quare vero apparuerunt stigmata s. Francisco, nondum per omnia notuit; sed, sicut ipse sociis revelavit, hoc prefertur magnum misterium in futurum.
71 Hanc hystoriam habuit fr. Iacobus de Massa ab ore fr. Leonis; et fr. Hugolinus de Monte S. Marie ab ore dicti fr. Iacobi; et ego qui scribo ab ore fr. Hugolini, viri fide digni et boni. Ad laudem D.n. Ihesu Cristi. Amen.

Caput X - Qualiter fr. Masseus humilitatem s. Francisci investigavit.

«  » Index

1 Cum s. Franciscus in loco de Portiuncula moraretur cum fr. Masseo, homine valde sancto, qui gratia verbi Dei et magna discretione pollebat, propter que valde diligebatur a sancto;
2 et cum quadam die rediret s. Franciscus de silva ubi steterat ad orandum et iam esset in exitu silve, fr. Masseus obvians illi, volens quantum foret humilis experiri, dixit s. Francisco: "Unde tibi? Unde tibi? Unde tibi?". Respondit s. Franciscus: "Quid dixit fr. Masseus?".
3 "Quia totus mundus videtur venire post (cfr. Ioa 12,19) te; et omnes querunt te videre, te audire et tibi obedire. Tu non es pulcher homo; tu non es magne scientie aut sapientie; tu non es nobilis! Unde ergo tibi quod totus mundus veniat post te?".
4 B. autem Franciscus, hoc audiens, totus exylaratus in spiritu, erigens faciem in celum, stetit per magnum spatium mente directa in Deum; et ad se rediens, genuflectens et laudans et gratias agens Deo, in magno fervore spiritus vertit se ad fr Masseum et ait:
5 "Vis scire unde michi? Vis scire et bene scire unde michi, ut totus mundus veniat post me? Hoc michi est ab illis oculis sanctissimis Dei, qui in omni loco contemplantur bonos et malos.
6 Nam illi beati et sanctissimi oculi non viderunt inter malos magnum peccatorem et viliorem et insipiensiorem quam me;
7 et ideo ad faciendum hoc mirabile opus quod intendit facere, in terra viliorem creaturam non vidit, propterea me elegit: quia stulta mundi elegit Deus ut confundat sapientes,
8 et ignohilia et contemptibilia et infirma mundi elegit Deus ut confundat (1Cor 1,27-28) nobiles et magnates et fortes; ut sublimitas virtutis sit ex Deo, non ex creatura,
9 ut non glorietur in conspectu eius omnis caro; sed qui gloriatur, in Domino glorietur (1Cor 1,29), ut soli Deo sit honor et gloria in (1Tim 1,17) eternum".
10 Tunc fr. Masseus ad tam humile responsum cum tanto fervore prolatum obstupuit, et vere cognovit quod s. pater in vera humilitate fundatus erat, verus Cristi discipulus humilis. Amen.

Caput XI - Qualiter s. Franciscus intellexit archana cordis fr. Massei.

«  » Index

1 Semel s. Franciscus cum fr. Masseo in itinere positus, quem propter gratiam verbi et discretionem precipuam et adiutorium quod sibi prestabat in raptu, satisfaciendo concurrentibus et abscondendo sanctum, ne impediretur ab illis, libentissime ducebat pro socio.
2 Cum quadam die simul incederent, fr. Masseus s. Franciscum per aliquod spatium in itinere precedebat.
3 Sed cum ad quoddam trivium pervenisset per quod poterat vel Senas vel Florentiam vel Aretium pergere, dixit fr. Masseus: "Pater, quam viam tenere debemus?".
4 Respondit sanctus: "Viam illam tenebimus quam voluerit Dominus". Respondit fr. Masseus: "Et quomodo scire poterimus Domini voluntatem?".
5 Respondit sanctus: "Ad signum quod in te ostendam. Unde in meritum s. obedientie mando tibi ut in isto trivio, in loco scilicet ubi tenes pedes, te, sicut pueri faciunt, circumvolvas in giro, et non desinas sic te volvere donec te prohibuero".
6 Ille vero, tanquam verus obediens, tamdiu se circumvolvit ibidem quod, propter vertiginem capitis que ex tali circumvolutione inducitur, pluries cecidit; sed cum sanctus non prohiberet et ille vellet fideliter obedire, surrexit et resumpsit dictum girum.
7 Et dum se fr. Masseus fortiter volveret, ait s. Franciscus: "Sta fortiter; non te moveas!". Qui statim se fixit.
8 Et s. Franciscus ait: "Versus quam partem tenes faciem?". Respondit fr. Masseus: "Versus Senas". Tunc ait s. Franciscus: "Ipsa est via per quam vult Dominus quod eamus".
9 Dum autem irent per viam, fr. Masseus vehementer de talibus mirabatur, scilicet quod sic pueriliter eum faceret etiam coram secularibus transeuntibus circumvolvi; tamen propter reverentiam non audebat aliquid dicere s. patri.
10 Cum autem appropinquasset Senis, et s. patris adventum sensisset populus civitatis, venerunt obviam sancto et tam ipsum quam socium pensiles portaverunt, ita quod terram pedibus minime tetigerunt usque ad episcopatum Senensium. 11 In illa vero hora aliqui Senenses pugnabant ad invicem, ita quod erant iam duo homines interempti. B. Franciscus surrexit et tam divine predicavit illis hominibus et tam sancte, quod omnes reduxit ad pacem et ad magnam concordiam.
12 Propter quod opus tam admirabile et mirandum episcopus invitavit s. Franciscum et recepit eum die illa cum magna gratia et honore.
13 De mane vero sequentis diei s. Franciscus, vere humilis, qui in suis operibus nonnisi Dei gloriam requirebat, surrexit tempestive cum socio et, episcopo insalutato, resessit.
14 Propter quod fr. Masseus ibat, intra se murmurando per viam, et dicebat: "Quid est hoc quod fecit iste bonus homo? Me fecit sicut puerum circumvolvi, et episcopo, qui ipsum tantum honoravit, nec unum bonum verbum dixit nec gratias retulit".
15 Et videbatur sibi quod hec omnia fuissent indiscreta. Tandem nutu divino rediens ad cor suum et se durissime arguens, dixit: "Fr. Massee, tu es valde superbus, qui opera divina diiudicas, et es dignus inferno, qui Deo cum tua superba discretione rebellas.
16 Nam in ista via tam sancta opera facta sunt per fr. Franciscum, quod, si fecisset angelus Dei, mirabilius non fuissent.
17 Unde si ipse preciperet tibi quod tu proiceres lapides, obedire deberes. Nam omnia que in via ista patratus est ex ordinatione divina processerunt, sicut apparet in fine optimo subsecuto.
18 Nam nisi illos pugnantes reduxisset ad pacem, non solum multorum corpora, sicut iam inceperat, gladius devorasset; sed, quod peius esset, multorum animas infernale baratrum, procurante diabolo, absorbuisset.
19 Et propterea tu es stultissimus et superbus, qui murmuras de hiis que sunt manifeste a voluntate divina".
20 Hec autem, cum fr. Masseus aliquantulum ante s. Franciscum precederet, in corde suo dicebat. S. vero Franciscus, divino Spiritu illustratus, cui omnia occulta nuda sunt et aperta, clamavit post tergum fr. Massei;
21 et cordis eius secreta patefaciens, dixit: "Ad ea que nunc cogites te teneas, quia illa sunt bona et utilia tibi, et a Domino inspirata.
22 Murmuratio vero prima quam faciebas est ceca et mala et superba, et a diabolo tibi in anima seminata".
23 Quod audiens fr. Masseus et stupens, manifeste perpendit quod s. Franciscus cordis eius arcana sciebat, et insuper certitudinaliter comprehendit quod s. patrem in omnibus suis actibus spiritus divine sapientie dirigebat. Ad laudem D.n. et gloriam Ihesu Cristi. Amen. Deo gratias.

Caput XII - Qualiter fr. Masseus fuit probatus a s. Francisco.

«  » Index

1 B. Franciscus, volens humiliare fr. Masseum, ut multiplicia dona que illi prestabat Altissimus de virtute in virtutem crescerent,
2 cum esset ipse s. pater in quodam loco solitario cum illis primis sociis vere sanctis, inter quos autem fr. Masseus morabatur; unde dixit s. Franciscus omnibus congregatis:
3 "O fr. Massee, omnes isti tui socii habent gratiam contemplandi et orandi; tu autem habes gratiam verbi Dei ad satisfaciendum personis.
4 Et propterea ego volo quod, ad hoc ut isti possint contemplationi et orationi vacare, tu facias portam, elemosinam et coquinam.
5 Quando vero alii fratres manducabunt, tu extra porte ostium manducabis, ita quod, antequam venientes pulsent ad portam, satisfacias illis de aliquibus bonis verbis, ita quod non oporteat aliquem exire nisi te. Et hoc facias in meritum obedientie salutaris".
6 Qui statim, inclinato capite et tracto caputio, humiliter obedivit et per plures dies fecit portam, elemosinam et coquinam.
7 Socii vero eius, sicut homines illuminati a Deo, ceperunt sentire in cordibus multam pugnam, eo quod fr. Masseus esset homo magne perfectionis et orationis sicut et ipsi et amplius; et tamen erat totum illi impositum loci pondus.
8 Propter quod rogaverunt s. patrem cordaliter, quod dicta officia inter eos distribuere dignaretur, quia nullo modo conscientie poterant sustinere quod dictus frater tot oneribus subiaceret.
9 Nam preterea sentiebant se in orationibus crudos et in conscientia dissipatos, nisi fr. Masseus a dictis elevaretur oneribus.
10 B. autem Franciscus, hoc audiens, acquievit caritativis eorum consiliis et, fr. Masseum vocans, dixit: "Fr. Massee, isti socii tui volunt partem de officiis que tibi imposui; et ideo volo quod dicta officia dividantur".
11 Et humiliter et patienter respondit: "Pater, quicquid michi in partem vel totum imponitis, totum a Deo estimo esse factum".
12 Tunc s. Franciscus, videns caritatem illorum et fr. Massei humilitatem, fecit predicationem mirabilem de sanctissima humilitate; exhortando ipsos quod, quanto maiora dona conferret nobis Altissimus, tanto quis debet esse humilior, quia absque humilitate nulla virtus est acceptabilis coram Deo.
13 Et hiis dictis, officia cum caritate distribuit et omnes cum s. Spiritus gaudio benedixit. Ad laudem D.n. Ihesu Cristi. Amen.

Caput XIII - Qualiter s. Franciscus fr. Masseum levavit in aere cum flatu, et quomodo s. Petrus et s. Paulus apparuerunt s. Francisco Rome in ecclesia s. Petri.

«  » Index

1 Mirabilis Dei servus et verus Cristi discipulus s. Franciscus, ut Cristo se in omnibus conformaret, sicut Salvator misit discipulos suos binos in omnem civitatem et locum quo erat ipse venturus (cfr. Luc 10,1),
2 ita postquam s. Franciscus aliquos socios habuit, ad duodenarium numerum congregatos, binos per mundum ad predicandum dispersit.
3 Et ut exemplum aliis in se monstraret de vera obedientia, ipse prior exemplo Cristi benedicti incipiebat facere quam docere (cfr. Act 1,1). Unde quodam tempore cum ceteris sociis partes orbis varias adsignans, ipse, electo sibi fr. Masseo pro socio, versus provinciam Francie iter arripuit.
4 Cum vero irent pariter, pervenerunt ad habitationes quasdam fidelium: unde pro necessitate corporis oportebat eos, prout dicit regula, mendicare;
5 ita quod s. Franciscus ivit per unam contratam fr. vero Masseus per aliam.
6 Sanctus vero Franciscus, quia erat despectus et parvus, et propterea inter ignotos quasi despiciebatur ab omnibus, quia humane insipientie oculus non illa que intus sed solum illa que foris iudicat, ideo ipse sanctus quosdam bolos vilis panis et frusta parvula conquisivit;
7 sed fr. Masseo, qui erat pulcher homo et magnus, dati fuerunt plures et pulcriores.
8 Cum autem ambo extra terram in quodam loco, ut simul cibum sumerent, convenissent, non inveniebant nisi solum terre ubi locarent elemosinas conquisitas, quia regio illa erat omnimo nuda lapidum. Tandem nutu divino pervenerunt ad quemdam fontem, in cuius margine collocatus erat lapis pulcher et latus; de quo valde gavisi, super lapidem illum acquisita panis fragmentula posuerunt.
9 Cum vidisset autem s. Franciscus quod frusta panis fr. Massei essent pulcriora et plura quam sua, exultans in spiritu pro desiderio paupertatis, ait: "O fr. Massee, nos non sumus digni de tam magno thesauro".
10 Et hoc, elevando vocem gradatim, pluries replicavit. Respondit fr. Masseus: "Pater carissime, quomodo potest dici thesaurus, ubi est tanta penuria: quod nec est ibi tobalia nec cultellum nec incisoria nec scutella nec domus nec mensa nec famulus nec ancilla?".
11 Respondit s. Franciscus: "Et hoc ego reputo magnum thesaurum, ubi nichil est de hiis que preparat humana industria.
12 Sed quicquid adest, totum a providentia ministratur divina, sicut manifeste apparet in pane acquisito, in lapide tam pulcro et in fonte tam limpido.
13 Unde volo quod rogemus Deum, ut thesaurum s. paupertatis tam nobile, qui habet administratorem Deum, faciat nos toto corde diligere".
14 Et de illis frustulis et fonte, cibo et potu gaudenter et cum laudibus divinis assumpto, surrexerunt ut versus Franciam pergerent. Et cum pervenissent ad quamdam ecclesiam, dixit s. Franciscus socio: "Intremus ut hic missam Domini audiamus". Sed cum sacerdos abesset, s. Franciscus abscondit se post altare illius ecclesie ad orandum.
15 Et ibidem recepit visitationis divine tam excessivum fervorem, eius animam ad paupertatis concupiscentiam totaliter inflammantem, quod videbatur ex facie et oris yatu quasi flammas amoris emittere.
16 Et egrediens ad socium sic ignitus ore vehementer dicebat: "A, A, A, A, fr. Massee, prebe michi teipsum!". Et hoc fecit ter.
17 Fr. autem Masseus, stupens de tam vehementi fervore, cum tertia vice s. Franciscus dixisset: "Prebe michi teipsum!", misit se totum infra brachia s. patris.
18 Tunc s. Franciscus, cum yatu magno et Spiritus sancti fervore ac clamore valido reboando "A, A, A, A," levavit fr. Masseum cum ipso flatu in aere et impulit illum ante se quantum posset esse unius longe haste mensura.
19 Quod videns, fr. Masseus stupuit valde de tam mirando s. patris fervore; et retulit postea socius quod in illo s. Francisci impulsu tantam dulcedinem et s. Spiritus consolationem persensit, quod nunquam in vita sua consolationem tam maximam se meminit habuisse.
20 Post hec dixit s. Franciscus: "Carissime, eamus ad s. Petrum et ad s. Paulum, et rogemus eos, quod ipsi nos doceant et adiuvent possidere thesaurum inenarrabilem sanctissime paupertatis.
21 Et addidit s. Franciscus fr. Masseo, dicens: "Carissime et dilectissime mi frater, thesaurus beatifice paupertatis est tam dignissimus, tam divinus, quod nos non sumus digni illum in vasis (cfr. 2Cor 4,7) nostris tam vilissimis possidere,
22 cum hec sit illa virtus celestis per quam terrena et transitoria cuncta calcantur et per quam omnes obices tolluntur e medio, ut libere Domino eterno mens humana iungatur.
23 Hec est que adhuc animam in terris positam facit in celis cum angelis conversari.
24 Hec est que Cristum in cruce associat, cum Cristo in tumulo absconditur et cum Cristo resurgit et ascendit in celum; quia dotem agilitatis super celum volandi animabus ipsam amantibus etiam in hac vita concedit, cum vere humilitatis et caritatis arma custodiat.
25 Ideo rogemus sanctissimos apostolos Ihesu Cristi, quod ipsi, qui fuerunt amatores huius evangelice margarite, hanc gratiam nobis acquirant a D. Ihesu Cristo,
26 ut ipse, qui fuit s. paupertatis observator et doctor, dignetur per suam sanctissimam misericordiam nobis concedere ut mereamur veri esse observatores et humiles discipuli pretiosissime et amantissime et angelice paupertatis".
27 Cum pervenissent ergo Romam, intraverunt ecclesiam Principis apostolorum, Petri beatissimi; et postquam intraverunt, s. Franciscus perrexit ad unum angulum ipsius ecclesie et fr. Masseus ad alium, ad rogandum Deum et sanctos eius apostolos, quod ad possidendum s. paupertatis thesaurum ipsos instruerent et iuvarent.
28 Et hoc cum devotione magna et multis lacrimis postulabant. Cum autem in oratione humiliter insisterent, et ecce b. Petrus et b. Paulus apparuerunt cum magna claritate b. Francisco, amplexantes illum et obsculantes atque dicentes:
29 "Fr. Francisce, quia hoc tu petis et desideras quod Cristus et sancti apostoli servaverunt, ideo notificamus tibi ex parte sua quod tuum desiderium est impletum.
30 Et D. Ihesus Cristus nos misit ad te, ut annuntiemus tibi quod oratio tua exaudita est (cfr. Luc 1,13), et thesaurus sanctissime paupertatis tibi et tuis sequentibus perfectissime est concessus.
31 Et tibi ex parte Cristi dicimus quod, quicumque hoc desiderium perfecte tuo exemplo sequentur, de regno beatitudinis sunt securi; et tu et omnes tui sequaces erunt a Domino benedicti".
32 Et hiis dictis recesserunt, relinquentes eum intime consolatum. S. autem Franciscus, surgens ab oratione, obviavit socio et interrogavit si aliquid habebat a Domino. Qui respondit quod nichil habebat.
33 Sanctus autem Franciscus dixit quod b. Petrus et b. Paulus sibi apparuerant et hec verba consolatoria, ut predictum est, revelaverant.
34 E quo utrique tanto gaudio et letitia sunt repleti quod, obliti ire in Franciam, sicut proposuerant primitus, ad vallem Spoletanam cum festinatione redierunt, ubi debebat hec via celestis et angelica inchoari. Ad laudem D.n. Ihesu Cristi. Amen.

Caput XIV - Qualiter, loquente s. Francisco cum sociis de Deo, Cristus apparuit in medio eorum.

«  » Index

1 Sanctissimus p.n. Franciscus, qui totum cogitatum suum in Cristo benedicto iactaverat, et totum suum studium et desiderium et orandi et loquendi et conversandi modum ad eius beneplacitum in se et aliis suis sociis ordinabat, quando volebat loqui de Deo et de salute anime;
2 cum esset aliquando cum illis sanctis et apostolicis sociis ad loquendum de Deo in loco aliquo congregatis, accidit semel in principio sue conversionis, cum adhuc pauci essent, quod, sedente patre pio cum fillis tam benedictis, in fervore spiritus uni eorum precepit ut in nomine Domini os suum aperiret et loqueretur de Deo quicquid ei divinus Spiritus suggerebat.
3 Cum autem ille sine mora obedienter inciperet et stupenda, docente Spiritu sancto, eructaret, et s. pater imposuit primo silentium et alteri precepit ut os suum in nomine Domini aperiret;
4 et illo obediente et Dei magnalia per Dei gratiam diffundente; et s. Franciscus huic secundo sicut primo imperavit silentium. Et tertio imposuit ut ad laudem D. Ihesu Cristi absque premeditatione aliquid eructaret.
5 Et tertius primorum exemplo, humilem obedientiam adimplendo, tam miranda et archana de divinis occultis producebat in lucem, quod nulli dubium erat quod per ipsum et alios Spiritus sanctus loquebatur.
6 Cum igitur sic sigillatim vasa illa sanctorum simplicium balsamum divine gratie funderent, ad imperium s. patris, loquendo scilicet melliflue de divinis,
7 et ecce in medio eorum D. Ihesus Cristus benedictus apparuit in specie speciosissimi iuvenis, cum tanta dulcedine gratie omnibus benedicens, quod tam s. pater quam ceteri omnes fuerunt rapti; et iacebant quasi mortui, de mundo isto nichil penitus sentientes.
8 Cum vero ad semetipsos redirent, dicebat s. pater: "Fratres mei dilectissimi, gratias agite D. Ihesu Cristo, quia placuit ei per ora simplicium thesauros disseminare celestes; nam ipse, qui aperit os infantium et mutorum, linguas simplicium facit sapientissimas et disertas (cfr. Sap 10,21). Ad laudem D.n. Ihesu Cristi, qui est benedictus in secula. Amen.

Caput XV - Qualiter s. Franciscus et socii eius simul cum s. Clara fuerunt rapti in loco Portiuncule.

«  » Index

1 Franciscus, servus Dei altissimi, dum staret Assisii, vivente adhuc b. sponsa Cristi Clara, cum frequenter illam suis sacris exhortationibus visitaret, illa rogavit pluries b. Franciscum, quod faceret ei hanc consolationem, ut scilicet semel insimul comederent.
2 B. autem Franciscus semper illud facere renuebat. Unde accidit quod socii s. patris, s. Clare desiderium perpendentes, b. Francisco dixerunt:
3 "Pater, nobis videtur quod rigor iste non sit secundum caritatem divinam, quod b. Claram, virginem tam sacram et Deo dilectam non exaudis;
4 et que presertim ad tuam predicationem pompas seculi dereliquit. Propter quod nedum semel sumere cibum tecum potuit; sed, si cum tanta instantia maiorem gratiam postulasset, plantule tue facere debuisses!".
5 Respondit b. Franciscus: "Videtur vobis quod de hoc desiderio illam exaudiam?". Cui socii dixerunt: "Ita, pater; nam digna est (cfr. Luc 7,4) quod hanc consolationem sibi adimpleas".
6 Respondit s. Franciscus: "Ex quo vobis placet, etiam michi videtur; sed, ut plenius consoletur, volo quod hoc fiat in S. Maria de Angelis.
7 Ipsa enim diu stetit in S. Damiano reclusa; unde letificabitur aliquantulum revidendo locum S. Marie, ubi fuit tonsa et facta sponsa D. Ihesu Cristi; et ibi comedemus simul in nomine Domini".
8 Ordinata est ergo dies qua egrederetur cum socia; et, comitantibus eamdem sociis s. patris, venit benedicta Clara ad S. Mariam de Angelis.
9 Et beatissima Dei Matre reverenter et humiliter adorata ac loco circumquaque ex devotione lustrato, hora facta est comedendi: humilis et divinus Franciscus fecit mensam, sicut sepe consueverat, in plana terra parari,
10 et sedit ipse et beatissima Clara, et unus de sociis s. Francisci cum socia s. Clare; et omnes alii eius socii in mensa illa humili sunt locati.
11 Pro primo autem ferculo incepit s. Franciscus loqui de Deo tam suaviter et sancte et tam altissime et divine, quod ipse s. Franciscus et s. Clara et socia et omnes alii qui erant in mensa illa paupercula fuerunt rapti tanta habundantia gratie Altissimi que eis supervenit.
12 Ipsis autem sedentibus sic raptis et oculis ac manibus in celum directis, homines de Assisio et de Betona et undique per contratam videbatur quod S. Maria de Angelis et totus locus et silva que erat adhuc iuxta locum, omnia comburebantur, et unus magnus ignis omnia predicta preoccupabat, scilicet ecclesiam, locum et silvam.
13 Propterea Assisinates, ut loco succurrerent, cum magna festinatione cucurrerunt, credentes firmiter quod omnia comburerentur ab igne. Quando vero venerunt ad locum, viderunt cuncta illesa penitus et intacta.
14 Intrantes autem domum, invenerunt b. Franciscum cum b. Clara et omnibus sociis antedictis raptos ad Dominum; et circa mensam illam humilissimam omnes sedentes virtute indutos ex alto (cfr. Luc 24,49).
15 Et tunc certitudinaliter adverterunt quod ille erat ignis divinus qui, ob devotionem tam sanctorum et sanctarum dictum locum divini amoris copiosis consolationibus inflammabat. Unde recesserunt valde hedificati et consolati.
16 B. autem Franciscus et b. Clara et ceteri, refecti tam consolatione copiosa divina, de alio cibo parum aut modicum curaverunt.
17 Tunc sumpto tam benedicto cibo, b. Clara rediit ad S. Damianum. Unde videntes eam, sorores fuerunt valde gavise, quia timuerant ne s. Franciscus vellet eam mittere ad aliud monasteriurm gubernandum,
18 sicut miserat s. Agnetem, germanam eius, pro abbatissa Florentiam: nam illo tempore mittebat s. Franciscus ad monasteriorum exteriorum regimina; et aliquando dixit s. Clare: "para te, si oportebit, ire quocumque te misero".
19 Et illa, sicut filia obedientie dicebat: "Parata sum, pater, quocumque me miseris obedire". Propter hoc sorores fuerunt gavise quando eam rehabuerunt; et b. Clara ex tunc remansit valde consolata. Ad laudem D.n. Ihesu Cristi. Amen.

Caput XVI - Qualiter Deus revelavit s. Clare et fr. Silvestro quod s. Franciscus deberet predicare.

«  » Index

1 Tempore quo s. Franciscus in sue conversionis principio, cum iam plures socios aggregasset, positus fuit in magne dubitationis agone, an scilicet vacaret orationi continue, an predicationi aliquando intenderet.
2 Et cupiebat valde scire quod amplius placeret D. Ihesu Cristo. Et s. humilitas s. Franciscum non permittebat de seipso presumere; ideo ad aliorum refugium se convertit, quorum orationibus divinum beneplacitum inveniret.
3 Unde vocavit fr. Masseum et ait illi: "Carissime, vade ad Claram et dicas ei ex parte mea quod ipsa cum aliqua de spiritualibus sociabus suppliciter Deum roget, ut indicet michi an aliquando predicem, an vacem orationi continue.
4 Vadas etiam ad fr. Silvestrum, qui moratur in monte Subasio, et dicas ei similiter". Iste fuit ille dompnus Silvester, qui crucem auream vidit procedentem ex ore Francisci in longum usque ad celos et in latum usque ad mundi fines. Qui erat tante devotionis et gratie, quod quicquid postulabat, statim exaudiebatur a Deo.
5 Singulariter Spiritus sanctus etiam fecerat eum dignum divino eloquio; propterea s. Franciscus magnam devotionem et fidem habebat in eo. Morabatur ipse fr. Silvester solus in loco predicto.
6 Fr. vero Masseus, prout a s. Francisco sibi fuerat imperatum, primo b. Clare et postea fr. Silvestro ambasiatam predictam imposuit.
7 Fr. autem Silvester statim ad orandum perrexit; et cum oraret, statim habuit divinum responsum.
8 Et statim exivit ad fr. Masseum, dicens: "Hec dicit Deus: ut dicas fr. Francisco quod ipsum non propter se solum vocavi, sed ut fructum faciat animarum et multos per eum lucretur".
9 Post hec fr. Masseus rediit ad s. Claram, ut sciret quid a Domino impetrasset. Que respondit quod tam ipsa quam socia responsum habuerunt a Domino responsioni fr. Silvestri per omnia simile.
10 Rediit ergo fr. Masseus ad s. Franciscum. Quem sanctus in caritate recipiens, pedes abluendo refectionemque parando; sumpto cibo, fr. Masseum vocavit in silvam,
11 et, nudato capite cancellatisque manibus, genuflexit, interrogavit, dicens: "Quid iubet D.n. Ihesus Cristus ut faciam?". Respondit fr. Masseus quod tam fr. Silvestro quam sorori Clare et socie una fuit Cristi benedicti responsio:
12 scilicet quod vult ut vadas ad predicandum, quia non vocavit te propter te solum sed propter salutem etiam aliorum.
13 Et tunc facta est manns Domint super (cfr. Ez 1,3) s. Franciscum; et in fervore spiritus surgens, totus ignitus virtute Altissimi, dixit: "Eamus in nomine Domini!".
14 Et assumpsit sibi in socios fr. Masseum et fr. Angelum, sanctos viros; et cum iret quasi fulgur in impetu spiritus, non attendens ad viam vel ad semitam, pervenerunt ad castrum quod dicitur Cannarium,
15 et predicavit ibi in tanto fervore et miraculo yrundinum que ad eius imperium tacuerunt, quod omnes illi de Cannario, mares et mulieres, volebant ire, relicto castro, post eum.
16 Sanctus vero Franciscus ait illis: "Non festinetis, et ego ordinabo quid pro salute vestra facere debeatis". Et ex tunc cogitavit facere Ordinem tertium, ut salutem omnium universaliter procuraret.
17 Et dimittens illos valde consolatos et ad penitentiam dispositos, recessit inde et venit inter Cannarium et Bevanium.
18 Et transiens per territorium illud in dicto fervore cum sociis antedictis, respexit quasdam arbores iuxta viam in quibus residebat tanta multitudo avium diversarum, quod nunquam in partibus illis fuit visa similis multitudo. In campo insuper iuxta predictas arbores multitudo maxima diversarum avium residebat.
19 Quam multitudinem s. Franciscus prospiciens et admirans, facto super se Spiritu Dei, dixit sociis: "Vobis hic in via me expectantibus, ibo et predicabo sororibus meis aviculis". Et intravit in campum ad aves que residebant in terra.
20 Et statim quod predicare incepit, omnes aves in arboribus residentes descenderunt ad eum et simul cum illis de campo immobiles permanserunt, cum tamen s. Franciscus iret inter eas plurimas tunica contingendo.
21 Et nulla earum penitus movebatur, sicut recitavit fr. Iacobus de Massa, sanctus homo, qui omnia supradicta habuit ab ore fr. Massei, qui in illo miraculo erat socius s. patris.
22 Quibus avibus s. Franciscus ait: "Multum tenemini Deo, sorores mee aves, et debetis eum semper et ubique laudare propter liberum quem habetis ubique volatum, propter vestitum duplicatum et triplicatum, propter habitum pictum et ornatum,
23 propter victum sine vestro labore paratum? propter cantum a Creatore vobis intimatum, propter numerum ex Dei benedictione multiplicatum, propter semen vestrum a Deo in arca Noe reservatum, propter elementum aeris vobis deputatum.
24 Vos non seminatis, nec metitis, et Deus vos pascit (cfr. Luc 12,24), et dat flumina et fontes ad potum, montes et colles, sassa et ibices ad refugium et arbores altas ad nidum; et cum nec filare nec nere sciatis, prebet tam vobis quam vestris filiis necessarium indumentum.
25 Unde multum diligit vos Creator, qui vobis tot beneficia contulit. Quapropter cavete, vos mee avicule, ne sitis ingrate, sed semper laudare Deum studete".
26 Ad hec sanctissimi verba patris omnes ille aves ceperunt aperire rostra, expandere alas et extendere colla, et reverenter usque ad terram flectere capita, et suis cantibus et gestibus demonstrare quod verba que dixerat s. pater eas multipliciter delectabant.
27 Et s. vero pater, similiter cum hec aspiceret, mirabiliter in spiritu exultabat; et mirabatur de tanta multitudine avium et de varietate pulcherrima, de ipsarum etiam affectione et familiaritate concordi;
28 et propterea ipse in eis laudabat mirabiliter Creatorem et ipsas ad Creatoris laudem dulciter invitabat.
29 Completa vero predicatione et laudis Dei exhortatione, fecit omnibus illis avibus signum crucis et, eas licentians, de laude Dei instanter admonuit.
30 Tunc omnes ille aves simul in altitudine se levaverunt et in aere simul fecerunt magnum et mirabilem cantum; et, completo cantu, secundum crucem a s. patre factam se cruciformiter diviserunt et in partes quatuor iter direxerunt.
31 Et quelibet pars in altum cum cantu mirabili se levando, ad unam de quatuor partibus mundi se direxit: una versus orientem, alia versus occidentem, tertia versus meridiem et quarta versus aquilonem;
32 ostendentes quod, sicut eis erat predicatum a sanctissimo et futuro s. crucis signifero, sic se in crucis modum diviserunt; cantando vero cruciformiter per quatuor mundi partes volabant;
33 innuentes quod crucis predicatio, per patrem sanctissimum renovata, per totum mundum per eius fratres erat portanda: qui more avium nichil proprium possidentes in terra, solius Dei providentie se committunt.
34 Et ideo tales per Cristum aquile appellantur, cum dixit: "Ubicumque fuerit corpus, illic congregabuntur et aquile (Mat 24,28)". Qui sancti qui sperant in Domino assumunt pennas ut aquile, volabunt ad Dominum et non deficient (cfr. Is 40,31) in eternum. Ad laudem et gloriam D.n. Ihesu Cristi. Amen.

Caput XVII - Qualiter s. Franciscus nomen magistri abhorrebat.

«  » Index

1 Humilis Cristi imitator Franciscus, sciens soli Cristo nomen magisterii convenire, per quem omnia facta sunt (cfr. Ioa 1,3; 1Cor 8,6) opera, dicebat quod libenter vellet scire facere omnia, sed nollet esse magister nec magisterii nomine insigniri;
2 sed ex tali nomine contra verbum Cristi in evangelio prohibenti ut nulli vocentur magistri (cfr. Mat 23,10) facere videretur,
3 quia melius est esse humilem ex paupercula sua scientia, quam si esset possibile facere magnalia et presumere contra gloriosi magistri humilia documenta.
4 Nam nomen magisteri nemini convenit nisi Cristo benedicto, cuius perfecta sunt opera.
5 Et ideo fuit ab ipso mandatum, ut nullus super terram magister vocari presumat, quia unus et solus et verus absque defectu in celis magister est: Cristus benedictus, qui est Deus et homo, lux et vita, conditor mundi, laudabilis et gloriosus in secula. Amen.

Caput XVIII - Qualiter mors s. Francisci fuit revelata domine Iacobe de SeptemsolIis, et quomodo ipsi b. Francisco fuit revelata certitudo eterne salutis.

«  » Index

1 Quando b. Franciscus aliquot diebus ante mortem in palatio episcopi Assisinatis decumbebat infirmus, et cum aliquibus suis sociis frequenter quasdam Dei laudes ex devotione cantabat; et si ipse propter infirmitatem cantare non posset, imponebat sepe sociis ut cantarent.
2 Assisinates autem, timentes ne tam carum thesaurum contingeret extra Assisium possideri, faciebant a multis armatis die noctuque dictum palatium sollicite custodiri.
3 Viro autem sancto ibidem in infirmitate per dies plurimos decubante, quidam de sociis dixit eii "Pater, tu scis quod isti de civitate habent in te magnam fidem et te reputant sanctum virum; et ideo possunt cogitare quod si in te esset sanctitas, ut ab omnibus dicitur, deberes cogitare de morte, dum ita graviter infirmaris, et magis plangere quam cantare.
4 Nam iste cantus laudum quem hic facimus auditur a multis, quia palatium istud propter te custoditur a magna multitudine armatorum, ita forte quod ipsi haberent malum exemplum.
5 Unde credo quod bene faceremus si recederemus hinc et rediremus omnes ad S. Mariam de Angelis, quia non stamus bene hic inter seculares personas".
6 Respondit s. Franciscus hoc sibi dicenti: "Carissime, tu scis quod iam sunt duo anni, dum staremus Fulginii, quod Dominus revelavit tibi terminum vite mee.
7 Revelavit insuper michi quod ad paucos dies, scilicet in ista infirmitate, dictus terminus finietur; et in ipsa revelatione fecit me Deus certum de remissione omnium peccatorum et de beatitudine paradisi.
8 Usque ad revelationem autem illam ego flevi de morte et de peccatis meis; sed postquam facta fuit michi ista revelatio, tanto repletus sum gaudio, amplius plorare non possum, sed semper in letitia maneo.
9 Et propterea ego canto et cantabo Deo, qui bona gratie tribuit michi (cfr. Ps 12,6) et certum me fecit de bonis glorie paradisi. De recessu vero de loco isto bene assentio; sed paretis vos ad me deferendum, quia ego propter infirmitatem ambulare nequeo".
10 Fratres ergo predicti ipsum in brachiis detulerunt et cum magna comitiva pergebant usque ad S. Mariam de Angelis.
11 Cum autem pervenissent ad hospitale quod est in itinere, interrogavit s. Franciscus si adhuc ibi esset, quia ipse, caligantibus oculis, ex penitentia et fletu preterito plene videre non poterat.
12 Cum didicisset ergo quod ad hospitale esset, fecit se poni in terram et dixit: "Vertatis me versus Assisium".
13 Et stans in via, facie ad civitatem versa, benedixit illam multis benedictionibus, dicens: "Benedicta tu a Domino, quia per te multe anime salvabuntur, et in te multi servi Altissimi habitabunt, et de te multi eligentur ad regnum eternum". Et hiis dictis, fecit se portari, ut prius.
14 Cum autem pervenisset ad S. Mariam et depositus esset in infirmaria, vocavit unum de sociis et dixit illi: "Carissime, Dominus revelavit michi quod in ista infirmitate usque ad talem diem moriar; et scis quod domina Iacoba de Septemsoliis, devota Ordinis nostri carissima, si mortem meam sciret et non interesset, valde inconsolabiliter tristaretur.
15 Ne ergo turbetur, significemus sibi quod, si vult me videre vivum, statim Assisium veniat". Respondit ille: "Bene dicis, pater; quia, propter magnam devotionem quam ad te habet, esset valde inconveniens quod ipsa non esset in morte tua".
16 Dixit ergo b. Franciscus: "Porta michi cartam et pennam, et scribe sibi sicut ego dicam tibi". Et ille incepit scribere: "Domine Iacobe, serve Altissimi, fr. Franciscus, pauperculus Cristi, salutem et societatem Spiritus sancti in D. Ihesu Cristo.
17 Scias, carissima, quod michi Cristus benedictus per suam gratiam vite mee terminum futurum in proximo revelavit. Quapropter si vis invenire me vivum, visis litteris, ad S. Mariam de Angelis venire festina.
18 Nam si usque ad talem diem non veneris, me vivum invenire non poteris. Et porta tecum pannum cilicinum in quo corpus meum involvas, et ceram pro sepultura.
19 Rogo etiam quod portes michi de illis comestibilibus que michi consuevisti dare quando infirmabar Rome".
20 Dum vero hec scriberentur, ostensum est in Spiritu sancto s. Francisco, quod domina Iacoba veniebat ad eum et secum ducens omnia predicta portabat.
21 Unde statim dixit scribenti: "Non scribas amplius, quia non oportet, et litteram ipsam reponas". Et mirati sunt universi quare litteram non permittebat compleri.
22 Et ecce, facto modici temporis intervallo, domina Iacoba sonavit ad portam; ad quam cum ivisset portarius, invenit dictam dominam Iacobam, nobilissimam romanam, cum duobus filiis senatoribus et militum maxima comitiva, que veniebat ad s. Franciscum.
23 Et portabat secum omnia illa que s. Franciscus scribebat in littera. Revelaverat enim Deus ipsi domine Iacobe dum oraret Rome, tam mortem s. Francisci futuram in proximo, quam res illas quas postulabat in littera.
24 Portavit insuper tantam copiam cere quod, non solum ad sepulturam, sed etiam in missis et supra corpus sancti per multos dies omnibus copiosissime ministravit.
25 Quando vero dicta domina intravit ad s. Franciscum adhuc viventem, maximam consolationem ex visione mutua perceperunt.
26 Procidens autem illa ad illos pedes divinis caracteribus consignatos, tantam ibi accepit consolationem et gratiam et copiam lacrimarum,
27 quod, sicut Magdalena pedes Domini lacrimis lavit, et devotissime amplexando et geminando oscula circumquaque quasi alterius Cristi pedibus (cfr. Luc 7,44-45) fidelia labia imprimebat, ita quod fratres a pedibus sancti non potuerunt illam avellere.
28 Tandem vero ducta seorsum et interrogata quomodo sic venisset ordinate, respondit quod, cum Rome oraret in nocte, audivit vocem de celo dicentem: "Si vis s. Franciscum invenire viventem, statim absque mora vadas Assisium,
29 et porta tecum illa que infirmanti dare solebas et que erunt etiam necessaria sepulture".
30 Domina vero Iacoba stetit donec s. Franciscus migravit et ad corpus eius mirabilem honorem exhibuit. Et post aliquale tempus ob devotionem sancti Assisium venit,
31 et ibidem in s. penitentia et virtuosa conversatione dies suos finiens, fecit se apud ecclesiam s. Francisci sepeliri. Amen.

Caput XIX - Qualiter Cristus et b. virgo Maria et ss. Iohannes Baptista et Evangelista cum multitudine angelorum loquebantur cum b. Francisco.

«  » Index

1 Puer quidam, puritate columbina et angelica innocentia decoratus, vivente s. Francisco, receptus ad Ordinem, cum staret in quodam locello ubi fratres in campolectis propter penuriam quiescebant;
2 et ad locellum illum venisset s. Franciscus, et de sero, dicto completorio, ad lectum quasi ante alios accessisset, ut postea de nocte, aliis dormientibus, ut sepe consueverat, surgeret,
3 ille puer posuit in corde suo sollicite explorare quo iret sanctus vel quid de nocte faceret cum surgebat.
4 Et ne sompnus ipsum deciperet, collocavit se in lectum iuxta s. Franciscum, et ligavit cordulam suam cum corda illius, ut sentiret cum sanctus exurgeret, ita quod s. Franciscus de tali ligatura nichil advertit.
5 Cum autem omnes profunde dormirent, s. Franciscus surrexit; et cordam suam sentiens detineri, exolvit illam a corda pueri, ita caute quod puer nullo modo persensit, et abiit in quemdam collem ubi iuxta locum erat silva pulcherrima ad orandum solus.
6 Puer autem, cum excitasset et invenisset cordam sancti a sua cordula dissolutam, statim surrexit, ut s. patrem, sicut proposuerat, exploraret.
7 Cum autem invenisset ostium apertum per quod intrabatur in silvam, advertens quod illic sanctus exisset, statim post eum in silvam intravit et perrexit usque ad dicti collis cacumen, ubi s. Franciscus se fixerat ad orandum. Et cum puer staret aliquantulum, a longe incepit audire multorum colloquia.
8 Et appropinquans ut clarius que loquebantur perciperet, et ecce vidit lucem mirabilem, que b. Franciscum undique circumdabat; et in ipsa luce Cristum et b. Virginem gloriosam et b. Iohannem Baptistam et Evangelistam et maximam multitudinem angelorum loquentes cum b. Francisco.
9 Que omnia puer aspiciens et tremebundus hec audiens, factus in extasi, in via, per quam rediturus erat sanctus, quasi mortuus cecidit.
10 Completa vero collocutione tam admirabili et tam sacra, s. Franciscus rediebat ad locum; et in ipso reditu, cum adhuc nox esset, cum pedibus invenit dictum puerum, quasi mortuum iacentem in semita.
11 Cui s. pater compatiens et piis brachiis levans, sicut bonus pastor, oviculam propriam ad lectum reportavit. Et sciens postea ab eodem puero visionem predictam quam viderat, precepit ut nulli, dum ipse sanctus viveret, indicaret.
12 Puer vero tenuit preceptum et in magna gratia Dei et devotione s. Francisci crevit, et valens homo in Ordine bene finivit. Et ipse post mortem s. Francisci hoc fratribus revelavit. Ad laudem et gloriam D.n. Ihesu Cristi. Amen.

Caput XX - De provisione divina in capitulo generali apud s. Mariam de Angelis, et quomodo fuit s. Dominicus cum VII fratribus suis in illo capitulo.

«  » Index

1 In quodam capitulo generali, quod fidelissimus Cristi servus Franciscus in planitie S. Marie de Angelis celebravit, congregati sunt ultra quinque mille fratres; affuit etiam ibi s. Dominicus, caput Ordinis Predicatorum, cum septem fratribus de Ordine suo.
2 Affuit insuper ibi dominus cardinalis Hostiensis, valde devotus b. Francisco et fratribus eius, cui s. Franciscus predixit quod debebat esse papa; et ita fuit. Cum ergo curia domini pape esset tunc Perusii, dictus cardinalis studiose venit Assisium, et omni die veniebat ad videndum s. Franciscum et fratres; et quandoque cantabat missam, quandoque sermonem faciebat eisdem.
3 Cum autem veniebat visitare illud sacrum collegium, et videret illos in campo predicto turmatim ad sexaginta et ad centum et ad trecentos sedere aut in collocutione divina, aut in orationibus et lacrimis, aut in exercitus caritatis, et cum tanto silentio quod nullus erat ibi rumor vel strepitus,
4 admirans de tanta multitudine ut castrorum acies ordinata (cfr. Cant 6,3.9), cum lacrimis et magna devotione dicebat: "Vere castra Dei sunt hec!".
5 Non enim audebat aliquis inter eos fabulas dicere sive truffas, sed ubicumque congregabantur, vel orabant, vel plorabant, vel de salute anime loquebantur. Et habebant in illo campo tecta distincta per turmas de carticinis in circuitu et supra.
6 Unde propter hoc vocatus fuit campus de carticinis. Lecti vero erant vel terra vel modicum palea; cervicalia vero, lapides vel ligna.
7 Propter quod erat cunctorum tanta devotio, quod ex curia ibi propinqua multi comites et barones, duces et milites, cardinales etiam personaliter cum episcopis et clericis, etiam nobiles cum popularibus concurrebant, ut viderent tam sanctam congregationem et humilem, quam mundus nunquam habuit de tot sanctis hominibus similem;
3 ad videndum etiam venerabile caput ipsorum, Franciscum sanctissimum, qui tam pulcram predam mundo rapuerat et tam devotum gregem ad beata Cristi pascua dirigebat.
9 Congregatis autem omnibus, surrexit s. pastor et venerabilis dux Franciscus, et in fervore s. Spiritus illi beato gregi verbum vite proposuit voce altisona et tubali, quam sibi divina unctio infundebat.
10 Et istud thema proposuit: Magna promisimus, maiora nobis promissa sunt; servemus hec, spiremus ad illa; brevis voluptas, perpetua pena; modica passio, gloria infinita.
11 Et super hec verba devotissime predicando, hortabatur omnes ad obedientiam s. matris ecclesie, ad suavitatem caritatis fraterne,
12 ad orandum pro universo populo sancto Dei, ad patientiam in adversis, ad munditiam et castitatem angelicam, ad pacem et concordiam cum Deo et hominibus, ad humilitatem et mansuetudinem cum omnibus, ad mundi contemptum et ad ferventem zelum evangelice paupertatis,
13 ad sollicitudinem et vigilantiam orationis et divine laudis, ad iactandum totam curam (cfr. Ps 54,23) et sollicitudinem anime et corporis in pastorem bonum et nutritorem animarum et corporum, D. n. Ihesum Cristum benedictum.
14 "Et propter hoc melius observandum precipio vobis, fratribus omnibus hic congregatis, in meritum obedientie salutaris, quod nullus vestrum curam aliquam vel sollicitudinem habeat de aliqua re comestibili vel potabili aut de aliquibus necessariis corpori;
15 sed tantummodo intendatis orationi et laudi Dei, omnem curam vestram proicientes in Cristum, quoniam ipsi est specialis cura de vobis". Et ita fecerunt omnes, ylari animo ad orandum currentes.
16 Sanctus autem Dominicus, quia ad hoc erat presens, admirans de mandato quod fecerat s. Franciscus et reputans illum indiscrete procedere, eo quod precepisset in tam magna multitudine ut nullus haberet curam de rebus necessariis corpori, et estimabat in tanta multitudine inconvenientia debere contingere.
17 Sed D. Ihesus, volens ostendere quod ipse curam gereret de tam caris ovibus et suis pauperibus singularem, statim inspirando facta est manus Domini super Perusinos, Spoletanos, Fulsinenses, Spellenses, Assisinates et cunctas adiacentes terras.
18 Et veniebant cum asinis, mulis et equis, et curribus oneratis pane et vino (cfr. 1Re 25,18), fabis et caseo, et omnibus bonis, quibus putabant illos beatos pauperes indigere.
19 Insuper portabant tobaleas et vasa magna et parva, et quicquid utensilium opus esset; et beatum se reputabat ille qui devotius et attentius servire posset, et in omnibus illi beate moltitudini necessaria studiosissime providere.
20 Vidisses autem sanctorum illorum cetum milites et nobiles devotissime servientes; vidisses ibidem clericos devotos et fideles more domicellorum undique discurrentes;
21 vidisses ibi adolescentium floridam inventutem cum tanta reverentia etiam ministrantes, ut videretur non pauperculis fratribus sed apostolis D. Ihesu Cristi servire.
22 Que omnia cum s. Dominicus cerneret et divinam providentiam ibi vere cognosceret, humiliter redarguens semetipsum de iudicio indiscretionis predicte quod fecerat, genuflectens b. Francisco, dixit humiliter culpam suam et ait:
23 "Vere Deus habet curam de istis sanctis pauperculis, et ego nesciebam. Unde ex nunc promitto servare s. evangelicam paupertatem, et maledico ex parte Dei omnes fratres de Ordine meo, qui in Ordine ipso proprium habere presumpserint".
24 Fuit igitur s. Dominicus valde edificatus de fide s. Francisci et de obedientia et paupertate tam ordinati et tam magni collegii, et de providentia divina et copia abundantissima omnis rei.
25 Nam sicut vere sanctus et sapiens Deum fidelissimum in omnibus verbis suis advertit; qui sicut ager virgulta crescere facit et lilia et sicut pascit celi volatilia, sic suis devotis pauperibus cuncta prebet necessaria.
26 In illo autem capitulo fuit dictum s. Francisco, quod multi portabant loricas ad carnem et circulos ferreos: propter quod aliqui infirmabantur et aliqui moriebantur et multi impediebantur orare.
27 Unde ipse, sicut discretissimus pater, precepit omnibus per obedientiam salutarem, quod quotquot habebant loricas et circulos, ipsos in conspectu eius deponerent.
28 Et invente sunt bene quingente lorice et circuli ferrei brachiorum et ventris in tanta quantitate quod fecerunt magnum acervum; qui fecit cuncta relinqui.
29 Post hec s. pater, docens et consolans universos et instruens quomodo de presenti seculo nequam evaderent, cum benedictione Dei et cum letitia spirituali cunctos consolatos remisit in diversas mundi provincias. Ad laudem D.n. Ihesu Cristi. Amen.

Caput XXI - Qualiter Deus locutus est b. Francisco, et qualiter s. Franciscus crescere fecit vinum in vinea ubi non erat uva.

«  » Index

1 Cum s. Franciscus graviter pateretur in oculis, dominus Hugolinus, cardinalis protector Ordinis, qui ipsum intime diligebat, misit sibi dicendo quod iret Reate, ubi erant optimi medici oculorum.
2 Beatus autem Franciscus, recepta littera domini cardinalis, primo ivit ad S. Damianum, ubi stabat S. Clara, devotissima Cristi sponsa. Proposuerat enim, antequam recederet, consolationem facere S. Clare; et postea iret Reate.
3 Cum igitur S. Franciscus ivisset ad S. Damianum, prima nocte sequente tam graviter est in oculis infirmatus quod lucem videre non poterat.
4 Unde b. Clara fecit sibi de carticinis cellulam, ubi s. Franciscus remotius moraretur; et stetit ibidem quinquaginta diebus in tanto dolore oculorum et vexatione multiplicium murium a demone excitata, quod die noctuque quiescere non valebat.
5 Tunc s. Franciscus, flagellum Domini recognoscens, incepit Deo gratias agere et illum toto corde et ore laudare, et ex intimis clamabat precordiis, quod illis infirmitatibus et angustiis et multo maioribus dignus erat.
6 Et cum hoc rogabat, dicens: "Domine Ihesu Criste, pastor bone, qui pro nobis indignis tuam dignissimam mesericordiam in duris angustiis posuisti, concede michi, ovicule tue, gratiam et virtutem, ut in nulla tribulatione aut angustia vel dolore a te recedam".
7 Et cum hec dixisset, facta est ad eum vox Dei de celo (cfr. Ioa 12,28), dicens: "Francisce, responde michi: si tota terra esset aurum et omnia maria et flumina et fontes essent balsamum; et omnes montes et colles et lapides essent lapides pretiosi;
8 et tu inveniens alium thesaurum nobiliorem hiis omnibus quanto est nobilius aurum quam terra et balsamum quam aqua, et lapides pretiosi quam montes et saxa, et esset tibi pro ista tua infirmitate datus ille thesaurus tam carior, nonne deberes multum gaudere?".
9 Respondit s. Franciscus: "Domine, non sum dignus (cfr. Mat 8,8) tam pretioso thesauro". Et Dominus ad eum: "Gaude nunc, inquit, fr. Francisce, quia ille est thesaurus vite eterne quem tibi reposui, et ex nunc te illo investio; et ista infirmitas et afflictio est arra illius beati thesauri".
10 Tunc s. Franciscus, valde letus effectus, vocavit socium, dicens: "Eamus ad dominum cardinalem". Et consolans primo s. Claram verbis melliIluis et divinis ac eidem vale humile, ut consueverat, faciens, versus Reate iter arripuit.
11 Cum autem appropinquasset Reate, tanta multitudo populi ad ipsum confluebat, quod propter hoc intrare noluit civitatem, sed divertit ad quamdam ecclesiam distantem forte per duo miliaria a Reate.
12 Cives vero, scientes eum ad dictam ecclesiam commorari, ad ipsum cum tanta multitudine concurrebant, quod vinea sacerdotis illius ecclesie, cum esset tempus vindemiarum, tota dissipabatur et insuper vorabatur.
13 Quod dampnum sacerdos considerans, dolebat valde et penitebat quod s. Franciscum in ipsam ecclesiam intrare permiserat.
14 Quod s. Franciscus per Spiritum sanctum intelligens, fecit dompnum sacerdotem vocari et dixit ei: "Pater carissime, quot salmas vini vinea ista prebet, quando melius tibi fructificat?". Qui respondit: "Duodecim".
15 Dixit s. Franciscus: "Rogo te, pater, quod patienter substineas in hac tua ecclesia me morari propter quietem quam utcumque reperior; et permitte quod omnes de uvis accipiant amore Dei et mei pauperculi. Et ego promitto tibi ex parte D.n. Ihesu Cristi benedicti quod recolliges viginti salmas hoc anno".
16 Hoc autem faciebat s. Franciscus propter magnam animarum salutem quam Dominus operabatur ibidem; nam multos cernebat de advenientibus divino inebriatos amore et oblitos mundi ad celestia desideria commutatos.
17 Propterea utilius indicabat materialem vineam dissipari quam vineam Domini Sabaoth (cfr. Is 5,7) fieri sterilem vino celesti.
18 Confisus ergo sacerdos de promissionibus sancti, vineam libere in cibum advenientibus dereliquit. Mirabile certe, quod vinea fuit totaliter dissipata et ab advenientibus devorata, ita quod vix aliqui botruli remanserunt.
19 Adveniente autem vindemie tempore, sacerdos, de sancti promissione confidens et illa pauca grana uvarum recolligens et in consueto torculari reponens, secundum promissum s. Francisci viginti salmas vini optimi recolligit.
20 In quo miraculo manifeste ostenditur quod, sicut meritis s. Francisci vinea exterminata uvis vino uberius habundabat, ita populus cristianus per doctrinam s. Francisci de sterilitate peccati in fructus uberes penitentie redundabat. Ad laudem D.n. Ihesu Cristi, qui est benedictus in secula. Amen.

Caput XXII - De quodam fr. iuvene temptato, qui per mirabilem visionem fuit liberatus.

«  » Index

1 Quidam iuvenis, valde nobilis et delicatus, venit ad Ordinem s. Francisci. Qui indutus habitu fratrum, post aliquot dies, dyabolo instigante, cepit habere in tanta abominatione habitum quem gerebat, quod videbatur sibi portare saccum vilissimum.
2 Et propterea horrebat manicas, abominabatur caputium et ipsam longitudinem tunice et eius asperitatem tanquam importabilem sarcinam estimabat.
3 Unde factum est quod, crescente religionis fastidio, deliberavit penitus reicere habitum et redire ad vomitum seculi.
4 Magister autem eius, cui dictus iuvenis commissus a principio fuerat, docuerat eum quod, quando transiret ante altare conventus, in quo servatur sanctissimi Cristi corpus, cum magna reverentia, genibus flexis, discooperto capite et cancellatis manibus, inclinaret. Dictus autem iuvenis hoc semper sollicite observabat.
5 Accidit autem quod illa nocte qua deliberaverat dimittere habitum et redire ad seculum, oporteret eum ante altare transire, ubi ex preterite consuetudinis studio et more solito genuflexit.
6 Et statim fuit tractus in spiritu, et ostensa est sibi mirabilis visio: nam vidit quasi multitudinem infinitam coram eo processionaliter transeuntem.
7 Omnes vero qui in illa processione beata bini incedebant, erant vestiti ornamentis pretiosis diasparis; facies autem eorum et manus et quicquid apparebat de corpore sole splendidius radiabat.
8 Et ibant cum cantu et iubilo angelorum sollempnissime et dulcissime decantando; inter quos duo nobiliores ceteris incedebant, tanta claritate vallati quod mirandum stuporem aspicientibus ingerebant.
9 Et quasi circa finem processionis predicte vidit etiam quemdam tanta gloria decoratum, quod videbatur quasi novus miles ab omnibus singulariter honorari.
10 Dictus autem iuvenis, hoc videns, mirabatur et nesciebat quid esset, nec interrogare transeuntes audebat nec poterat, nimia dulcedine stupefactus.
11 Sed cum processio pertransisset et ipse adhuc videns extremos, resumens audaciam cucurrit ad illos, et interrogans dixit: "O carissimi, rogo vos, quod dicere placeat qui sunt isti tam admirabiles quos continet hec veneranda processio?".
12 Illi vero, convertentes ad eum splendidissimas facies, dixerunt: "Nos sumus omnes fratres Minores, qui venimus modo de gloria paradisi". Et ille, rursum interrogans, ait: "Qui sunt illi duo, qui tam excellenter super alios rutilant?". Responderunt: "Illi duo ceteris clariores sunt s. Franciscus et s. Antonius.
13 Ille autem ultimus tantum honoratus est quidam sanctus noviter mortuus, quem, quia valenter contra temptationes pugnavit et usque in finem perseveravit in s. proposito, ad gloriam regni eterni cum gloria et triumpho perducimus, non solum comitantibus sanctis, sed etiam letantibus angelis.
14 Ista vero vestimenta diaspari, que nos tam decora portamus, data sunt nobis propter asperas tunicas, quas in religione patienter detulimus; et gloriosa claritas, quam tu vides, data est nobis a Deo propter humilem penitentiam quam fecimus, et propter s. paupertatem et obedientiam et castitatem mundissimam, quam usque in finem ylari mente servavimus.
15 Unde, fili, non durum tibi sit saccum religionis tam fructuosum deferre, quia in sacco b. Francisci, amore D.n. Ihesu Cristi mundum spernendo, carnem (cfr. 1Ioa 2,16) mortificando et contra diabolum fortiter dimicando viriliter te habebis, nobiscum simili veste et claritate fulgebis".
16 Et hiis dictis, iuvenis ad se rediit et, confortatus ex ipsa visione, omnem temptationem abiecit, culpam coram guardiano et fratribus recognovit, asperitatem penitentie et indumenti ut delicias de cetero concupivit.
17 Et sic mutatus in melius, in sancta vita finivit. Ad laudem D.n. Ihesu Cristi. Amen.

Caput XXIII - De lupo reducto per b. Franciscum ad magnam mansuetudinem.

«  » Index

1 Accidit quoddam mirabile et celebri memoria dignum in civitate Eugubii, dum adhuc viveret s.p.n. Franciscus. Erat namque in territorio civitatis Eugubii quidam lupus terribilis magnitudine corporis et ferocissimus rabie famis;
2 qui non solum animalia destruebat sed etiam homines et feminas devorabat, ita quod omnes cives in tanta peste ac terrore tenebat, quod omnes ibant muniti et armati cum egrediebantur terram, ac si deberent ad bella funesta procedere.
3 Nec tamen sic armati valebant dicti lupi mortales dentes aut truculentam evadere rabiem, qui eidem per infortunium obviabant. Unde tantus terror omnes invasit, quod vix aliquis extra portam civitatis audebat exire.
4 Volens autem Deus notificare sanctitatem b. Francisci civibus supradictis, cum s. Franciscus moraretur ibidem, compatiens illis, s. Franciscus disposuit exire obviam dicto lupo.
5 Cui cives, hoc sentientes, dicebant: "Fr. Francisce, cave ne portam exeas; quia lupus, qui iam multos homines devoravit, penitus te occidet!". Sanctus vero Franciscus, sperans in D. Ihesu Cristo, qui universe carnis spiritibus dominatur, non clypeo protectus vel galea,
6 sed signo s. crucis se muniens, exivit portam cum socio, totam fiduciam suam iactans in Domino, qui credens in eo facit sine lesione aliqua super basiliscum et aspidem ambulare et conculcare, non solum lupum, sed leonem insuper et draconem (cfr. Ps 90,13),
7 Et sic fidelissimus Cristi miles Franciscus, non loricam succinctus vel gladio, non arcum baiulans vel arma bellica, sed scuto sanctissime fidei et crucis signo munitus, iter aliis dubium ipse carpere constanter incepit. Et ecce, multis cernentibus de locis in quibus ad spectandum ascenderant, lupus ille terribilis contra s. Franciscum, aperto totaliter ore, cucurrit.
8 Contra quem s. Franciscus opposuit signum crucis, et tam a se quam a socio virtute divina lupum compescuit, et cursum retinuit, ac os truculenter apertum conclusit.
9 Et demum advocans illum ait: "Veni huc, fr. lupe, et ex parte Cristi tibi precipio quod nec michi nec alteri noceas".
10 Mirabile dictu quod, statim facta cruce, clausit os illud terribile! Et facto mandato, statim se ad pedes sancti, de lupo iam factus agnus, capite inclinato prostravit.
11 Sic autem iacenti dixit s. Franciscus: "Fr. lupe, tu facis multa dampna in partibus istis et horrenda maleficia perpetrasti, creaturas Dei sine misericordia destruendo.
12 Non solum autem irrationabilia destruis, sed, quod detestatoris audacie est, occidis et devoras homines ad imaginem Dei factos (cfr. Gen 1,26.27). Unde tu es dignus horrenda morte mulctari tamquam predo et pessimus homicida; propter quod omnes contra te iuste clamant ac murmurant, et est tibi tota ista civitas inimica.
13 Sed, fr. lupe, ego volo inter te et istos facere pacem, ita quod a te ipsi amplius non ledantur, et tibi omnem offensam preteritam dimittentes, nec canes nec homines te amplius persequentur".
14 Et lupus gestibus corporis et caude et aurium ac capitis inclinatione monstrabat illa que sanctus dicebat omnimode acceptare.
15 Et ait iterum s. Franciscus: "Fr. lupe, ex quo tibi placet facere pacem istam, ego promitto tibi quod faciam tibi dari expensas continuas donec vixeris per homines civitatis istius,
16 ita quod nunquam famem amplius patieris; quia ego scio quod quicquid mali facis, facis propter rabiem famis.
17 Sed fr. mi lupe, ex quo ego acquiram tibi talem gratiam, volo quod tu promittas michi quod nunquam aliquod animal ledas vel hominem, nec etiam dampnum aliquod in cunctis rebus inferre presumas. Promittis michi ita?".
18 Et lupus signum evidens, inclinato capite, fecit, quod promittebat facere illa que imponebantur a sancto. Et s. Franciscus ait: "Fr. lupe, ego volo quod tu des michi fidem, ut possim confidenter credere quod promittis".
19 Et cum extendisset s. Franciscus manum pro recipienda fide, lupus etiam levavit pedem anteriorem dextrum et blande posuit super manum s. Francisci signo quo poterat fidem dando.
20 Tunc s. Franciscus ait: "Fr. lupe, precipio tibi in nomine Ihesu Cristi (cfr. Act 16,18), quod venias amodo mecum, nil dubitans, ut eamus ad faciendum pacem istam in nomine Domini".
21 Et lupus obediens statim ibat cum s. Francisco tanquam mansuetissimus agnus.
22 Quod videntes, illi de civitate ceperunt vehementer mirari; et novitas hec statim per totam civitatem insonuit, ita quod omnes, tam senes quam iuvenes, tam mulieres quam mares, tam populares quam nobiles ad plateam civitatis simul convenerunt, ubi s. Franciscus morabatur cum lupo.
23 Congregata vero populi multitudine, surgens s. Franciscus fecit predicationem illis mirabilem, dicens inter alia quomodo propter peccata tales pestilentie permittuntur,
24 et quomodo sit periculosior vorax flamme gehenne, que habet in eternum devorare dampnatos, quam rabies lupi, que non potest occidere nisi corpus (cfr. Mat 10,28);
25 et quam sit pavendum in hiatum infernale demergi, quando tantam multitudinem unum parvulum animal in tanto pavore et periculo detinebat.
26 "Revertimini igitur, carissimi, ad Dominum et facite penitentiam dignam, et a lupo liberabit vos Dominus in presenti et in futuro ab igne baratri devorantis".
27 Et hiis dictis ait: "Audite, carissimi: fr. lupus, qui hic coram vobis astat, promisit michi, et de promissione fidem exibuit, facere pacem vobiscum
28 et nunquam vos in aliquo ledere, si tamen promittitis sibi omni die expensas necessarias exibere. Et ego pro ipso lupo fideiubeo quod pactum pacis firmiter observabit".
29 Tunc omnes ibi congregati cum clamore valido promiserunt lupum nutrire continue; et s. Franciscus coram omnibus dixit lupo: "Et tu, fr. lupe, promittis servare pactum istis, scilicet quod nec animal nec personam aliquam ledas?".
30 Et lupus, se ingeniculans, cum inclinatione capitis et gestibus corporis et caude et aurium blandimentis se servaturum pacta promissa omnibus evidenter monstravit.
31 Et s. Franciscus ait: "Fr. lupe, ego volo quod sicut tu de hoc dedisti michi fidem cum extra portam essem, ita hic coram toto populo des michi fidem quod ista servabis, et me in fideiussione pro te facta minime derelinques".
32 Tunc lupus, levato pede dextro, dedit fidem in manu s. Francisci, fideiussoris sui, coram cunctis astantibus.
33 Et facta est tanta admiratio in gaudium omnium tam pro devotione sancti quam pro novitate miraculi, quam insuper pro pace lupi et populi, utomnes clamarent ad sidera,
34 laudantes et benedicentes D. (cfr. Luc 24,53) Ihesum Cristum, qui misit ad eos s. Franciscum, et eos meritis illius de ore fere pessime liberavit et de tam horrenda peste in pace reposuit et quiete.
35 Ex illo ergo die lupus populo et populus lupo pacta per s. Franciscum ordinata servavit; et lupus, per duos annos vivens et per civitatem hostiatim victitans neminem ledens, nec ipse lesus ab aliquo, fuit curialiter nutritus.
36 Et quod mirum est, nunquam latrabat canis aliquis contra ipsum. Tandem fr. lupus seniens mortuus est.
37 De cuius absentia cives plurimum doluerunt, quia dicti lupi pacifica et benigna patientia quandocumque per civitatem pergebat s. Francisci virtutem et sanctitatem mirificam in memoriam reducebat. Deo gratias. Amen.

Caput XXIV - Quomodo quidam iuvenis, qui multas ceperat turtures, rogatus a s. Francisco, donavit eas sibi, et quamodo fecit eis nidum.

«  » Index

1 Quidam puer in civitate Senensi tempore b. Francisci cepit in aucupio magnam turturum quantitatem, et illas vivas, ut venderet, asportavit.
2 Sanctus autem Franciscus, sicut semper erat pietate plenus et specialiter ad mansueta animalia mirabiliter compassivus, turtures illas aspiciens, compassione permotus, ait:
3 "O bone iuvenis, rogo te, quod ipsas michi tradas, ut aves tam innocentes, quibus in Scriptura assimilantur anime caste, humiles et fideles, non veniant in manu crudelium occisorum".
4 Ille autem, statim inspiratus a Deo, omnes illas turtures simplices tradidit b. Francisco. Quas cum pius pater Franciscus sumpsisset in gremio, cepit eis dulcissime alloqui, dicens: "O sorores mee turtures, simplices, innocentes et caste, quare permisistis vos capi?
5 Sed ego volo vos eripere a morte et facere vobis nidos, ut fructificetis et mandatum Creatoris quod multiplicemini compleatis". Et abiit s Franciscus et fecit nidum omnibus illis turturibus.
6 Ille vero, nidos tollentes a b. Francisco compositos, pullificabant coram fratribus et crescebant; et tantam familiaritatem s. Francisco et ceteris fratribus ostendebant, quod videbantur quasi galline, semper a fratribus enutrite; et nunquam a fratribus recesserunt, donec s. Franciscus dedit illis cum benedictione licentiam.
7 Puero autem illi, qui turtures dederat, dixit s. Franciscus: "Fili, tu adhuc eris fr. Minor, et servies gratioso D.n. Ihesu Cristo".
8 Et ita fuit; nam sicut ei s. Franciscus predixerat, factus est postea fr. Minor, et vitam duxit in Ordine usque in finem moribus exemplarem et multum laudabilem; ita quod s. Franciscus, non solum illis aviculis vite presentis solatia procuravit, sed etiam illi iuveni eterne vite gaudia procuravit. Ad laudem et gloriam, etc.

Caput XXV - De statua simili statue Nabuchodonosor, vestita tamen sacco, que locuta fuit b. Francisco et dixit de IV statibus Ordinis sui.

«  » Index

1 Cum semel s. Franciscus devote oraret Altissimum in loco S. Marie de Angelis, et ecce apparuit corporalibus oculis presentialiter visio valde mirabilis. Nam apparuit ante ipsum quedam statua, magna nimis, similis statue quam Nabuchodonosor rex in sompno habuit.
2 Que habebat caput aureum et faciem pulcherrimam; pectus autem et brachia de argento; ventrem et femora de here; tibias autem de ferro; pedes vero ex parte ferreos et ex parte fictiles (cfr. Dan 2,32); et erat vestita sacco: de quo sacco multum erubescere videbatur.
3 B. vero Franciscus, respiciens in statuam, mirabatur vehementer de illius quasi indicibili pulcritudine et de eiusdem mira magnitudine, et insuper de erubescentia quam videbatur habere de sacco vili quo erat induta.
4 Et dum sic miraretur et intente aspiceret caput eius pulcherrimum et speciosissimam faciem, statua ipsa locuta est s. Francisco, dicens: "Quare miraris? Deus hoc exemplum misit ad te, ut in me disceres que circa tuum Ordinem sint futura.
5 Caput ergo aureum quod in me vides et facies tam decora est principium tui Ordinis, positum in altitudine evangelice perfectionis.
6 Et sicut ipsius substantia est ceteris metallis pretiosior, et facies cunctis aliis speciosior, et locus capitis cunctis membris eminentior, ita principium tui Ordinis erit tante pretiositatis propter firmam et auream caritatem,
7 et tante speciositatis propter angelicam honestatem, et tante altitudinis propter evangelicam paupertatem, quod totus mundus mirabitur.
8 Et regina Sabba, scilicet s. mater Ecclesia, mirabitur et dilatabitur in corde suo, cum viderit in primis electis tui Ordinis tantam Cristi pulcritudinem sanctitatis, et sapientie spiritualis splendorem tanquam in angelicis speculis relucentem.
9 Et beati erunt qui, illorum pretiosorum lapidum primorum, immo capitum aureorum virtutes et mores Cristo se totaliter conformantes, studuerint imitari, magis illorum celesti pulcritudini quam florentis mundi fallaciis adherendo.
10 Pectus vero et brachia de argento erit secundus Ordinis tui status, qui tanto erit primo inferior quantum argentum est inferior auro.
11 Et sicut argentum pretiositatem et claritatem et sonoritatem habet, ita in illo secundo statu erunt pretiosi in divinis scripturis et clari luce sanctitatis ac verbi Dei sonoritate, sublimes, in tantum quod aliquis eorum ad papatum, aliquis ad cardinalatum et ad episcopatum quamplurimi assumentur.
12 Et quia per pectus et brachia ostenditur hominis fortitudo, ideo in illo tempore excitabit Dominus in isto Ordine tuo homines scientia argenteos et virtute preclaros, qui tam scientia quam virtutibus defendent religionem istam et etiam universam Ecclesiam a multimodis impugnationibus demonum et a variis impulsionibus hominum impiorum.
13 Sed quamvis mirabilis generatio illa erit, tamen usque ad priorum statum perfectissimum non perveniet, sed sic erit respectui status primi sicut argentum respectu auri.
14 Post hos erit tertius status in Ordine, qui ventri hereo similabitur et femoralibus hereis; quia sicut hes estimatur minori preti quam argentum, ita illi de illo statu tertio erunt primis secundisque minores.
15 Et quamvis tanquam hes in numerositate et multa latitudine per orbis spatia distendentur, tamen erunt de hiis quorum Deus venter est, et gloria religionis in confusione ipsorum qui sola que terrena sunt sapiunt (cfr. Phip 3,19).
16 Et quamvis propter scientiam habebunt linguam, tanquam hes, mirabilem et sonoram, sed quia erunt cultores ventris et femorum, heu! heu! reputabuntur apud Deum, secundum Apostolum, sicut hes sonans aut cimbalum tinniens (cfr. 1Cor 13,1) quia aliis resonabunt verba celestia et quasi ex femore spirituales filios generabunt; et ostenso aliis vite fonte (cfr. Ps 35,10), ipsi ventre arido gratia adherebunt in terra.
17 Post istos vero erit quartus status, terribilis et pavendus, qui tibi nunc ostenditur in tibiis ferreis.
18 Nam sicut ferrum domat (cfr. Dan 2,40) et dissipat hes, argentum et aurum, ita status ille erit tante duritie et ferree pravitatis, quod ex frigiditate et horrenda rubigine ac ferreis moribus illius periculosi temporis,
19 oblivioni tradetur quecumque bona caritas aurea priorum et argentea veritas secundorum et herea sive sonora loquacitas tertiorum edificaverant in Cristi ecclesia.
20 Tamen sicut tibie sustinent corpus, ita illi quadam fortitudine rubiginose ipocrisis corpus Ordinis sustentabunt, et tam venter predictus quam tibie iste ferree latebunt sub vestibus, quia sub religionis abitu contegentur: habitum quidem pietatis habentes, intrinsecus autem erunt lupi rapaces (cfr. Mat 7,15; Act 20,29).
21 Et isti tales, solum ventri servientes et etiam rubiginosi et ferrei, mundo quidem latentes sed Domino manifesti, quia pretiosissima bona quasi ad nichilum prave vite malleo redegerunt;
22 ideo ipsi tanquam ferrum durissimum igne tribulationum et malleis angustiarum terribilium affligentur, ita ut non solum demonum sed etiam rectorum seculi cladibus secularibus et ignibus et carbonibus excoquentur, ut potentes potenter tormenta patiantur.
23 Et quia propter irreverentem duritiam peccaverunt, ab irreverentibus durissime torquebuntur. Propter autem illas angustias ad tantam impatientiam movebuntur, quod, sicut ferrum quod omnibus metallis resistit, omnibus se opponent,
24 ita quod non solum secularibus potestatibus sed etiam spiritualibus obstinate resistent, putantes se tanquam ferrum omnia conculcare posse: propter quod Deo maxime displicebunt.
25 Quintus vero status erit ex parte ferrum, quantum ad ipocritas supradictos, et ex parte terreus, quantum ad illos qui secularibus negotiis totaliter se miscebunt.
26 Et sicut vidisti in pedibus quod testa ex luto cocta et ferrum simul apparuit, que tamen uniri nullatenus possunt, ita erit in extremo status istius Ordinis:
27 quod orietur tanta abominanda divisio inter ambitiosos ipocritas et testeos, ex luto temporalium et concupiscentia carnis excoctos, quod sicut testa et ferrum nequibunt ex discordia maxima convenire.
28 Et contempnent, non solum evangelium et regulam, sed etiam pedibus testeis et ferreis, hoc est pravis affectibus et immundis, conculcabunt omnem s. Ordinis disciplinam.
29 Et sicut testa et ferrum divisa sunt invicem, ita multi ipsorum inter se dividentur intus et extra: intus quidem contentiose viventes; extra vero partialibus et tirampnis secularibus adherentes.
30 Propter quod venient in tantam displicentiam omnium, quod non solum vix in terris intrare poterunt vel morari, sed vix portare habitum manifeste.
31 Et multi eorum punientur et destruentur tormentis horribilibus per homines seculares, quia tam abominabiles pedes domus omnis et solum vitabit.
32 Hoc autem totum eveniet illis, quia totaliter ab aureo capite recesserunt. Beati autem erunt, qui in illis periculosis diebus ad pretiosi capitis monita revertentur, quia tanquam aurum in fornace probavit illos Dominus et quasi holocausta medullata coronabit et accipiet (cfr. Sap 3,6) in eternum.
33 Ille saccus, de quo erubescere videor, est s. paupertas que, cum sit totius Ordinis decor et speculum, et custodia singulans et corona, et fundamentum omnimode sanctitatis,
34 deficientibus tamen omnibus studiis virtuosis, ut dictum est supra, de ipsa paupertate sanctissima filii degeneres erubescent et, eiectis vilibus indumentis, eligent pretiosa et cappas vanas anxie et simoniace procurabunt.
35 Felices vero et beati erunt qui usque in finem perseveraverunt (cfr. Mat 24,13) in hiis que Domino promiserunt". Et hiis dictis, statua illa disparuit.
36 Et s. Franciscus, de hiis omnibus vehementer admirans, oves suas presentes et futuras, tanquam bonus pastor, Deo cum multis lacrimis commendabat. Deo gratias. Amen.

Caput XXVI - Quomodo locum s. Mariae de Portiuncula, obsessum a demonibus, nullus poterat tamen intus intrare.

«  » Index

1 Cum s.p.n. Franciscus in loco Portiuncule orationi vacaret, vidit totum locum tanquam a magno exercitu circumdatum et obsessum demonibus.
2 Nullus tamen eorum in loco intrare valebat, eo quod fratres illi tante sanctitatis existerent quod ad quem intrarent aditum non habebant.
3 Interim vero quidam frater, qui illic morabatur, per iram et impatientiam vitiose commotus, accusationes et vindictas contra quemdam fr. socium fabricabat; propter quod ostio virtutis abiecto et aperta nequitie ianua, viam intrandi diabolo prebuit.
4 Et statim, vidente s. Francisco, unus illorum demonum intravit in locum et dictum fratrem tanquam victum victor aggreditur.
5 Pius autem pater et pastor, qui super curam sui gregis fidelissime vigilabat, advertens intrasse lupum ad unam de suis oviculis devorandam, et sciens in spiritu ovem in tanto periculo positam, fecit fratrem predictum cursu celerrimo advocari.
6 Et ille cum obedienter cucurisset ad pastorem sollicitum, precepit ei b. pater ut statim detegeret fabricatum venenum, quod contra proximum in corde servabat, propter quod erat traditus in manibus (cfr. Mat 26,45) inimici.
7 Ille vero territus vulnus detexit, culpam recognovit et veniam cum penitentia humiliter requisivit. Quo facto, absolutus a culpa et imposita penitentia, statim coram s. patre diabolus aufugit.
8 Ovis vero, erepta de faucibus bestie truculente, s. protegente pastore, Deo et b. Francisco, gratias retulit, et cum gaudio ad s. gregis collegium rediens, doctus deinceps tam funesta vitare pericula, in bona sanctitate finivit. Ad laudem et gloriam D. n. Ihesu Cristi. Amen.

Caput XXVII - Quomodo Soldanus Babilonie fuit conversus ad fidem et baptizatus per fratres missos a b. Francisco.

«  » Index

1 Sanctissimus p.n. Franciscus, zelo fidei et fervore martirii incitatus, cum duodecim sanctissimis sociis suis ultra mare transivit, proponens recto tramite pergere ad Soldanum.
2 Cum ergo pervenisset ad quasdam paganorum partes, in quibus tam crudeles homines custodiebant itinera, quod nullus cristianus illic transiens poterat mortem evadere; Deo disponente, mortem quidem evaserunt.
3 Tamen capti et multipliciter afflicti et ligati durissime, ducti sunt ad Soldanum; in cuius conspectu s. Franciscus, a Spiritu sancto doctus, tam divine de s. fide catholica predicavit, quod per ignem hanc se obtulit probare.
4 Quod cernens, Soldanus magnam in ipso devotionem concepit tam pro constantia fidei quam pro contemptu mundi: qui nichil ab ipso recipere voluit, cum esset pauperrimus; quam etiam pro fervore martirii.
5 Et ex tunc eum libentissime audiebat, et rogavit quod ad ipsum frequenter accederet.
6 Et insuper s. Francisco et sociis liberaliter concessit quod, quocumque vellent, possent libere predicare.
7 Et dedit illis quoddam signaculum, quo viso a nemine ledebantur.
8 Habita hac igitur liberali licentia, s. Franciscus illos suos electos socios binos hinc inde transmisit in diversis partibus paganorum;
9 inter quos elegit ipse cum suo socio partem unam. Qui cum ad quoddam hospitium pervenisset, ubi erat sibi pro quiete necessarium commorari, invenit ibidem quamdam mulierem, speciosam quidem quantum ad faciem, sed mente turpissimam, que s. Franciscum de actu nequissimo requisivit.
10 Qui ait illi: "Accepto quod dicis". "Eamus ergo et lectum paremus", dixit illa.
11 S. vero Franciscus ait: "Venias mecum, et ego ostendam tibi lectum pulcherrimum". Et duxit illam ad maximum ignem, qui tunc in illa domo fiebat.
12 Et in fervore spiritus se expolians, se in lare illo ignito nudum tanquam in lecto locavit; et vocans illam, dicebat: "Expolia te et festina frui hoc lecto splendido ac florido et mirando, quia hic oportet te esse, si vis obedire michi!"
13 Ille autem ignis nichil s. Franeiscum lesit, sed super larem illum ardenter ignitum quasi super flores facie ylari decubabat.
14 Illa vero mulier, tam miranda cernens et stupens, non solum a stercore peccati sed etiam a tenebris infidelitatis conversa est ad D. Ihesum Cristum, et effecta est tam mirande sanctitatis et gratie quod, iuvantibus meritis s. patris, multas animas Domino in illis partibus acquisivit.
15 Videns autem s. Franciscus quod fructum ibidem facere non valebat, Domino sibi revelante, disposuit, recongregatis sociis, redire ad partes fidelium; et rediens ad Soldanum, de suo reditu propositum indicavit.
16 Soldanus vero dixit: "Fr. Francisce, ego libenter ad fidem Cristi converterer, sed timeo modo facere, quia isti me et te cum tuis sociis statim occiderent, si sentirent.
17 Cum adhuc possis multum proficere et ego quedam magna negotia pro salute anime habeam expedire, nollem libenter mortem meam et tuam ita inopinatam inducere; sed indica michi modum quo salver, et ego sum paratus in omnibus obedire".
18 Dixit ei s. Franciscus: "Domine, ego quidem modo recedam; sed postquam ad partes meas rediero et ad celum, Domino vocante, transiero, post mortem meam secundum dispositionem divinam mittam tibi duos de fratribus meis, a quibus baptismum recipies et salvus eris, sicut michi revelavit D. Ihesus Cristus.
19 Tu autem interim ab omni negotio te dissolve, ut, cum gratia Dei venerit, inveniat te fide et devotione paratum". Cui Soldanus gaudenter assentiens, fideliter obedivit. Sanctus autem Franciscus, valefaciens ei, rediit ad partes fidelium cum illo sanctorum sociorum venerando collegio.
20 Post aliquot vero annos predictus Soldanus infirmatus est; et expectans Sancti promissum, qui iam ad vitam beatam migraverat, posuit exploratores in portarum exitibus, ut, si quando duo fratres in s. Francisci habitu apparerent, ipsos ad eum festine traducerent.
21 In illo autem tempore apparuit b. Franciscus duobus suis fratribus, et precepit illis ut sine mora pergerent ad Soldanum et eius salutem, sicut ei promiserat, sollicite procurarent.
22 Qui perfecerunt devote mandatum; et mare transeuntes, ad dictum Soldanum per exploratores predictos adducti sunt.
23 Quos ut vidit, Soldanus gavisus est gaudio magno valde (cfr. Mat 2,10), dicens: "Nunc scio vere quia misit Dominus (cfr. Act 12,11) servos suos; quia, sicut s. Franciscus promisit, Domino revelante, ita michi servavit pro salute mea sollicite transmittendo".
24 Recipiens Soldanus a dictis fratribus fidei documenta et s. baptisma, in ipsa infirmitate regeneratus, in Domino migravit ad gaudia sempiterna, et salva facta est anima eius meritis s. patris. Ad laudem et gloriam Domini.

Caput XXVIII - De leproso blasfemo, quem s. Franciscus sanavit in anima et in corpore.

«  » Index

1 Cum viveret in hoc miserabili et flebili seculo, b.p.n. Franciscus, illuminatus a Spiritu sancto, semper studebat totis viribus imitari D.n. Ihesu Cristi vestigia.
2 Unde sicut Cristus peregrinum dignatus est fieri, ita b. Franciscus se et suum Ordinem vere peregrinum ostendit; et etiam in regula scribi fecit, ut tanquam peregrini et advene (cfr. 1Pet 2,11) in hoc seculo Domino Deo servirent.
3 Sicut insuper Cristus venit, non solum servire leprosis illos sanando et mundando in corpore, sed etiam pro illis mori voluit sanctificando et mundando in anima; ita b. Franciscus, Cristo cupiens conformari, leprosis affectuosissime serviebat,
4 ministrando cibaria, lavando membra putrida, mundando vestimenta et insuper ruendo ferventer in oscula.
5 Ordinavit etiam quod fratres sui Ordinis per diversa mundi loca ob amorem Cristi, qui ut leprosus pro nobis voluit reputari (cfr. Is 53,4), ubicumque leprosi essent, illis sollicite deservirent. Fratres in multis locis, sicut s. obedientie filii, hoc promptissime faciebant.
6 Accidit autem semel quod in quodam loco, ubi serviebatur leprosis, erat quidam leprosus tam pestilens, impatiens et protervus quod nulli dubium erat ipsum per malignum spiritum agitari; sicut enim Spiritus Dei agit animam ad cuncta salubria, ita spiritus malignus ad omnia scelera.
7 Nam dictus leprosus sibi servientes, non solum horrendis improperiis imponebat et sagittabat iniuriis, sed, quod peius est, flagellis et plagis multimodis vulnerabat.
8 Et super hoc, quod erat horrendum et pessimum, Cristum benedictum, Matrem eius sanctissimam et sanctos alios blasfemabat.
9 Unde quamvis de iniuriis predictis et plagis fratres illi studerent pro posse patientie meritum cumulare, tamen nullo modo blasfemias ipsorum conscientia poterat substinere, ne tanti sceleris participes viderentur.
10 Quapropter decreverunt dictum leprosum derelinquere, ne forent blasfematoris Dei et vasis diaboli nutritores.
11 Sed hoc quod decreverant noluerunt facere, nisi prius s. Francisco, qui in alio loco morabatur, omnia per ordinem indicassent.
12 Quibus auditis, s. Franciscus ad dictum leprosum accessit; et, ingressus ad eum, dixit: "Deus det tibi pacem (cfr. Num 6,26), fr. carissime!". Cui ille: "Et qualis michi pax est? Immo Deus accepit michi pacem, quia totus, inquit, sum marcidus".
13 Et s. Franciscus ait: "Carissime, habe patientiam, quia mala que hic corporibus inferuntur ad anime salutem proveniunt, si equanimiter tollerentur".
14 Et ille respondit: "Quomodo possum tollerare patienter, cum pena mea die noctuque perseveret? Nam, non solum ab infirmitate comburor et crucior, sed etiam a fratribus, quos michi servitores dedisti, vehementer affligor: quia nullus est qui michi serviat ut oportet".
15 Sanctus autem Franciscus, cognoscens per Spiritum sanctum quod ille a maligno spiritu vexabatur, ivit et pro ipso devote Dominum exoravit. Et facta oratione, rediit ad infirmum, dicens: "Carissime, ego volo servire tibi ex quo tu non es contentus de aliis".
16 Et respondit: "Placet michi; sed quid poteris facere plus ceteris?". Et s. Franciscus ait: "Quicquid cupis, faciam". Et ille: "Volo, inquit, quod laves me, quia totus feteo, in tantum quod meipsum ferre non valeo".
17 Sanctus autem Franciscus statim fecit calefieri aquam cum multis odoriferis herbis; et expolians illum, incepit suis sanctis manibus lavare leprosum; et alius frater aquam superius infundebat.
18 Et sicut corpus sanabat exterius, ita animam mundabat interius; unde cum leprosus sanari inciperet, statim ex compunctione intima cepit amarissime lacrimari.
19 Et sicut lavabatur corpus aqua et mundabatur lepra, ita baptizabatur lacrimis conscientia et mundabatur ab omni iniquitate.
20 Cum vero totus esset lotus et sanatus exterius, perfecte fuit unctus et sanatus interius: et ideo in tanta compunctione prorupit et lacrimis, quod altissima voce plorabat
21 et clamabat se dignum inferno propter iniurias illatas fratribus et pro plagis et flagellis que fecerat in eosdem et propter impatientiam et blasfemias contra Deum.
22 Unde per quindecim dies duravit sibi planctus ille mirabilis, qui ab intimis precordiis erumpebat, et continue nichil aliud quam misericordiam Dei invocabat. Et cum hac compunctione et lacrimis peccata sua omnia confessus est sacerdoti.
23 Beatus autem Franciscus, videns tam notum miraculum, gratias agens Deo, recessit illinc et ad partes multum remotas accessit, ne, si dictum miraculum fieret notum populo, omnes ad ipsum concurrerent: quod ipse sanctus propter humilitatem toto posse vitabat.
24 Studebat enim, tanquam fidelis servus et prudens (Mat 24,45), Deo gloriam et honorem reddere et sibi inter homines dedecus et ignominiam procurare.
25 Dictus vero leprosus post miraculosam sanitatem et compunctionem prehabitam infirmatus est et, armatus ecclesiasticis sacramentis, post paucos dies finivit in Domino.
26 Sancto vero Francisco in silva quadam orante in loco remoto, apparuit dictus leprosus defunctus, speciosior sole, in aere sublevatus, dicens: "Recognoscis me?".
27 Cui S. Franciscus: "Quis, inquit, es tu?". Et ille: "Ego sum, inquit, leprosus quem Cristus benedictus, te promerente, sanavit; et hodie vado ad regnum beatum, de quo Deo et tibi gratias ago.
28 Benedicta sit anima et corpus tuum, et benedicta sint verba et opera tua, quia per te multe anime salvabuntur et salvantur in mundo.
29 Et scias quod non est dies in mundo, in quo omnes sancti angeli et omnes sancti et sancte Dei non referant magnas gratias Deo de sanctis fructibus qui per te et tuum Ordinem undique patrantur per orbem.
30 Et propterea confortare, gratias redde Deo et sta cum benedictione Dei!". Et hiis dictis, ille perrexit ad Dominum et s. Franciscus remansit valde consolatus. Ad laudem D.n. Ihesu Cristi. Amen.

Caput XXIX - De conversione latronum per b. Franciscum, qui intraverunt Ordinem et sanctissime conversati sunt.

«  » Index

1 B.p.n. Franciscus, cupiens omnes perducere ad salutem, mundum per diversas provincias circuibat; et quocumque ibat, quia divino Spiritu ducebatur, novam familiam Domino acquirebat.
2 Unde, sicut vas electum a Domino balsamum gratie infundendo, perrexit in Sclavoniam, in Marchiam Trivisinam, in Marchiam Anconitanam in Apuleam, in Saraceniam et in multis provinciis aliis, ubique multiplicando servos D.n. Ihesu Cristi.
3 Unde cum transiret per Montem Casalem, castrum quod est in districtu Burgi S. Sepulcri, recepit ibi unum iuvenem nobilem de Burgo predicto.
4 Qui cum venisset ad s. Franciscum, dixit ei: "Pater, ego vellem libentissime effici frater vester". Sanctus vero Franciscus respondit: "Fili, tu es iuvenis, delicatus et nobilis; forte paupertatem et asperitatem nostram non poteris substinere".
5 Cui ille vero ait: "Pater, nonne vos estis homines sicut ego? Sicut ergo vos, qui estis mei similes, substinetis, et ego etiam cum adiutorio Dei potero substinere!".
6 Que responsio multum placuit s. Francisco; et statim recepit eum, et benedixit, et fr. Angelum vocavit. Qui ita gratiose se habuit, quod paulo post s. Franciscus eundem in predicto loco Monte Casali guardianum instituit.
7 In illis autem diebus erant tres famosi latrones, qui undique multa maleficia perpetrabant. Hii quadam die ad locum predictum venerunt, rogantes fr. Angelum guardianum, ut eis de comestibilibus provideret.
8 Guardianus vero, illos rigida reprehensione redarguens, dixit: "Vos fures et sevissimi homicide, non solum non erubescitis labores aliorum predari, sed insuper presumitis, ut effrontes, elemosinas servis Dei exhibitas devorare!
9 Cum non sitis digni quod vos terra substineat! Quod nullum hominem reveremini et Deum, qui vos creavit, contempnitis. Ite ergo pro factis vestris et huc amplius nunquam accedatis!".
10 Illi vero turbati valde cum indignatione maxima recesserunt. Et ecce eodem die s. Franciscus ad locum rediit, portans de questa quam cum socio fecerat unam tascam panis et batillum vini.
11 Cum autem fr. Angelus qualiter illos repulserat retulisset, s. Franciscus dure redarguit ipsum, dicens quod impie gesserit, quia peccatores melius reducuntur cum dulcedine pietatis quam cum increpatione crudeli.
12 Nam magister noster Cristus, cuius evangelium servare promisimus: Non, inquit, est opus valentibus medicus, sed male habentibus; et: Non veni vocare iustos, sed peccatores (cfr. Mat 9,12.13); et ideo frequenter cum peccatoribus manducabat (cfr. Mat 9,11).
13 Quia ergo contra caritatem et contra exemplum Cristi benedicti fecisti, per obedientiam precipio tibi quod statim accipias totam tascam istam panum et vini vasculum quod acquisieram,
14 et sollicite per montes et valles dictos latrones queras donec invenias; et panes istos omnes et dictum vinum ex parte mea presentabis eisdem; et post hec, coram illis genuflectens, de crudelitate tua dices humiliter culpam tuam.
15 Et roga illos ex parte mea, quod amplius mala non faciant, sed Deum timeant et proximos non offendant. Et si hec fecerint, ego promitto eis de necessariis pro ipsorum corporibus providere continue. Et cum hec illis dixeris humiliter, revertaris".
16 Interim autem s. Franciscus pro illis orabat ad Dominum, ut corda eorum ad penitentiam emolliret.
17 Unde factum est quod, cum illi elemosinas illas a s. Francisco transmissas comederent, ad invicem conferre ceperunt et dicere:
18 "Heu nos, miseros infelices, quos durus et infernalis cruciatus expectat! Qui pergimus, non solum predando proximos et homines vulnerando, sed etiam occidendo! Et tamen de tam horrendis sceleribus nullo Dei timore aut compunctione conscientie stimulamur.
19 Et ecce iste s. frater qui venit ad nos; propter aliqua verba valde iusta, propter nostram malitiam irrogata, se coram nobis humiliter accusavit, et insuper cum pane et vino attulit beneficium caritatis ac s. patris tam liberale promissum retulit de nobis necessariis exibendis.
20 Vere isti sunt sancti Dei, qui celestem patriam promerentur. Nos vero, filii perditionis eterne, qui flammas ultrices cotidie nobis nostris nefandis sceleribus cumulamus!
21 Nescio utrum de patratis facinoribus et commissis flagitiis possimus a Deo misericordiam invenire?". Uno vero illorum predicta vel similia dicente, reliqui duo dixerunt: "Quid ergo faciendum est nobis?".
22 Et ille: "Eamus, inquit, ad s. Franciscum; et si ipse nobis confidentiam tribuat quod possimus de magnis peccatis nostris misericordiam invenire a Domino, quicquid ipse mandaverit faciamus, ut possimus animas nostras de infernali baratro liberare".
23 In quo consilio tres illi concorditer consenserunt; et venerunt festinantes ad s. Franciscum, dicentes: "Pater, nos propter multa et mala scelera non confidimus posse Dei misericordiam invenire;
24 sed, si tu confidis quod Deus nos ad suam misericordiam recipiat, ecce parati sumus tecum penitentiam facere".
25 Quos s. Franciscus benigne et caritative recipiens, exemplis eos multiplicibus exortando, certos de invenienda Dei misericordia reddidit, et insuper se illis acquisiturum a D. Ihesu Cristo misericordiam repromisit;
26 instruens etiam illos quomodo divine misericordie immensurabilis magnitudo cuncta, etiam si essent infinita, peccata nostra, precellit, et quomodo, testante evangelio et s. Paulo apostolo, Cristus benedictus venit in hunc mundum pro peccatoribus redimendis.
27 Propter que salubria hortamenta tres dicti latrones abrenuntiaverunt mundo et, recepti a s. patre, sibi tam habitu quam animo adheserunt. Duo autem illorum, parum viventes, post mutationem laudabilem de presenti seculo, vocante Domino, migraverunt.
28 Tertius vero superstes, considerans in multis et magnis peccatis que fecerat, tali penitentie se subiecit, quod per quindecim annos, exceptis communibus quadragesimis quas sicut alii faciebat, continue ter in septimana panem et aquam tantummodo manducabat.
29 Et contentus tantum una tunicula, incedebat discalciatus continue, et post matutinum nunquam dormiebat. Infra vero illud tempus annorum quindecim s. Franciscus transivit ex hoc mundo ad Patrem.
30 Cum autem dictus frater hanc districtionem penitentie annos plurimos continue tenuisset, et ecce quadam nocte post matutinum tanta temptatio sompnolentie supervenit, quod nullis argumentis poterat sompno resistere nec, prout consueverat, vigilare.
31 Qui cum reluctare nequiret nec valeret orare, temptationi succubens, ivit ad lectum ut dormiret. Statim autem ut posuit caput in lecto, fuit ductus in spiritu in montem excelsum valde (cfr. Mat 4,8), in quo erat profundissima ripa et hinc inde saxa prerupta et diversi scopuli inequaliter prominentes.
32 Ille vero a quo ducebatur impulit dictum fratrem de cacumine dicte ripe; qui in preceps ruendo per saxa et collisiones de rupibus in rupibus substinendo, quando ad fundum ripe pervenit, omnia videbantur sua membra disrupta et ossa confracta.
33 Qui dum iaceret sic male collisus, a suo ductore vocatur ut surgeret, quia magnum adhuc iter illum facere oporteret. Cui frater respondit: "Durus homo et indiscretus videris, qui, cum videas me usque ad mortem usquequaque conteritum, et tamen dicis quod surgam!".
34 Qui accedens et tangens eum, statim ab omni membrorum collisione perfecte sanavit. Et tunc ostendit ei magnam planitiem plenam acutis lapidibus et spinis et tribulis et lutosis atque aquosis labinulis; unde illum discalciatum oportebat incedere et ad finem planitiei illius accedere, ubi erat quedam fornax ignita que a longe videbatur, in quam ille debebat intrare.
35 Cum autem planitiem illam cum multa angustia pertransisset et ad fornacem illam pervenisset, dixit angelus ad illum: "Ingredere fornacem istam, quia sic est necessarium fieri".
36 Et ille respondit: "Heu, quam durus ductor es, qui, cum videas me per istam angustiosam planitiem tam penaliter tribulatum, quod maxima quiete indigeam; et dicis: intra in fornacem!".
37 Cum autem aspiceret circa fornacem, ecce vidit undique demones cum furcis astantes, quem differentem intrare in fornacem cum ipsis furcis subito impulerunt.
38 Qui cum in ipso igne intrasset, invenit ibi quemdam suum compatrem, qui totus ardebat; et exclamans dixit: "O infelix compater, et quomodo huc venisti?". Qui ait: "Procede aliquantulum in hoc igne, et invenies uxorem meam, conmatrem tuam, que tibi causam mee dampnationis narrabit". Cum ergo aliquantulum processisset per ignem, et ecce apparuit ipsa conmater ignita, totaliter sedens, in quadam mensura frumenti constricta. Et ille ait: "O conmater infelix et misera, et quare in tale supplicium corruisti?". Que respondit: "Quia tempore magne famis, quam b. Franciscus venturam predixerat, cum ego et vir meus venderemus frumenta, mensuram falsavimus; et propterea in ista mensura angustata comburor". Et hiis dictis, angelus expulit eum extra ignem, dicens: "Prepara te ad iter, quia adhuc habes horribile pertransire".
39 Cui ille dicebat: "O durissime ductor, qui nulla compassione moveris; vides quia sum quasi totus combustus, et dicis: Veni adhuc ad horribile periculum!".
40 Angelus vero tetigit eum et perfecte sanavit. Et duxit illum ad quemdam pontem, qui transvadari non poterat absque ingenti periculo, quia erat nimis extremus et excessive politus.
41 Sub ponte vero fluvius terribilis defluebat serpentibus et draconibus, scorpionibus et bubonibus et horrendis fetoribus plenus. Dixit autem angelus: "Transi pontem istum, quia penitus convenit te transire".
42 Ille autem respondit: "Et quomodo potero pertransire, quin cadam in tam periculosum fluvium?". Respondit angelus: "Venies post me, et pones pedem tuum ubi videris poni meum, et bene transibis".
43 Qui incedens post angelum, pedem suum ponendo ubi precedens ponebat, pervenit usque ad pontis medium cum salute.
44 Cum vero essent in medio pontis, angelus volando recessit et ascendit in altum ad quoddam habitaculum valde mirabile et in altissimis collocatum; et ille bene notavit quomodo angelus advolavit.
45 Sed cum ipse remansisset absque duce in ponte et illa terribilia animalia fluminis iam capita elevarent ad devorandum illum si caderet, stabat in tanto terrore quod nullo modo sciebat quid faceret, quia nec poterat retro nec ante procedere.
46 Unde in tanta tribulatione et periculo positus, inclinavit se et amplexatus est pontem; et videns quod non erat refugium nisi Dei, cepit ex intimis cordis invocare D. Ihesum Cristum, ut per suam sanctissimam ac piissimam misericordiam sibi succurrere dignaretur.
47 Et facta oratione, visum est illi quod ipse mitteret alas; de quo valde gavisus, expectavit donec crescerent ale, sperans ultra fluvium ad locum quo volaverat angelus transvolare.
48 Sed cum nimis festinasset volare, quia ale non plene creverant, a volatu deficiens, cecidit supra pontem, et omnes penne insuper ceciderunt. Qui territus valde, iterum pontem amplectens, Cristi misericordiam lacrimabiliter implorabat.
49 Et iterum visum est sibi ut mitteret alas; sed, sicut prius, ante perfectionem alarum ad volandum festinans, secundo cecidit super pontem, et penne, ut prius, similiter ceciderunt.
50 Qui attendens quod per festinantiam perfecte volare non poterat, dixit in corde suo (cfr. Ps 9,6.11 (9,27.32)): "Si alas tertio misero, tamdiu expectabo quod non deficiam amplius a volatu".
51 Et visum est sibi quod inter primam et secundam et tertiam missionem alarum per annos centum quinquaginta et amplius expectasset.
52 Cum autem videretur sibi quod alas optime complevisset, hac tertia vice levavit se valenter in altum, et usque ad predictum habitaculum quo volaverat angelus advolavit.
53 Cum vero ad illius admirabilis habitationis ianuam pervenisset, dixit illi portarius: "Quis es tu, qui huc venisti?". Qui respondit: "Ego sum fr. Minor". "Expecta, inquit, ut ducam s. Franciscum, si te recognoscit".
54 Cum autem ille iret pro s. Francisco, iste incepit muros illius civitatis mirabilis respicere; et ecce muri illi erant tanta claritate perspicui, quod cuncta que intus fiebant et choros sanctorum mirabiles qui intus erant clare cernebat.
55 Et cum respiceret, ecce b. Franciscus, et s. fr. Bernardus, et fr. Egidius, et post s. Franciscum tanta multitudo sanctorum et sanctarum Dei, qui secuti fuerant illius vestigia, quod quasi innumerabilis videbatur.
56 Et cum s. Franciscus venisset ad eum, dixit portario: "Permittas eum ingredi, quia de fratribus meis est". Et tunc s. Franciscus duxit eum interius, multa illi mirabilia ostendendo.
57 Statim vero quod illuc ingressus est, tantam consolationem et dulcedinem sensit, quod oblitus est omnium tribulationum que ante precesserant, ac si nunquam in mundo fuisset.
58 Post hec dixit s. Franciscus: "Oportet te, fili, redire ad mundum et septem diebus morari, in quibus prepara te omni preparatione qua vales; quia post septem dies ego pro te veniam, et tunc mecum venies ad locum istum mirabilem beatorum".
59 S. vero Franciscus erat clamidatus clamide toto stellis pulcherrimis decorato, et quinque stigmata eius erant sicut quinque splendidissime stelle, que tanta luce fulgebant quod videbantur totam civitatem illam radius illustrare.
60 Fr. vero Bernardus habebat in capite coronam stellarum (cfr. Apoc 12,1) pulcherrimam; fr. Egidius erat etiam totus mirando lumine decoratus; et multos alios sanctos fratres Minores ibidem cum b. Francisco gloriosos, quos nunquam viderat, recognovit.
61 Licentiatus ergo dictus frater, quamvis cum tedio, ad mundum rediit. Et cum rediisset, fratres pulsaverunt ad Primam; et non plus temporis fluxerat, nisi a post Matutinum ad eiusdem noctis auroram, quamvis sibi videretur stetisse per plurimos annos.
62 Ipse autem frater predictam visionem et terminum septem dierum guardiano suo per ordinem recitavit, et statim febricitare cepit.
63 In septimo vero die veniens s. Franciscus cum gloriosa comitiva sanctorum, animam illius fratris, in visione predicta angelo ducente purgatam, duxit ad gaudia beatorum. Ad laudem D.n. Ihesu Cristi. Amen.

Caput XXX - Qualiter s. Franciscus convertit duos nobiles de Marchia dum predicaret Bononie, scilicet fr. Peregrinum et fr. Richerium.

«  » Index

1 Quodam tempore, dum iret s. Franciscus per mundum et ad civitatem Bononie pervenisset, cum adventum eius populus cognovisset, factus est concursus omnium ad s. Franciseum, ita quod vix poterat ire per terram.
2 Omnes ipsum tanquam novum florem mundi et angelum Domini cupiebant videre, ita quod ad plateam civitatis cum pena maxima potuit pervenire.
3 Congregato ibi populo maximo hominum et mulierum et multorum scolarium, surgens s. Franciscus in medio, tam miranda et stupenda, dictante Spiritu sancto, predicavit, quod non homo sed angelus videbatur.
4 Nam videbantur illa verba eius celestia quasi sagitte acute potentis (cfr. Ps 119,4) de arcu sapientie divine procedere, que corda omnium tam valide penetrabant, quod maximam multitudinem hominum et mulierum a statu peccati ad penitentie lamenta convertit.
5 Inter quos erant ibi studentes de nobilioribus de Marchia Anconitana, scilicet Peregrinus, qui erat de domo Falleronis, et Ricerius de Muccia.
6 Isti, inter alios per s. verba s. patris tacti intrinsecus, venerunt ad b. Franciscum, dicentes se penitus velle mundum relinquere et fratrum ipsius habitum sumere.
7 Sanctus autem Franciscus, ipsorum fervorem considerans, cognovit per Spiritum sanctum ipsos missos a Deo; et insuper intellexit cui et quali conversationi quilibet eorum se subderet.
8 Unde cum gaudio recipiens eos, dixit: "Tu, Peregrine, teneas viam humilitatis; et tu, Reccerie, servias fratribus". Et ita factum est.
9 Nam fr. Peregrinus nunquam voluit ire ut clericus, sed sicut laicus mansit, cum esset bonus litteratus et in decretalibus eruditus.
10 Propter quam humilitatem pervenit ad maximam perfectionem virtutum, et specialiter ad gratiam compunctionis et amoris D.n. Ihesu Cristi.
11 Nam Cristi amore succensus et desiderio martirii inflammatus, perrexit Yerosolimam ad visitandum loca sacratissima Salvatoris, portans secum volumen evangelicum.
12 Et cum legeret loca sacra unde Deus et homo perrexerat, et eadem pedibus tangeret et oculis cerneret, se ibidem ad orandum Dominum inclinabat et amplexabatur brachiis fidei illa loca sanctissima et labiis obsculabatur amoris, et lacrimis devotissimis cuncta rigabat, ita quod cunctos cernentes ad devotionem maximam provocabat.
13 Ordinante vero dispensatione divina, reversus est in Italiam et, tanquam vere peregrinus mundi et civis regni celestis, suos nobiles consanguineos rarissime visitabat.
14 Confortabat eos ad mundi contemptum et, sobrie loquens, ad divinum eos incitabat amorem; et expedite ac festinanter recedebat ab eis, dicens quod Cristus Ihesus, qui nobilitat animam, non invenitur inter cognatos et notos (cfr. Luc 2,44).
15 De hoc fr. Peregrino habuit dicere fr. Bernardus, sanctissimi p.n. Francisci primogenitus, unum verbum valde mirabile, scilicet quod ipse fr. Peregrinus erat unus de perfectioribus fratribus huius mundi.
16 Fuit siquidem vere peregrinus; nam amor Cristi, qui in corde suo semper ardebat, non permittebat eum in aliqua re creata quiescere, nec affectum eius figere in aliquo temporali, sed semper ad patriam tendere et ad patriam aspirare, et de virtute in virtutem ascendere, donec in amatum transformaret amantem.
17 Tandem plenus virtutibus ad Cristum, quem toto corde dilexit, cum multis miraculis ante mortem et post mortem in pace quievit. Ad laudem D.n. Ihesu Cristi. Amen.

Caput XXXI - Qualiter s. Franciscus liberavit fr. Richerium a maxima temptatione.

«  » Index

1 Fr. autem Reccerius, dicti fr. Peregrini consocius in terris et nunc concivis in celis, per viam activam, dum viveret, ambulans, et Deo ac proximo fidelissime serviens, factus est familiarissimus et carissimus s. Francisco,
2 ita quod multa a s. Francisco didicit et, ipso docente, clare intellexit de multis dubiis veritatem et negotiis agendis cognovit Domini voluntatem; et secundum vaticinium s. patris fratribus serviebat.
3 Factus est minister in Marchia de Anchona; et propter zelum Dei, qui in corde suo semper ardebat, cum maxima pace et discretione regebat provinciam, sequens Cristi exemplum, qui voluit prius facere quam docere.
4 Post aliquod vero tempus permisit sibi divina dispensatio in lucrum anime temptationem gravissimam, ut probaretur et purgaretur sicut aurum electum (cfr. Bar 3,30). Unde propter ipsam temptationem nimium anxius et tribulatus, affligebat se in abstinentiis et disciplinis, et lacrimis et orationibus; sed a temptatione liberari non poterat.
5 Et multoties ducebatur ad maximam desperationem; nam propter immanitatem temptationis credebat se derelictum a Deo.
6 In ultima vero desolatione et desperatione positus, cogitavit in corde suo, dicens: "Surgam et ibo ad patrem meum (cfr. Luc 15,18) Franciscum; et si ipse ostenderit michi familiaritatem, credo quod Deus propitius erit michi; sin autem, signum erit quod sum a Deo derelictus".
7 Et arripiens iter, ibat ad s. Franciscum. Sanctus autem Franciscus iacebat in palatio Assisinatis episcopi gravissime infirmus; et cogitanti sibi de Domino fuit revelatum ordo temptationis et adventus et propositum dicti fratris.
8 Et statim vocans socios suos, scilicet fr. Masseum et fr. Leonem, dixit: "Ite velociter in occursum filii mei fr. Reccerii; et ex parte mea ipsum amplexantes et salutantes, dicite illi quod inter omnes fratres qui sunt in mundo singulariter eum diligo".
9 Illi vero, sicut vere obedientie filii, statim exierunt in occursum fr. Reccerii; et invenientes illum, sicut dixerat s. Franciscus, amplexantes et recitantes amabilia verba patris, ita illius animam consolationibus repleverunt, quod totus fuit quasi liquefactus ex gaudio.
10 Quantam vero tunc ostendit letitiam quantoque gestivit gaudio et quantas Deo laudes et gratias referebat, quia Deus prosperum fecerat iter (cfr. Ps 67,20) suum, vix posset explicari sermone.
11 0 bone Ihesu, qui nunquam derelinquis sperantes in te (cfr. Ps 16,7), sed semper facis cum temptatione proventum, ut possimus sustinere (cfr. 1Cor 10,13)!
12 Quid plura? Pervenit ad locum ubi iacebat angelicus et divinissimus vir Franciscus; et cum esset graviter infirmus, surrexit et ivit in occursum illius; et amplexans eum dulcissime, dixit: "Fili mi, fr. Recceri, inter omnes fratres qui sunt in toto mundo diligo te".
13 Et imprimens ei signum crucis in fronte et ipsum amantissime osculans in eodem loco, dixit: "Fili mi charissime, hec temptatio data tibi fuit ad maximum tuum lucrum; sed si non vis amplius istud lucrum, non habeas!".
14 Mirabile dictu! Statim omnis illa diabolica recessit temptatio, ac si in vita sua nunquam sensisset; et remansit in Deo valde consolatus. Ad laudem D.n. Ihesu Cristi. Amen.

Caput XXXII - De gratia contemplationis s. fr. Bernardi.

«  » Index

1 Quantam gratiam Altissimus pater exibebat evangelicis pauperibus, qui voluntarie pro Cristo cuncta reliquerunt, apparuit in predicto fr. Bernardo, qui, postquam habitum s. patris assumpsit, frequentissime mens eius rapiebatur ad Deum.
2 Unde accidit quodam tempore semel quod, dum in ecclesia ad audiendum missam assisteret et tota mente esset in divina suspensus, fuit ita absorptus in Deum quod, cum elevaretur corpus Cristi, nichil advertit,
3 nec aliis genuflectentibus genuflexit nec traxit caputium, sed inreverberatis luminibus permanebat; et sic insensibilis permansit a mane usque post nonam.
4 Post nonam vero rediens ad se, veniebat cum admirativa voce clamando: "O fratres, o fratres, o fratres! nullus est in ista contrata tam magnus et nobilis cui, si promitteretur unum palatium auro plenum, quod non esset sibi leve portare saccum unum, vilissimo fimo plenum, ad thesaurum tam nobile promerendum".
5 Ad istum vero celestem thesaurum, Dei amatoribus reservatum, fuit fr. Bernardus ita mente elevatus, adeo quod per quindecim annos sepe ibat tam mente quam facie erectus ad celum.
6 Et propter nimiam elevationem intellectus ad supercelestia lumina et nimiam absorptionem affectus ad divina carismata, in illis quindecim annis nunquam in mensa famem sibi abstulit corporalem.
7 De omnibus tamen qui sibi apponebantur aliquantulum comedebat; et dicebat quod de hiis que homo nil gustat non dicitur abstinere, quia vera abstinentia est pugnare contra illa que sapiunt.
8 Ad tantam etiam intelligentie limpiditatem pervenerat, quod etiam magni clerici recurrebant ad eum; et enodabat tenebras questionum in quocumque passu Biblie querebatur.
9 Quia etiam mens eius erat a terrenis penitus absoluta quasi yrundo volabat ad summa: et aliquando per viginti dies, aliquando per triginta solus per montium cacumina pervolabat, solummodo celestia contemplando.
10 Propter quod dicebat s. fr. Egidius quod non erat datum omnibus hoc donum a Deo, quod erat datum fr. Bernardo de Quintavalle, ut se volando pasceret ut yrundo.
11 Et propter tam excellentem gratiam a Domino sibi datam s. Franciscus libenter et sepe conloquebatur cum eo diebus et noctibus; unde aliquando inventi sunt ambo per totam noctem simul fuisse raptos ad Dominum, in silva scilicet ubi convenerant ad loquendum de D. Ihesu Cristo, qui est benedictus in secula. Amen.

Caput XXXIII - De temptatione fr. Rufini, et quomodo apparuit sibi Cristus.

«  » Index

1 Fr. Rufinus, de nobilioribus de Assisio, socius b. Francisci, cum quodam tempore, vivente b. Francisco, graviter a demone de predestinatione vexaretur in anima: nam suggerebat cordi eius hostis antiquus quod ipse non erat de predestinatis ad vitam et perderet quicquid in religionis servitio faceret;
2 propter hanc vexationem, per multos dies in mente durantem, totus erat melancolicus effectus et tristis, et hanc suam pugnam s. Francisco dicere verecundabatur; nichilominus tamen orationes consuetas minime dimittebat.
3 Sed hostis antiquus, volens sibi tristitiam super tristitiam (cfr. 2Cor 2,3) addere, que graviter vulnerat servos Dei, ad pugnam interiorem addidit etiam exterius impugnare.
4 Unde apparens sibi in specie Crucifixi, dixit: "O fr. Rufine, quare in orationibus et penitentia te affligis, cum tu non sis de predestinatis ad vitam? Et hoc credas michi, quia ego scio quos elegerim (cfr. Ioa 13,18),
5 Et non credas filio Petri Bernardonis, si contrarium tibi dixerit; nec ipsum interroges de ista materia, quia ipse vel alius hoc ignorat; sed ego, qui sum Dei Filius, bene scio; ideo credas michi pro certo quia tu es de numero dampnatorum.
6 Et ipse fr. Franciscus, pater tuus, est dampnatus; et quicumque sequitur eum, decipitur".
7 Fr. autem Rufinus erat ita obtenebratus a principe tenebrarum, quod iam fidem et amorem in s. Francisco perdiderat, et hoc sibi dicere non curabat; sed s. patri, quod fr. Rufinus non dixit, Spiritus Domini revelavit.
8 Unde ipse pater pius, videns in spiritu tantum dicti fratris periculum, misit fr. Masseum pro ipso, ut ad eum omnino veniret.
9 Nam fr. Rufinus et fr. Franciscus stabant in loco montis Subasii prope Assisium. Frater autem Rufinus respondit fr. Masseo: "Quid habeo ego facere cum fr. Francisco?".
10 Et fr. Masseus, homo totus sapientia Dei plenus, clare cognoscens maligni hostis fallaciam, ait: "O fr. Rufine, nescis tu quod s. Franciscus est sicut angelus Domini, qui tot animas illuminavit in mundo et a quo etiam nos tot divine gratie dona recepimus?
11 Unde ego volo quod tu omnino venias ad eum, quia ego clare video te a diabolo deceptum". Statim autem fr. Rufinus venit ad s. Franciscum.
12 Et cum s. Franciscus vidit eum a longe, cepit clamare: "O fr. Rufine, captivelle, cui credidisti?". Et dixit sibi totam per ordinem temptationem quam habuerat intus et extra.
13 Et s. pater docuit eum quod ille, qui predicta sibi suggesserat, erat diabolus et non Cristus; et ideo nullo modo eius suggestionibus assentiret: "Sed quando dicet tibi: tu es dampnatus, et tu secure respondeas: Apri la bocca, mo te caco!
14 Et hoc sit tibi signum quod ipse est diabolus quod, dicto hoc verbo, statim fugiet. Ad hoc etiam recognoscere debes ipsum fuisse diabolum, quia cor tuum induravit ad omne bonum? quod est proprium eius officium.
15 Sed Cristus benedictus nunquam cor hominis fidelis indurat; immo dicit Auferam tibi cor lapideum et dabo tibi cor carneum (cfr. Ez 11,19)". Frater vero Rufinus, cum s. Franciscus ita per ordinem dicebat temptationis seriem qua intus et extra vexatus extiterat, cepit fortissime lacrimari.
16 Et adorans sanctum et culpam humiliter recognoscens de hoc quod ab ipso celaverat; ac totus confortatus in Domino per monita s. patris, totus fuit mutatus in melius.
17 Dixit autem s. Franciscus: "Vade, fili, et confitearis, et orationis consuetum studium non dimittas; et scias pro certo quod hec temptatio erit tibi in magnam utilitatem et consolationem, sicut experieris in brevi".
18 Frater autem Rufinus rediit ad cellam suam ad orandum in silva; et dum staret cum multis lacrimis ad orandum, ecce venit hostis in persona Cristi, dicens: "Fr. Rufine, nonne dixi tibi quod tu filio Petri Bernardonis non crederes, quia es dampnatus, et in orationibus et lacrimis non labores?
19 Quid enim prodest tibi, si, dum vixeris, affligeris, et, cum morieris, es dampnatus?". Et fr. Rufinus statim respondit: "Apri la bocca, mo te caco!".
20 Tunc diabolus indignatus recessit cum tanta tempestate et commotione lapidum montis Subasii, quod per magnum spatium fluxit lapidum multitudo, ubi adhuc apparet lapidum orrenda ruina
21 Nam per vallem etiam dicti montis saxa se invicem collidendo; ignem plurimum emittebant. Unde ad tam orribilem strepitum lapidum s. Franciscus et socii, admirantes extra dictum locum, ut novitatem illam aspicerent, exierunt.
22 Et tunc fr. Rufinus manifeste avertit quod ipsum hostis deceperat; unde secundo ad s. Franciscum rediit et, prosternens se in terram, iterum culpam dixit. Qui confortatus a s. Francisco, totus pacificatus remansit.
23 Et cum post hec staret cum multis lacrimis orans, ecce Cristus benedictus sibi apparuit et totam animam suam divino liquefecit amore, dicens: "Bene fecisti, fili, quod credidisti fr. Francisco; quia ille qui te contristabat fuit diabolus.
24 Ego autem sum Cristus, magister tuus; et ut de hoc te reddam certissimum, hoc tibi sit signum quod, donec in mundo isto eris, nunquam de cetero eris tristis".
25 Et benedixit Cristus fr. Rufinum et dimisit eum in tanto gaudio et dulcedine spiritus et elevatione mentis, quod die noctuque erat absorptus in Deum.
26 Et confirmatus est ex tunc in tanta gratia et benedictione et securitate salutis eterne, quod totus est in virum alterum renovatus, ad tantam etiam elevationem mentis et orationis perseverantiam confirmatus, quod stetisset continue infra parvulum circulum die noctuque contemplari divina, si eum aliquis non impedisset.
27 Unde dicebat s. Franciscus de eo, quod fr. Rufinus erat, dum adhuc viveret, canonizatus in celo a D. Ihesu Cristo, et quod ipse non dubitaret in absentia sua dicere sanctum Rufinum adhuc existentem in terra. Ad laudem D.n. Ihesu Cristi. Amen.

Caput XXXIV - De mirabili et humili obedientia fr. Rufini.

«  » Index

1 Erat fr. Rufinus propter assidue contemplationis studium ita absorptus in Deum, quod, quasi insensibilis factus, valde rarissime loquebatur; nec insuper verbi disseminandi erat preditus gratia, nam loquendi audaciam et facundiam non habebat.
2 Sanctus autem Franciscus una die precepit fr. Rufino ut iret Assisium et predicaret populo quicquid ei Altissimus inspiraret.
3 Frater vero Rufinus respondit: "Pater reverende, parce michi et non mittas me ad hoc opus, quia, sicut bene nosti, ego gratiam verbi non habeo, et sum etiam simplex et inscius ydiota".
4 Sanctus autem Franciscus dixit: "Quia non statim obedisti michi, ideo per obedientiam tibi precipio quod nudus, solis bracis remanentibus, vadas Assisium; et intrans ecclesiam aliquam, sic nudus populo predicabis".
5 Qui statim, sicut vere obediens, nudus perrexit Assisium; et, facta reverentia in quadam ecclesia, ad predicandum surrexit. Pueri autem et homines ceperunt ridere et dicere: "Ecce isti faciunt tantam penitentiam quod efficiuntur amentes!".
6 Interim vero s. Franciscus, cogitans de prompta obedientia fr. Rufini et de mandato tam duro, cepit semetipsum durissime increpare, dicens: "Unde tibi, fili Petri Bernardonis, vilis homuncio, precipere fr. Rufino, qui est de nobilioribus de Assisio civibus, ut vadat nudus ad predicandum populo?
7 Per Deum! ego faciam quod tu in te experieris quod mandas in altero!". Et hoc dicto in fervore Spiritus sancti, nudavit se tunica et nudus ivit Assisium, ducens secum fr. Leonem, qui suam et fr. Rufini tunicam discretissime asportaret.
8 Quem cum Assisinates nudatum cernerent, velut fatuum deridebant, putantes tam eum quam fr. Rufinum propter penitentiam insanire. Beatus autem Franciscus invenit fr. Rufinum, qui iam inceperat predicare.
9 Et devote dicebat: "O carissimi, fugite mundum, dimittite peccatum, reddite alienum, si vitare vultis infernum; servate autem mandata diligendo Deum et proximum, si pergere vultis ad celum; et agite penitentiam, quoniam appropinquat regnum celorum (cfr. Mat 3,2)".
10 Et tunc s. Franciscus nudus ascendit in pergulum et predicavit tam stupenda de contemptu mundi, de penitentia sancta, de paupertate voluntaria, de desiderio celestis regni, de nuditate et opprobriis et sanctissima passione Ihesu Cristi crucifixi,
11 quod cuncti mares et mulieres, qui ibi convenerant in maxima copia, ceperunt altissime flere; et incredibili devotione et compunctione misericordiam Altissimi ad sidera clamabant, ita quod quasi omnes in novum mentis stuporem conversi sunt.
12 Et fuit in illa die in Assisio tantus planctus in populo assistente, quod nunquam in illa civitate de passione D.n. Ihesu Cristi fuit similis planctus auditus.
13 Et sic edificato populo et Cristi ovibus consolatis et vocibus altissimis benedicto nomine D.n. Ihesu Cristi, s. Franciscus fecit reindui fr. Rufinum et se simul cum ipso reinduit.
14 Et sic reinduti tunicis, glorificando et laudando Deum quod semetipsos vicerant et oves Domini hedificaverant, et quam contempnendus est mundus ostenderant, ad locum Portiuncule redierunt.
15 Et beatos se reputabant qui possent eis tangere fimbriam vestimenti (cfr. Luc 8,44). Ad laudem D.n. Ihesu Cristi. Amen.

Caput XXXV - De fr. Rufino, quomodo liberavit demoniacum.

«  » Index

1 Predictus autem fr. Rufinus, propter magnam cordis attentionem ad Deum et angelicam mentis quietem, quandocumque ab aliquo vocabatur, cum tanta gravitate ac dulcedine et vocis morositate ipsum vocantibus respondebat, quod videbatur de alio mundo redire.
2 Unde semel vocatus a sociis ut iret pro pane, ille, sicut vere divinus, respondit: "Fra.a.a.te mi.mi.o, mu.u.u.ultu voluntiere".
3 Cum ergo panem per Assisium queritaret, et ecce ducebatur unus demoniacus, fortiter ligatus et a multis sociatus hominibus, qui ducebatur ad s. Franciscum, ut eum a demonio liberaret.
4 Qui cum a longe vidisset fr. Rufinum, statim cepit clamare et furere tam fortiter quod, fractis omnibus vinculis, de manibus omnium exilivit.
5 Illi autem, de tanta novitate mirantes, coniuraverunt eum ut diceret cur modo plus solito torqueretur.
6 Qui respondit: "Quia ille frater pauperculus, ille obediens, humilis et s. fr. Rufinus, qui incedit cum tasca, suis sanctis virtutibus et humilibus orationibus me incendit et cruciat; et propterea non possum plus in isto homine commorari".
7 Et hiis dictis, statim exiit. Quod audiens, fr. Rufinus, quia illi homines et etiam infirmus sanatus illi magnam reverentiam exhibebant, dedit laudem D. Ihesu Cristo et ortatus est illos, ut in hiis omnibus glorificarent Deum et Salvatorem nostrum, D. Ihesum Cristum. Amen.

Caput XXXVI - Qualiter fr. Rufinus vidit et tetigit plagam lateris s. Francisci.

«  » Index

1 B.p.n. Franciscus illas sanctissimas plagas, quas sibi in manibus et pedibus ac latere Cristus, Dei Filius, miraculose impresserat, ita diligenter oculis omnium abscondebat, quod vix aliquis potuit illas, dum viveret sanctus, ad plenum aspicere.
2 Nam ibat deinceps calciatus, et de manibus nonnisi digitorum cacumina sociis apparebant, ita manus cum manicis abscondebat, memorans illud quod dictum est per angelum s. Tobie: Bonum est sacramentum regis abscondere (Tob 12,7).
3 Potissime vero plagam lateris ita semper, dum vixit, obtexit, quod, excepto fr. Rufino, qui quadam pia industria illam videre promeruit, nullus alius, dum viveret, videre valuit. Fr. autem Rufinus triplici testimonio de sanctissima plaga lateris se et alios certissime reddidit.
4 Primo, quia aliquando, cum lavare deberet femoralia s. patris, inveniebat illa ex parte dextri lateris multipliciter cruentata; propter quod certitudinaliter avertebat quod ille erat sanguis qui de plaga dextri lateris defluebat.
5 Reprehendebat vero s. Franciscus fr. Rufinum, quando avertebat quod dicta femoralia explicabat, ut signum cerneret supradictum.
6 Iterum autem fr. Rufinus, ut de hoc certior redderetur, cum semel scalperet s. patrem, digitum manus in ipsam plagam immersit; propter quod s. Franciscus, fortiter angustiatus, clamorem magnum emisit, dicens: "Parcat tibi Deus, o fr. Rufine! Et quare hoc facere voluisti?".
7 Tertio, cupiens idem frater illam venerabilem plagam corporis oculis cernere, cum quadam caritativa cautela s. Francisco dixit: "Rogo te, pater, ut unam michi consolationem maximam facias: quod tunicam tuam des michi; et tu meam accipias in caritate paterna".
8 Hoc autem faciebat fr. Rufinus ut, cum s. Franciscus se expoliaret, plagam lateris, quam aliquando manu tetigerat, etiam oculis cerneret; et ita factum est.
9 Unde s. Franciscus, caritati fr. Rufini assentiens, expoliviat se tunica sua et tunicam illius accepit; et quia solam illam habebat, dum se exueret non se sic contegere potuit, quin fr. Rufinus dictam plagam diligenter aspiceret.
10 Et sic de illa sancti plaga fuit per tria predicta testimonia plenarie confirmata. Ad laudem et gloriam D.n. Ihesu Cristi. Amen.

Caput XXXVII - De fr. Rufino, quomodo erat de tribus animabus electis una.

«  » Index

1 Sicut D.n. Ihesus Cristus benedictus dicit in evangelio: Cognosco oves meas et cognoscunt me mee (cfr. Ioa 10,4), ita b.p.n. Franciscus, tanquam bonus pastor (cfr. Ioa 10,11), omnia merita et virtutes suorum sociorum, Domino revelante, sciebat.
2 Et cognoscebat insuper defectus et vitia; propter quod omnibus noverat de opportuno remedio providere humiliando videlicet superbos et humiles exaltando, vituperando vitia et extollendo virtutes, sicut quilibet potest advertere in mirandis revelationibus quas habebat de illa sua familia primitiva.
3 Nam, ut unum de multis commemorem, semel s. Franciscus, sedens in quodam locello cum sociis, se cum illis in divinis eloquiis exercebat.
4 Frater autem Rufinus, vir utique sanctitate perspicuus, non erat cum illis tunc in illo divino eloquio, quia nondum de silva exiverat in qua orationis causa perrexerat.
5 Et dum s. Franciscus cum predictis sociis in sanctis exhortationibus et colloquiis divinis procederet, et ecce fr. Rufinus, nobilis civis Assisii sed nobilior servus Dei, virgo purissimus et contemplationis divine prerogativa nobiliori sublimatus,
6 odorifere insuper conversationis floribus coram Deo et hominibus adornatus, egrediebatur de silva, ubi steterat celestia meditari, et transibat parum a longe a s. Francisco.
7 Quem cum sanctus a longe cerneret, vertens se, dixit ad socios: "Dicatis michi, carissimi, que est sanctior anima quam Deus nunc habeat in mundo?". Qui humiliter responderunt quod estimabant ipsum s. Franciscum hoc privilegio sublimari.
8 Ipse vero respondit: "Ego, carissimi fratres, sum indignior et vilior homo ex me quem Deus habeat in mundo. Sed videtis vos illum fr. Rufinum, nunc exeuntem de silva? Dominus revelavit michi quod anima eius est una de tribus sanctioribus animabus quas Deus nunc habeat in hoc mundo.
9 Et firmiter dico vobis, quod ego non dubitarem ipsum s. Rufinum vocare dum adhuc vivit in corpore, cum anima eius sit in gratia confirmata et sanctificata et canonizata in celo a D. Ihesu Cristo".
10 Hec autem verba dicebat s. Franciscus in absentia dicti fratris. In quibus ostendebat quod ipse s. pater, sicut bonus pastor (cfr. Ioa 10,11), oves suas noverat a quibus virtutibus deficerent. Quod ostendit in fr. Helia, cum eum reprehenderet de superbia; et in fr. Iohanne de Capella, cum illi propter eius malitiam prediceret de suspensione propria;
11 et in fratre, cuius guttur tenebat diabolus, cum corrigeret illum de inobedientia; et invenientibus fratribus de Terra Laboris, cum argueret unum illorum de pestilentia quam contra socium fecerat in via.
12 Noverat insuper oves suas in quibus gratiis habundarent, sicut apparet in fr. Bernardo et fr. Rufino predicto et de pluribus aliis, de quibus Deus b. Francisco, tanquam pastori bono, magnalia revelabat. Ad laudem et gloriam D.n. Ihesu Cristi. Amen.

Caput XXXVIII - De fr. Leone, quomodo apparuit sibi b. Franciscus.

«  » Index

1 Gloriose innocentie, que corpus decorat et animam ad gratiam introducit et gloriam, amator Franciscus propter magnam puritatem et columbinam innocentiam, quam in fr. Leone cernebat, ipsum frequentius ducebat pro socio et ad secreta sua tam diebus quam noctibus sepius admittebat.
2 Quapropter inter omnes socios s. patris qui plus de secretis eius et mirabilibus sciverit fuit fr. Leo predictus.
3 Nam ipse frequenter vidit eum elevatum in aere, sicut infra dicetur; ipse etiam audivit eum frequenter cum Cristo et b. Virgine et angelis colloquentem.
4 Ipse insuper vidit lucem igneam de celo super s. Franciscum descendentem, et vocem de ipsa luce audivit cum ipso loquentem.
5 Ipse etiam, dum quadam die pariter incederent, vidit ante faciem s. patris crucem pulcherrimam precedentem et Cristum in illa pendentem.
6 Et videbat quod crux illa mirabilis, cum s. Franciscus staret, stabat; et, cum ambularet, pariter ambulabat; et quocumque s. Franciscus pergebat, illa ante faciem suam precedebat.
7 Et erat crux illa tanti splendoris quod non solum faciem sancti sed illuminabat et decorabat aerem circumquaque. Et hec omnia fr. Leo clara luce cernebat.
8 Huic fr. Leoni, non solum in vita fecit consolationes mirabiles, sed etiam post mortem s. Franciscus ei frequenter apparuit.
9 Unde quadam vice, dum fr. Leo in orationibus vigilaret, apparuit sibi, dicens: "O fr. Leo, recordaris quod, quando eram in mundo, predicebam famem magnam in universo orbe venturam, et dicebam me scire quemdam pauperculum hominem pro cuius amore Deus parcebat, et donec ille pauperculus viveret, famis pestilentissima non mittebatur?".
10 Respondit fr. Leo: "Bene recordor, pater sanctissime". Et ait b. Franciscus: "Ego eram illa creatura et ille pauperculus homo pro cuius amore Deus famem in homines non mittebat, sed propter humilitatem nolebam me pandere.
11 Nunc autem scias pro certo, fr. Leo, quod, postquam recessi de mundo, veniet terribilis et universalis fames in terra, ita quod ex fame multi homines morientur".
12 Et ita fuit; nam forte ad sex menses post hec verba tam magna fames ubique valuit, quod homines, non solum radices erbarum, sed cortices arborum manducabant: unde pre fame periit maxima hominum multitudo.
13 Claret igitur ex predictis fr. Leonis innocentia et s. Francisci divina amicitia et eiusdem infallibilis prophetia. Ad laudem et gloriam D.n. Ihesu Cristi. Amen.

Caput XXXIX - De fr. Leone, quando vidit s. Franciscum elevatum a terra.

«  » Index

1 Cum b.p. Franciscus incepit sentire nova et divina carismata in illa sua anima benedicta, frequenter in aere non solum mentaliter sed etiam corporaliter elevabatur a terra.
2 Fiebat autem mira Dei dispensatio circa ipsum in elevationibus supradictis, scilicet quod, quanto divine gratie dona cumulatis sentiebat, tanto altius elevabatur a terra, sicut oculata fide plures eius socii conspexerunt;
3 et singulariter fr. Leo, quem propter suam columbinam, immo angelicam innocentiam frequentius s. Franciscus interesse ad orationis studia clandestina permittebat.
4 Unde ipse fr. Leo sepe videre meruit s. patrem in aere sublevatum, plus et minus secundum gradus supernorum sensuum, quibus, de virtute in virtutem proficiendo, sursum agebatur in Deum.
5 Aliquando enim dictus fr. Leo s. Franciscum vidit elevatum a terra in tantum quod tangere poterat pedes eius; aliquando vero videre meruit eundem patrem sanctissimum elevatum usque ad cacumina arborum; aliquando in tanta altitudine sursum vectum, quod vix illum visus valebat attingere.
6 Quando vero pedes b. Francisci tangere poterat, amplexabatur illos et, obsculando cum devotissimis lacrimis exorabat, dicens: "Deus, propitius esto michi peccatori (cfr. Luc 18,13) et, per merita sanctissimi huius viri, fac me tuam misericordiam sanctissimam invenire".
7 Cum vero tantum elevatum aspiceret quod ipsum tangere non valeret, se sub s. Francisco devote prosternens, orationem prime similem faciebat. Hec autem elevationes s. patris fuerunt in loco Alverne et in aliis locis quam plurimis.
8 Huic fr. Leoni solummodo s. Franciscus sua stigmata committebat tangenda et novis petiolis remutanda, quas inter clavos illos mirabiles et carnem reliquam, ad tenendum sanguinem et mitigandum dolorem, die quolibet ebdomade renovabat,
9 excepto die iovis de sero et per totum diem veneris, in quo nullum volebat apponi remedium, ut amore Cristi, eo die crucifixionis, in doloribus crucis vere crucifixus cum Cristo penderet.
10 Aliquando vero manus illas, tam venerandis stigmatibus insignitas, ante cor fr. Leonis s. Franciscus studiosius apponebat: ex qua appositione tantam devotionem fr. Leo sentiebat in corde, quod quasi vero expirabat, frequentibus singultibus in stupore salubri immutatus. Ad laudem et gloriam D.n. Ihesu Cristi. Amen.

Caput XL - Qualiter D. Ihesus Cristus fuit locutus fr. Masseo.

«  » Index

1 Illi sancti socii p.n. Francisci, pauperes quidem rebus, divites autem Deo, non querebant in auro divites fieri vel argento, sed sollicitissime procurabant ditari sanctis virtutibus, quibus ad veras et eternas divitias pervenitur.
2 Unde accidit quadam die quod fr. Masseus, unus de electis sociis s. patris, cum de Deo tam ipse quam socii loquerentur, unus eorum dixit quod erat quidam Dei amicus, qui magnam active vite et contemplative gratiam possidebat.
3 Et cum hiis habebat profundissimum humilitatis abissum, qua se peccatorem maximum existimabat; que humilitas illum sanctificabat et confirmabat, et crescere in dictis donis continue faciebat; et, quod melius est, nunquam eum a Deo cadere permittebat.
4 Que miranda ut fr. Masseus audivit et adverteret illum esse thesaurum vite et eterne salutis, tanto exarsit amore ad habendam dicte humilitatis virtutem, Dei amplexu dignissimam,
5 quod in fervore magno ad celum elevans faciem, voto se strinxit firmissimo nunquam velle in isto mundo letari, donec humilitatem illam preclarissimam in anima sua sentiret adesse.
6 Et hoc voto et s. proposito facto, stabat continue in cella reclusus, et coram Deo gemitibus inenarrabilibus (cfr. Rom 8,26) continue se mactabat; quia videbatur sibi se esse hominem penitus dignum inferno,
7 nisi ad illam humilitatem sanctissimam perveniret, qua ille amicus Dei, quem audierat, plenum virtutibus, inferiorem se omnibus reputabat, immo penitus se dignum extimabat inferno.
8 Et dum sic tristis fr. Masseus per dies plurimos permansisset, in fame et siti et multis lacrimis se mactando, accidit quod quadam die intravit in silvam; et eundo per ipsam, pro dicto desiderio vehementi emittebat luctuosos clamores et lacrimosa suspiria, postulando dictam virtutem a Deo sibi dari.
9 Et quia Dominus sanat contritos corde (cfr. Luc 4,18) et exaudit voces humilium, facta est sibi vox de celo, bis clamans: "Fr. Massee, fr. Massee!". Qui per Spiritum sanctum Cristum benedictum esse cognoscens, respondit: "Domine mi, Domine mi!". Et Dominus ad eum: "Quid vis dare, quid vis dare ad hanc gratiam possidendam?"
10 Et fr. Masseus respondit: "Domine mi, oculos capitis mei". Et Dominus ad eum: "Et ego volo quod oculos et gratiam habeas!". Frater autem Masseus remansit in tanta gratia optate humilitatis et lumine Dei, quod continue erat in iubilo.
11 Et sepe, quando orabat, faciebat quemdam iubilum uniformem, et voce obtusa faciebat, quasi columbus: "u.u.u.", ac facie ylari et iocunda contemplationi vacabat; et super hoc humilissimus factus, se cunctis hominibus minimum reputabat.
12 Interrogavit ipsum fr. Iacobus de Fallerono, sancte memorie, quare versum non mutabat in iubilo. Qui respondit cum magna letitia: "Quia, cum in una re invenitur omne bonum, non oportet quod varietur versum". Deo gratias!

Caput XLI - Qualiter s. Clara fuit portata in nocte Nativitatis ad ecclesiam s. Francisci.

«  » Index

1 Cum devotissima Cristi sponsa, Clara re et Clara nomine, graviter infirmata corpore apud S. Damianum moram contrahebat, ad solvendas horas canonicas cum aliis ad ecclesiam ire non poterat.
2 Adveniente vero sollempnitate Nativitatis D.n. Ihesu Cristi benedicti, ad cuius matutinum sorores solebant accedere et in missa Nativitatis communicare devote,
3 b. Clara, omnibus ad sollempnitatem euntibus, sola remansit in loco, in infirmitate gravata, cum non parva tamen desolatione, eo quod non poterat interesse ad tam devota sollempnia.
4 Sed D. Ihesus Cristus, nolens hanc suam sponsam fidelissimam desolari, fecit eam in ecclesia S. Francisci, tam in matutinis quam in missa et in omni sollempnitate festiva, spiritu presentialiter interesse,
5 ita quod tam cantum fratrum quam organa usque ad finem misse luculenter audivit et, quod plus est, sacram communionem accepit et plene consolata remansit.
6 Cum autem sorores, completo officio in S.Damiano, ad s. Claram redissent, dixerunt: "O domina Clara, carissima, quam magnam consolationem habuimus in ista Nativitate Domini Salvatoris! utinam potuisses fuisse nobiscum!".
7 Illa vero respondit: "Gratias ago Domino meo Ihesu Cristo benedicto, sorores et filie mee carissime; quia ad omnia sollempnia huius noctis et ad maiora et devotiora quam vos extiti consolata.
8 Nam Domino meo Ihesu Cristo faciente et beatissimo patre meo Francisco procurante, interfui in ecclesia patris mei Francisci, et corporalibus auribus et mentalibus audivi cunctos cantus et organa; et insuper ibidem sacram communionem suscepi.
9 Unde de tanta gratia michi facta gaudete et Cristum Ihesum benedictum toto corde laudate; quia et hic infirma iacui et, nescio quomodo, utrum in corpore an extra corpus (cfr. 2Cor 12,2.3), in sollempnitate tota, ut predixi, in s. Francisco interfui". Ad laudem et gloriam D.n. Ihesu Cristi. Amen.

Caput XLII - Qualiter s. Clara crucem miraculose panibus impressit.

«  » Index

1 S. Clara, devotissima crucis discipula et preciosa plantula b. Francisci, erat tante sanctitatis quod, non solum episcopi et cardinales, sed etiam summus pontifex illam videre et audire affectuosius cupiebat et sepe personaliter visitabat.
2 Etenim quadam vice papa ad s. Clare monasterium accessit, ut ab ea, que erat sacrarium Spiritus sancti, audiret celestia et divina colloquia.
3 Utroque igitur diu de salute anime et divina laude tractante, interim s. Clara fecit panes pro sororibus in mensis omnibus preparari, cupiens panes illos reservare a Cristi vicario benedictos.
4 Unde finita collatione sanctissima, s. Clara, genuflectens cum magna reverentia, rogavit summum pontificem ut panes in mensis appositos benedicere dignaretur. Papa vero respondit: "Soror Clara fidelissima, ego volo quod tu benedicas panes istos et facias super eos crucem Cristi benedicti, cui te totam in medullatum sacrificium obtulisti".
5 Illa vero respondit: "Sanctissime pater, parcas michi, quia in hoc essem reprehendenda nimis valde, ut coram Cristi vicario ego, que sum una vilis muliercula, facere talem benedictionem presumerem".
6 Et papa respondit: "Ad hoc ut presumptioni non imputetur, sed insuper habeas inde meritum, precipio tibi per s. obedientiam quod super istos panes facias signum crucis et benedicas eos in nomine Domini".
7 Illa, tanquam vere obedientie filia (cfr. 1Pet 1,14), super panes illos crucem faciens, devotissime benedixit. Mirabile certe, quod statim in omnibus panibus apparuit signum crucis pulcherrimum!
3 De quibus plures fuerunt cum magna devotione comesti et plures pro miraculo in posterum reservati. Papa insuper, de virtuosa cruce a sponsa Cristi facta vehementer admirans, primo gratias Deo egit et postea b. Claram consolabiliter benedixit.
9 Morabantur in dicto monasterio soror Ortulana, mater s. Clare, et soror Agnes, eiusdem germana, omnes Spiritu sancto plene, cum multis aliis sanctis monialibus et sponsis Cristi, ad quas s. Franciscus infirmos plurimos transmittebat, modo ad unam, modo ad aliam predictarum, ut super eos facerent signum crucis.
10 Et virtute crucis Cristi, quam toto corde colebant, quotquot signabantur, sanitatis remedium reportabant. Ad laudem et gloriam D.n. Ihesu Cristi, qui est benedictus in secula. Amen (cfr. Rom 1,25).

Caput XLIII - De mirabili revelatione facta in cordibus s. fr. Egidii et s. Ludovici, regis Francie.

«  » Index

1 Cum s. Ludovicus, rex Francie, decrevisset per sanctuaria peregrinari septennio, audissetque fama veridica fr. Egidii mirabilem sanctitatem, posuit in corde suo ipsum omnimode visitare.
2 Unde in ipsa sua peregrinatione divertit Perusium, ubi audierat fr. Egidium commorari; et veniens ad portam fratrum, sicut peregrinus pauperculus et ignotus, paucis comitibus sociatus, requisivit instanter fr. Egidium, nichil portario de sua conditione revelans.
3 Portarius vero ivit ad fr. Egidium, dicens quod quidam peregrinus, ipsum requirebat ad portam. Statim vero fr. Egidius vidit in spiritu quod ille erat rex Francie.
4 Et quasi ebrius de cella egrediens, cursu velocissimo ad portam accedens, ruerunt ambo in amplexus mirabiles et oscula devotissima, genuflexi, ac si amicitia antiquissima se antea cognovissent.
5 Et hius signis caritativi amoris ostensis, nullum verbum alterius ad alterum proferendo, sed omni modo silentio servato, ab invicem discesserunt.
6 Cum vero rex recederet, unus de sociis eius, perquisitus a fratribus quis ille esset qui cum fr. Egidio ruisset in tam caritativos amplexus, respondit quod erat Ludovicus, rex Francie, qui in peregrinatione pergendo voluit videre fr. Egidium. Et hiis dictis, ipse et socii regis velocissime recesserunt.
7 Fratres autem, dolentes quod fr. Egidius nullum verbum bonum dixerat dicto regi, dicebant multipliciter conquerendo: "O fr. Egidi, et quare tanto regi, qui venit de Francia videre te et audire a te aliquod verbum bonum, nichil ei dicere voluisti?".
8 Respondit fr. Egidius: "Carissimi fratres, non miremini si nec ipse michi nec ego illi aliquid voluimus dicere; quia, statim quod amplexati nos fuimus, lux divine sapientie revelavit michi cor suum et sibi cor moum.
9 Et in speculo illo eterno constituti, quicquid ille cogitaverat michi dicere, vel ego sibi volueram, absque strepitu labiorum vel lingue, cum plana consolatione audivimus, melius quam si labiis loqueremur.
10 Et si voluissemus ea que intus sentiebamus vocalis soni ministerio explicare, propter defectum lingue humane, que non potest nisi cum enigmate figurarum divina explicare secreta, potius ad desolationem utriusque quam ad consolationem fuisset ipsa locutio. Et propterea sciatis quod ipse rex recessit mirabiliter consolatus". Ad laudem et gloriam D.n. Ihesu Cristi, qui est benedictus in secula. Amen (cfr. Rom 1,25).

Caput XLIV - Quomodo s. Antonius, in una lingua predicando, fuit intellectus ab hominibus diversarum linguarum.

«  » Index

1 Vas admirabile Spiritus sancti, s. Antonius de Padua, unus de electis b. Francisci discipulis, quem s. Franciscus suum episcopum appellabat, cum predicaret in concilio coram papa et cardinalibus, ubi erant Greci et Latini, Francigene et Theotonici, Sclavi et Anglici et multi alii diversarum linguarum et idyomatum variorum,
2 Spiritu sancto afflatus, lingua apostolica inflammatus, eructans mellifluum verbum Dei, omnes illos tam diversarum linguarum homines in dicto concilio congregatos luculentissime et clare ipsum audientes et distincte intelligentes, reddidit tanta admiratione et devotione suspensos,
3 ut videretur renovatum illud antiquum apostolorum mirabile admirantium et dicentium: "Nonne iste ispanus est? Et quomodo nos omnes audimus per eum linguam nostram, in qua nati sumus (cfr. Act 2,7.8): Greci et Latini, Francigene et Theotonici, Sclavi et Anglici, Lombardi et Barbari?".
4 Papa etiam stupens ad tam profunda de scripturis divinis a s. Antonio prolata, dixit: "Vere iste archa testamenti est et divinarum armarium scripturarum".
5 Tales milites habuit dux noster, s. Franciscus, qui, non solum Cristi gregem, sed etiam Cristi vicarium possent cum venerabili suo collegio pinguedine s. Spiritus saginare et contra hostiles insidias armis munire celestibus. Ad laudem D.n. Ihesu Cristi. Amen.

Caput XLV - Qualiter s. Antonius predicavit piscibus.

«  » Index

1 Ostendere volens D. Ihesus Cristus benedictus quanta esset fidelissimi servi eius Antonii sanctitas, et quam devote audienda esset eius predicatio ac sana doctrina, per irrationabilia animalia, scilicet per pisces, redarguit infidelium et insipientium hereticorumque stultitiam, sicut per asinam redarguit insipientiam Balaam.
2 Nam cum idem b. Antonius esset Arimini, ubi hereticorum magna copia morabatur, volens illos ad lucem vere fidei et in viam reducere veritatis, per dies multos ipsis de scripturis catholicis predicabat. 3 Illi vero facti per obstinationem lapidei, ipsius sanctis eloquiis non solum non acquiescere sed insuper prebere contempserunt auditum.
4 S. vero Antonius, Domino inspirante, accessit quadam die ad os fluminis iuxta mare, et stans in ripa que mari appropinquabat et flumini, incepit modo predicationis pisces ex parte Domini advocare, dicens: "Audite verbum Domini, pisces maris et fluminis, ex quo infideles heretici audire contempnunt".
5 Et ecce statim accessit ante s. Antonium tantam magnorum et parvorum piscium multitudo, quod nunquam insimul in illis partibus fuit visa; et omnes tenebant capita aliquantulum extra aquam.
6 Vidisses ibi pisces magnos pacifice adherere minoribus, minores sub alas maiorum pacifice permanere. Vidisses ibi diversas piscium species quaslibet ad sibi similes currere, et quasi quemdam campum pictum colorum varietate mirabili decoratum ad sancti faciem ordinari.
7 Vidisses ibi turmas piscium grandium, quasi castrorum acies ordinatas (cfr. Cant 6,3.9), loca ad predicationem audiendam preripere. Vidisses ibi pisces mediocres loca mediocria capere et quasi doctos a Domino absque aliqua turbulentia in suis locis consistere.
8 Vidisses ibi piscium parvulorum multitudinem copiosam atque populosam usquequaque, tanquam peregrinos ad indulgentiam, properare et ad s. patrem, tanquam sub tutore, propinquiores accedere.
9 Ita quod in ista predicatione celitus ordinata primo pisces minores, secundo mediocres, tertio, ubi erat aqua profundior, pisces maximi s. Antonio assistebant.
10 Hiis igitur taliter ordinatis, incepit s. Antonius sollempniter predicare, dicens: "Fratres mei pisces, multum tenemini pro vestro modulo referre gratias Creatori, qui in vestrum habitaculum dedit elementum tam notabile, ita ut aquas dulces et salsas, prout expedit, habeatis.
11 Refugia insuper vobis multiplicia contulit, ut evitetis incommoda tempestatis. Exibuit insuper vobis elementum diafanum et limpidum, et vias quibus incedatis, et escas quas sumatis, ut vivere possitis. Escas quoque vobis necessarias preparat Creator benignus etiam in profundis abissis.
12 Vos in creatione mundi cum benedictione multiplicationis preceptum habuistis a Domino. Vos in diluvio, ceteris animalibus pereuntibus, absque lesione reservati fuistis. Vos, alis ornati et virtute roborati, undique prout libet discurritis.
13 Vobis datum fuit ex imperio Domini Ionam reservare prophetam et post tertium diem illum in terram absque lesione reponere. Vos censum pro D. Ihesu Cristo, cum tanquam pauper non haberet unde solveret staterem, obtulistis.
14 Vos in cibum regis eterni, D.n. Ihesu Cristi benedicti, ante resurrectionem eius et post resurrectionem singulariter electi fuistis; propter que omnia multum tenemini laudare et benedicere Dominum, qui tot bona singularia pre ceteris animalibus recepistis".
15 Ad hec verba et similia ortamenta aliqui pisces voces emittebant, aliqui aperiebant ora et omnes capita inclinabant, signis quibus poterant laudantes Altissimum.
16 Ad hanc reverentiam piscium exilaratus in spiritu, s. Antonius, et voce altissima clamans, dicebat: "Benedictus Deus eternus, quod magis honorant Deum pisces aquatici quam homines heretici; et melius audiunt belve irrationabiles quam homines infideles!".
17 Quanto autem b. Antonius predicabat, tanto piscium multitudo crescebat, et nulli de locis que ceperant recedebant. Ad quod miraculum concurrens populus civitatis, concurrentes etiam heretici supradicti;
18 et videntes tam insolitum et mirandum negotium, quod bruta scilicet s. Antonio prebebant auditum, compuncti corde, omnes ad pedes s. Antonii, rogantes ut predicationem illis faceret consederunt.
19 Tunc s. Antonius, aperiens os suum (cfr. Mat 5,2), tam mirabiliter de fide catholica predicavit, quod omnes hereticos ibi existentes convertit, et fideles, roborati in fide, cum gaudio et benedictione remanserunt.
20 Pisces etiam, licentiati a sancto, cuncti letantes et gaudentes, cum mirandis lusibus et cervicibus applausivis in varias provincias abierunt.
21 Post hec per multos dies s. Antonius, Arimini predicando, magnum fructum fecit in conversione hereticorum et devotione cleri. Ad laudem et gloriam D.n. Ihesu Cristi. Amen.

Caput XLVI - Qualiter s. fr. Corradus convertit quemdam iuvenem et post mortem liberavit eum a purgatorio.

«  » Index

1 Mirabilis zelator evangelice regule b.p.n. Francisci, s. fr. Corradus de Offida, fuit tam religiose vite et tanti meriti apud Deum, quod tam in vita ipsius quam in morte D. Ihesus Cristus eum multipliciter honoravit.
2 Nam, cum adhuc viveret et ut forensis ad locum Offide venisset, fratres rogaverunt eum, quod amore Dei caritative quemdam fratrem iuvenculum predicaret,
3 qui tam inordinate et pueriliter se gerebat, quod tam senes quam iuvenes de illa familia plurimum conturbabat, et de horis canonicis et aliis regularibus disciplinis aut parum aut nichil curabat.
4 Unde fr. Corradus, compatiens illi iuvenculo et etiam predictis fratribus propter illum multipliciter tribulatis, ad preces illorum humiliter inclinatus, vocavit illum seorsum
5 et in visceribus caritatis dixit sibi verba tam efficacia et divina, quod statim facta est manus Domini super (cfr. Ez 1,3) ipsum iuvenculum; et mutatus est in virum alterum (cfr. cfr. 1Re 10,6) , ita quod factus est de puero senex:
6 ita obediens et benignus, ita sollicitus et devotus, ita pacificus et obsequiosus et ad omnia opera virtutis studiosus quod, sicut per ipsum tota familia turbabatur, ita postea omnes, propter plenam conversionem quam in virtutibus fecerat, exultabant et dilectionem ad eum quasi ad angelum ferebantur.
7 Post hanc vero conversionem, paucis diebus elapsis, infirmatus est et migravit a seculo, de quo fratres multum doluerunt. Post mortem vero illius, cum fr. Corradus, qui converterat illum, staret in oratione de nocte ante altare dicti conventus;
8 et ecce venit anima dicti fratris, fr. Corradum tanquam patrem devote salutans. Qui ait: "Quisnam es tu?". Respondit: "Ego sum anima iuvenis nuper defuncti".
9 Cui ille: "O fili carissime, et quid est de te?". Respondit: "Pater carissime, gratia Dei et doctrine vestre bene michi est, quia non sum dampnatus; tamen, propter aliquas meas culpas, propter modicum tempus quod habui non plene purgatas, magnas substineo purgatorias penas.
10 Sed rogo te, pater, quod, sicut tua pietate michi, dum viverem, succuristi, ita nunc michi in meis cruciatibus digneris succurrere, ut dicas pro me aliqua Pater noster, quia oratio tua est valde acceptabilis coram Deo".
11 Fr. vero Corradus, libenter assentiens, dixit semel Pater noster cum Requiem eternam (cfr. 4Esd 2,34). Quo dicto, dixit anima illa: "O pater carissime, quam michi profuit! Rogo quod michi iterum dicas".
12 Et cum dixisset iterum, illa replicans ait: "Pater sancte, sicut oras tota allevior; et rogo quod orare non cesses". Fr. vero Corradus, sentiens quod anima illa suis orationibus iuvabatur, dixit sibi centum Pater noster.
13 Quibus completis, anima illa dixit: "Pater carissime, ex parte D.n. Ihesu Cristi gratias ago tibi, ut Ipse tibi de hac caritate mercedem eternam tribuat; quia propter orationem tuam ego sum a penis omnibus liberata et pergo nunc ad regna celestia".
14 Et hiis dictis perrexit ad Dominum. Fr. vero Corradus, ut letificaret fratres, totum recitavit per ordinem quod in nocte precesserat; de quo ipse et alii fuerunt plurimum consolati. Ad laudem et gloriam D.n. Ihesu Cristi. Amen.

Caput XLVII - Qualiter quidam magnus tirannus, videns unum de sociis b. Francisci elevatum in aere usque ad culmen palatii sui, conversus fuit et factus fr. Minor ad predicationem eiusdem fratris.

«  » Index

1 Hoc fuit signum evidentissimum quod Ordo b. Francisci fuit fundatus a Deo, quia statim quod multiplicari cepit, quasi usque ad fines terre pervenit.
2 Unde s. Franciscus, studens se Cristo in omnibus conformare, mittebat fratres suos binos ad predicandum per universas provincias,
3 et tam mira per eos Dominus faciebat, quod quasi in omnem terram exivit sonus eorum et in fines orbis terre verba eorum (Ps 18,5).
4 Unde accidit semel quod duo de illis novellis b. patris discipulis, ad ignotas partes pergentes, pervenerunt ad quoddam castrum pessimis hominibus plenum.
5 In quo etiam erat quidam magnus tirannus, multum crudelis et impius, quasi caput et dux omnium illorum pessimorum et predonum. Erat tamen genere nobilis, sed moribus pessimus et ignobilis.
6 Ad quod castrum cum dicti duo fratres, afflicti fame et frigore et labore, quasi agni inter lupos (cfr. Luc 10,3), de sero simpliciter pervenissent, rogaverunt per internuntium illum tirannum, dominum castri, quod ipsos reciperet in hospitio illa nocte amore D. Ihesu Cristi.
7 Quos ille, a Deo inspiratus, gratanter suscepit et multam compassionem illis et curialitatem exibuit. Nam fecit illis fieri ignem magnum et parari mensam more nobilium.
8 Discumbentibus vero fratribus et aliis cunctis, unus illorum fratrum, qui erat sacerdos, habens gratiam loquendi de Deo singularem, videns quod nullus illorum discumbentium de Deo aliquid vel de salute anime tractaret aut loqueretur,
9 sed solum de predationibus et occisionibus et de aliis malis multis que hinc inde perpetraverant; et gaudebant in rebus pessimis et de impietatibus quas usquequaque commiserant.
10 Unde, refectione finita corporali, cupiens ille frater hospitem suum et ceteros celesti cibo reficere, dixit domino illi: "Domine, magnam curialitatem et caritatem nobis exibuistis; et ideo multum essemus ingrati, si non vobis aliqua bona secundum Deum rependere studeremus.
11 Propterea rogamus quod faciatis totam familiam congregari, ut pro beneficiis corporalibus a nobis receptis spiritualia rependamus". Quorum rogaminibus assentiens, dictus dominus fecit omnes congregari coram fratribus.
12 Et frater ille incepit de gloria paradisi loqui: quomodo ibi est letitia sempiterna, ibi societas angelorum, securitas beatorum, ibi gloria infinita, ibi copia celestium thesaurorum, ibi vita perpetua, lux inenarrabilis, pax impertubabilis, sanitas incorruptibilis, ibi Dei presentia et omne bonum et nullum malum.
13 Et homo propter peccata et miseriam suam perdit tot et tanta bona, et acquirit infernum, ubi dolor est et tristitia sempiterna, societas demonum, serpentium et draconum, ubi miseria infinita et vita sine vita, tenebre palpabiles et Luciferi presentia,
14 ubi turbatio et ira, sempiternus ignis et glacies, vermes et rabies, fames et sitis, ubi mors sine morte, gemitus et lacrime, stridor dentium (cfr. Mat 8,12) et eternitas tormentorum; ibi omne malum et carentia omnis boni!
15 "Et, ut comprehendi, omnes vos ad tanta mala curritis festinanter; nam nichil boni operis vel sermonis in vobis apparet.
16 Unde consulo et admoneo vos, carissimi, quod pro vilibus rebus mundi et voluptatibus carnis, que omnia transeunt velut umbra (cfr. Sap 5,9), nolitis perdere illa summa et in eternum duratura celestia bona; nec sic currere festinetis ad tam magna et acerba tormenta".
17 Et hiis dictis in virtute Spiritus sancti a fratre predicto, dominus castri, tactus intrinsecus et corde compunctus, procidit ad pedes fratris; et ipse cum aliis omnibus cepit amarissime flere, rogans et petens a fratre ut ipsum in viam salutis dirigeret.
18 Et confessione cum multis lacrimis et intima compunctione eidem fratri facta, dixit ei frater quod oporteret eum in redemptionem suorum peccatorum peregrinari per sanctuaria, macerari per ieiunia, in orationibus vigilare et insistere largissimis helemosinis et aliis operibus pietatis.
19 Dominus vero ille respondit: "Pater carissime, ego nunquam istam provinciam exivi; Pater noster nec alias orationes scio dicere; et ideo aliam michi penitentiam iniungatis".
20 Ille vero s. frater ait: "Carissime, ego volo fideiubere pro te et ex caritate Dei pro peccatis tuis intercedere ad D. Ihesum Cristum, ut anima tua non pereat.
21 Et nunc ad presens nolo quod aliam penitentiam facias nisi quod hoc sero tuis propriis manibus portes michi de paleis, ubi ego et socius quiescamus".
22 Qui cum gaudio paleas portavit et lectum diligenter paravit in una camera ubi lumen ardebat. Et videns prefatus dominus quod frater ille tam sancta et virtuosa verba protulerat, concepit quod esset homo sanctus,
23 et posuit in corde suo explorare diligenter quid faceret illa nocte. Et vidit quod dictus frater de sero se posuit in lecto;
24 sed, cum putaret omnes profunde dormire, surrexit in tempeste noctis silentio, et pro fideiussione facta expandens manus ad Dominum et orans pro illo, indulgentiam pro ipsius peccatis postulabat.
25 Et ecce in ipsa oratione elevatus est frater in aere usque ad culmen palatii, et ibi in aere fecit tam magnum lamentum et fletum, pro peccatis dicti domini indulgentiam postulando, quod vix unquam fuit visus homo, qui caros suos consanguineos seu amicos defunctos tam cordialiter fleret sicut iste frater pro peccatis illius.
26 Et fuit illa nocte ter elevatus in aere semper cum pio lamento et lacrimis compassivis. Et ille dominus, latenter observans omnia predicta, videbat et audiebat caritativum lamentum et compassivos lacrimarum singultus.
27 Unde statim de mane ad pedes procidit dicti fratris et cum lacrimis compunctionis rogabat ut ipsum in viam salutis dirigeret, paratum firmiter ad omnia que iuberet.
28 Fratre sancto igitur consulente, vendidit cuncta que habuit, et restituenda restituit, et cetera pauperibus (cfr. Luc 19,8) secundum s. evangelium cuncta distribuit et semetipsum Deo offerens, Ordinem fratrum Minorum intravit et cum laudabili perseverantia, propositum servans, in sancta vita finivit.
29 Ceteri etiam antiquarum iniquitatum illius satellites et sodales, compuncti corde, vitam in melius mutaverunt. Sic fructificavit sancta illorum fratrum simplicitas, non de auctoribus vel de Aristotile predicans, sed de penis inferni et gloria paradisi cum brevitate sermonis, sicut regula sancta dicit. Deo gratias! Amen.

Caput XLVIII - Mirabilia de quibusdam fratribus provincie Marchie, et quomodo b. Virgo apparuit fr. Corrado in silva Forani.

«  » Index

A
1 Provincia Marchie Anchonitane quasi quoddam celum stellatum fuit stellis notabilibus et decoratum, sanctis scilicet fratribus Minoribus, qui sursum et deorsum, coram Deo et proximo radiosis virtutibus relucebant, quorum memoria est vere in benedictione (cfr. Sir 45,1) divina.
2 Inter quos fuerunt aliqui tanquam maiora sidera, clariora pre ceteris, scilicet: fr. Lucidus antiquior, vere lucens sanctitate et ardens (cfr. Ioa 5,35) caritate divina, cuius gloriosa lingua, Spiritu sancto docta, fructus mirabiles faciebat.
3 Fr. etiam Bentivolia de S. Severino, qui visus fuit in aere elevatus per magnum spatium a terra, cum oraret in silva, a fr. Masseo de eadem terra, qui propter illud miraculum dimisit plebanatum; et effectus fr. Minor, tam s. vite fuit quod fecit multa miracula; et requiescit Muri.
4 Qui fr. Bentivolia, dum staret ad Trabem Bonanti solus et custodiret unum leprosum, per obedientiam coactus recedere et nolens illum leprosum relinquere, imposito illo in humero proprio, cum eo sic oneratus perrexit a dicto loco Trabis usque ad montem S. Vicini,
5 ubi alius locus erat, per distantiam quindecim miliariorum, ab aurora incepta usque ad ortum solis; quod iter, si fuisset aquila, vix forte potuisset in tam modico tempore cum tanto pondere transvolasse: de quo divino miraculo omnes qui audierunt mirabiliter stupuerunt.
6 Fr. Petrus etiam de Monticulo, qui visus fuit in aere levatus a fr. Servadio de Urbino, tunc guardiano suo, in loco antiquo Anchone, usque ad pedes Crucifixi in altum positi, forte per quinque aut per sex cubitos aut circa a pavimento ecclesie.

B
7 Hic etiam, cum quadragesimam s. Michaelis archangeli devotissime ieiunasset et in ultima die ieiunii in ecclesia ad orandum se contulisset, auditus est a quodam fr. puerulo, ad hec studiose sub altari latente, loqui cum sanctissimo Michaele archangelo et archangelus cum eo.
8 Et verba que dicebant erant ista. Dicebat archangelus: "Fr. Petre, tu fideliter pro me laborasti et te multipliciter afflixisti; ecce ego veni ad te consolandum, ut petas quamcumque volueris gratiam; et ego tibi illam a Domino impetrabo".
9 Respondebat fr. Petrus: "Sanctissime princeps militie celestis et fidelissime zelator honoris Dei et protector piissime animarum, hanc gratiam tibi peto, ut remissionem michi impetres omnium peccatorum".
10 Respondit sanctissimus Michael: "Pete aliam gratiam, quia hanc tibi facillime acquiram". Fr. autem Petrus aliud non petebat. Archangelus conclusit: "Et ego propter fidem et devotionem quam habes in me, hanc tibi gratiam quam postulas et multas alias procurabo".
11 Finito vero colloquio, quod per magnum spatium noctis duravit, reliquit eum intime consolatum.

C
12 Tempore insuper huius fr. Petri, vere sancti, fuit fr. Corradus de Offida predictus. Cum ergo isti starent de familia simul in loco Forani, de Anchonitana custodia, fr. Corradus accessit in silvam ad meditandum divina; frater autem Petrus clanculo perrexit post ipsum, ut videret quid illi accideret.
13 Fr. vero Corradus incepit beatissimam Virginem devotissimis lacrimis exorare, ut sibi hanc gratiam a benedicto suo FiIio impetraret, ut de illa dulcedine quam s. Simeon in die Purificationis persensit, cum Cristum Salvatorem benedictum gestaret in ulnis (cfr. Luc 2,28), aliquantulum sentire valeret.
14 Qui exauditus ab illa misericordissima Domina, ecce Regina glorie cum Filio suo benedicto et cum tanta luminis claritate quod, non solum tenebras effugabat, sed etiam cuncta lumina superabat. Et appropinquans ad fr. Corradum, puerum illum speciosum pre filiis hominum (cfr. Ps 44,3) posuit in ulnis eius.
15 Quem fr. Corradus devotissime accipiens et labia labiis imprimens et pectori pectus astringens, totus liquefiebat in amplexibus et osculis caritatis. Fr. vero Petrus hec omnia clara luce cernebat et insuper consolationem mirabilem sentiebat.
16 Qui latenter manebat in silva. B. vero Maria virgine cum Filio recedente, fr. Petrus festinanter repedavit ad locum. Frater vero Corradus, cum rediisset totus festivus et gaudens, vocabatur a fr. Petro: "O celibecose, multam consolationem hodie habuisti!".
17 Dicebat fr. Corradus: "Quid est quod dicis, fr. Petre? Quid scis tu quod ego habuerim?". Respondebat fr. Petrus: "Bene scio, celibecose, bene scio qualiter te Virgo beatissima et eius benedictus Filius visitavit".
18 Quod audiens, fr. Corradus, quia sicut vere humilis optabat secretum, rogavit quod nemini diceret. Erat autem tantus amor inter hos duos, quod quasi cor unum et anima una (cfr. Act 4,32) videbantur.

D
19 Iste etiam fr. Corradus, in loco Siroli orando, liberavit obsessam a demone; et statim de loco aufugit, ne mater puelle liberate ipsum inveniret et concursus populi fieret.
20 Nam fr. Corradus tota illa nocte oraverat, et matri predicte puelle apparuerat, et apparendo filiam liberaverat. Ad laudem et gloriam D.n. Ihesu Cristi. Amen.

Caput XLIX - Qualiter Cristus apparuit s. fr. Iohanni de Alverna, et quomodo fuit raptus ipsum amplexando.

«  » Index

1 Quam gloriosus sit in conspectu Dei beatissimus p.n. Franciscus, apparet in electis filiis, quos in Ordine suo Spiritus sanctus aggregavit, ita quod vere gloria tanti patris sunt filii sapientes.
2 Inter quos singulariter effulsit s. fr. Iohannes de Firmo, qui alias dicitur de Alverna, qui in celo Ordinis tanquam stella notabilis splendore gratie rutilat.
3 Hic namque, cum in iuvenili etate gereret per sapientiam cor senile, penitentie viam, que custodit corporis et mentis munditiam, totis visceribus apprehendere cupiebat.
4 Unde, cum adhuc esset parvulus, loricam et circulum ferreum portabat ad carnem et abstinentie crucem cotidie baiulabat,
5 ita quod, dum in S. Petro de Firmo cum canonicis moraretur, antequam fratrum s. Francisci habitum assumpsisset, illis splendide viventibus, ipse se abstinentie mirande rigore refrenabat et inter malitias martirium abstinentie celebrabat.
6 Sed, cum ad suum studium angelicum obices suos socios multipliciter pateretur, in tantum ut loricam exuerent et abstinentiam impedirent,
7 ipse, inspiratus a Deo, cogitavit mundum cum amatoribus eius relinquere et florem sue angelice iuventutis brachiis Crucifixi offerre.
8 Qui cum habitum fratrum Minorum puerulus assumpsisset et uni magistro commissus fuisset pro spiritualium disciplina, cum verba divina aliquando a magistro audiret,
9 cor eius, ut cera liquescens (cfr. Ps 21,15), tanta suavitate gratie in interiori homine replebatur, quod exterior homo discurrere coactus, aliquando per ortum, aliquando per silvam, aliquando per ecclesiam cursim undique circuibat, quemadmodum flamma interior impellebat.
10 Successu vero temporis hunc angelicum virum in diversis statibus et ordinatis sursum actionibus gratia divina subvexit. Quandoque namque ad splendores cherubicos, quandoque ad ignem seraphicum, quandoque ad angelica gaudia hunc mirabilem virum divina gratia rapiebat.
11 Et, quod plus est, quandoque ad divina oscula et excessivos amoris Cristi amplexus non solum internis gustibus sed etiam signis exterioribus tanquam amicum intimum assumebat.
12 Unde accidit sibi quodam tempore, quod bene per spatium trium annorum amoris Cristi igne succensus, recipiebat consolationes mirabiles et frequenter in tali ardore rapiebatur ad Deum.
13 Sed quia Deus specialem curam de suis filiis gerit, nunc consolando prosperis, nunc exercendo adversis, dum fr. Iohannes predictus staret in quodam loco, subtractus est sibi ille radius et status ignitus; et remansit sine amore et lumine, et cum merore permaximo.
14 Propter quod, cum anima ipsius dilecti presentiam non sentiret, anxiabatur et circuibat per silvam; merens et anxius, querebat amicum, qui se modicum dispensative absconderat; sed nullo modo nulloque loco Cristi Ihesu benedicti dulcissimos amplexus et suavia, ymmo beata oscula, sicut consueverat, invenire valebat.
15 Et hanc tribulationem per dies plurimos sustinuit, eiulans, suspirans et lacrimans. Cum autem ambularet die per dictam silvam, in qua ipsemet semitam fecerat ad pergendum, et sic afflictus et desolatus ibi sederet adherens uni fago, facie lacrimosa in celum erecta:
16 Ecce ille qui sanat contritos corde et alligat contritiones eorum (cfr. Ps 146,3), D. Ihesus Cristus apparuit in eadem semita, nichil tamen dicendo.
17 Quem cum fr. Iohannes recognosceret, statim se proiecit ad pedes ipsius; et gemitibus inenarrabilibus (cfr. Rom 8,26) exorabat et humillime supplicabat, ut sibi succurrere dignaretur:
18 "Quia sine te, Salvator dulcissime, maneo in tenebris et merore; sine te, agne mitissime, maneo in angustiis et terrore; sine te, Fili Dei Altissime, maneo in confusionibus et rubore! Nam sine te sum cunctis bonis expoliatus;
19 sine te, sum in tenebris excecatus, quia tu es, Ihesus, lux vera mentium; sine te sum perditus et dampnatus, quia tu es vita animarum et vita vitarum; sine te sum sterilis et aridus, quia tu es fons gratiarum et donorum;
20 sine te sum totaliter desolatus, quia tu es Ihesus, nostra redemptio, amor et desiderium, panis indeficiens et vinum letificans choros angelorum et corda sanctorum omnium.
21 Illumina me, magister gratiotissime et pastor piissime, quia sum ovicula tua, quamvis indigna".
22 Et quia desiderium quod differtur ad maiorem accendit amorem, Cristus benedictus adhuc recessit, incedens per semitam supradictam, nichil penitus sibi loquendo.
23 Fr. vero Iohannes, videns quod Cristus benedictus recedebat et eum non exaudiebat, surgens iterum cum s. importunitate, sicut egenus et pauper (cfr. Ps 69,6), iterum cucurrit ad Cristum et, ad pedes eius humiliter se prosternens, cum lacrimis devotissimis exorabat, dicens:
24 "O Ihesu dulcissime, miserere mei, quoniam tribulor (cfr. Ps 30,10)! Exaudi me in multitudine misericordie tue et in veritate salutis tue (cfr. Ps 68,14), et redde michi letitiam salutaris tui (cfr. Ps 50,14); quia misericordia tua plena est terra (cfr. Ps 32,5; 118,64), tu scis quia vehementer tribulor! Rogo ergo quod anime mee obtenebrate succurras velociter".
25 Et iterum Salvator recessit, nichil loquens fr. Iohanni, et in nullo consolans. Videbatur velle recedere, vadens per semitam antedictam, faciens sicut mater cum puerulo, ut desiderium eius amplius inflammaret,
26 que cum filio lactenti se substraxerit, et ille latentem flendo quesierit, et post fletum, amplexans et osculans, illum recipit, in maiori dulcedine ignoscit.
27 Unde fr. Iohannes, tertio insecutus Cristum Ihesum benedictum, lacrimando vehementer pergebat, sicut lactens post matrem et parvulus post patrem et humilis discipulus post magistrum misericordem.
28 Cum autem pervenisset ad eum, Cristus benedictus faciem suam gratiosam ad fr. Iohannem convertit et expandit venerabiles manus suas more sacerdotis quando se vertit ad populum.
29 Tunc fr. Iohannes vidit radios lucis mirabiles de sacratissimo pectore Cristi egredientes, non solum totam silvam illuminantes exterius, sed etiam corpus et animam replentes divinis splendoribus.
30 Unde statim fr. Iohannes fuit doctus quem actum humilem et reverentem deberet tenere cum Cristo. Nam statim proiecit se ad pedes eius. Cristus vero benedictus pedes illos sanctissimos sibi clementer exibuit,
31 ubi tot lacrimas fr. Iohannes effudit quod quasi videbatur altera Magdalena, rogans quod ad peccata eius non respiceret, sed per suam sanctissimam passionem et aspersionem sanguinis gloriosi animam eius ressuscitare in divini amoris gratiam dignaretur:
32 "Cum hoc sit tuum mandatum, ut te toto corde et totis nostris viribus diligamus (cfr. Luc 10,27; Deut 6,4.5): quod mandatum sine tuo adiutorio nullus valet perficere; adiuva ergo me, amantissime Ihesu Criste, ut totis viribus amem te".
33 Dum autem fr. Iohannes sic instanter oraret, ad pedes dulcissimi Ihesu iacens, tantam ibi recepit gratiam quod totus extitit renovatus et, sicut Magdalena, pacificatus et consolatus.
34 Et tunc fr. Iohannes, tante gratie donum sentiens, cepit gratias agere Domino et pedes eius humiliter osculari, erigendo se ut Salvatorem cum gratiarum actione respiceret. Cristus benedictus manus suas sanctissimas eidem exhibuit ad osculandum et expandit.
35 In ipsa vero apertione manuum fr. Iohannes, se erigens, accessit ad pectus D. Ihesu; et amplexatus est Ihesum, et Ihesus benedictus amplexatus est eum
36 Et deosculans fr. Iohannes sacratissimum pectus Cristi, sensit tantum odorem divinum quod, si omnia aromata mundi congregarentur in unum, respectu illius odoris divini fetor putridus putaretur.
37 Et insuper de ipso pectore Salvatoris egrediebantur radii supradicti, illuminantes mentem interius et exterius omnia circumquaque.
38 Et in hoc amplexu et odore ac luminibus, in ipso beato pectore Ihesu Cristi fui raptus fr. Iohannes et totaliter consolatus et mirabiliter illustratus.
39 Nam ex tunc, quia de sacro dominici pectoris fonte potaverat; et dono sapientie et gratia verbi Dei repletus, verba miranda et superenarrabilia frequentius eructabat.
40 Et quia de ventre eius fluebant flumina aque vive (cfr. Ioa 7,38), que potaverat de abisso pectoris D. Ihesu Cristi, ideo mentes audientium immutabat et fructus mirabiles faciebat.
41 Ille insuper odor predictus et splendor, quem ibi persensit, per plures menses in ipsius anima perdurarunt; et, quod plus est, in dicta semita silve unde dominici pedes perrexerunt per amplum spatium circumquaque eumdem odorem et splendorem et multa tempora sentiebat.
42 Rediens autem ad se fr. Iohannes post raptum predictum, cum Cristus benedictus disparuisset, ipse postmodum semper consolatus et illuminatus remansit.
43 Et tunc non invenit humanitatem Cristi, sicut recitavit michi ille qui ab ore fr. Iohannis habuit; sed invenit animam suam in abisso divinitatis sepultam; et hoc est multis et manifestis testimoniis approbatum.
44 Nam coram Romana curia, et coram regibus et baronibus, et coram magistris et doctoribus tam profunda et alta lumina eructabat, quod omnes in stuporem mirabilem convertebat.
45 Cum ipse fr. Iohannes esset homo quasi sine litteris, tamen questiones subtilissimas de Trinitate et aliis Scripture misteriis mirabiliter declarabat.
46 Quod autem, ut superius patet, fr. Iohannes prius ad pedes Cristi cum lacrimis, postea ad manus cum gratiis et postea ad pectus beatum cum raptu et radiis susceptus, sunt magna misteria que non possent verbis brevibus explicari;
47 sed qui cupit hoc scire, legat Bernardum in Canticis Canticorum, qui hos gradus ibi ponit per ordinem: scilicet incipientium ad pedes, proficientium ad manus, perfectorum vero ad osculum et amplexum.
48 Quod vero Cristus benedictus nichil loquendo fr. Iohanni tantam gratiam contulit, docuit quod, sicut optimus pastor, magis studebat animam divinis sensibus interius pascere quam auribus carnis exterioribus sonis instrepere;
49 quia non in exterioribus sed in intimis est regnum Dei. Omnis enim gloria eius ab intus (cfr. Ps 44,14), dicit psalmista. Ad laudem et gloriam D.n. Ihesu Cristi Amen.

Caput L - Qualiter fr. Iohanni oranti pro quodam fratre facta est responsio divina, et etiam apparuit ei b. Laurentius.

«  » Index

1 Rogatus fr. Iohannes predictus a fr. Iacobo de Fallerono, quod rogaret Deum de quodam scrupulo conscientie quod ipsum valde affligebat, videlicet de quibusdam que ad sacerdotale officium pertinebant, responsum habuit a Domino ante festum s. Laurentii, ut ipse retulit sibi.
2 Ait enim quod dixit sibi Dominus "Ipse est sacerdos secundum ordinem (cfr. Ps 109,4) Dei". Cum adhuc ipsum conscientia stimularet, rogavit eum iterum quod de hoc rogaret Dominum.
3 Unde ipse fideliter in vigilia s. Laurentii de nocte, cum vigilaret et oraret Dominum ut meritis s. Laurentii de hoc scrupulo ipsum certificaret, apparuit sibi vigilanti et oranti b. Laurentius, indutus vestibus albis ad modum levite,
4 et dixit ei: "Ego sum levita Laurentius, et ipse pro quo rogas est sacerdos secundum ordinationem divinam". Et ex tunc fuit certificatus et valde consolatus de dubio quod habebat.
5 Iterum eidem fr. Iohanni, cum fratres cantarent Salve regina de sero, apparuit ei b. Laurentius in forma adolescentis, indutus dalmatica rubea et portans cratem ferream, dicens ei:
6 "Ista craticula gratificavit me in celo et acerbitas carbonum dedit michi plenitudinem dulcedinis Dei". Et subiungens ait: "Si tu vis gloriam et dulcedinem Dei habere, sustine patienter passionem et amaritudinem mundi".
7 Stetit autem b. Laurentius sic visibiliter cum eo, donec cantata fuit antiphona supradicta. Fratres iverunt pausatum et ipse remansit in choro cum s. Laurentio.
8 Qui certificans eum et consolans, disparuit et reliquit eum in tanto amore et dulcore divino quod per totam noctem dicti festi nichil dormivit, sed totam cum consolatione miranda transivit.
9 Item, idem fr. Iohannes, cum semel missam devotissime celebraret, consecrata hostia, annullata fuit in conspectu eius totaliter forma panis, et in ictu oculi apparuit ibi Cristus cum pulcherrima barba et indutus veste rubea;
10 qui dedit sibi tantam consolationem dulcedinis quod, si non esset quod remansit sibi intellectus, fuisset raptus in extasi.
11 Et in ipsa visione certificatus fuit quod propter illam missam placatus fuit Deus pro toto mundo et maxime pro suis recommendatis. Ad laudem Cristi. Amen.

Caput LI - Qualiter fr. Iohannes, cum celebraret missam pro defunctis, vidit animas de Purgatorio liberari.

«  » Index

1 Cum dictus fr. Iohannes celebraret missam in commemoratione omnium defunctorum, obtulit cum tanto affectu caritatis et compassione pietatis illud altissimum sacramentum, cuius efficaciam super omnia desiderant anime defunctorum, quod liquefiebat totus in dulcedine pietatis et melliflua dilectione fraterna.
2 Quando ergo in ipsa missa sic devote corpus Cristi sanctissimum levavit in altum, offerens illud Deo Patri, suppliciter rogans ut, amore illius qui in cruce pependit, animas illas ab ipso creatas et redemptas de carcere misericorditer liberaret, vidit quasi infinitas animas de Purgatorio egredi, quasi multitudinem scintillarum de ignita fornace prodeuntium.
3 Et vidit illas ad celestem patriam advolantes ob merita Cristi, qui in cruce pro humana salute pependit et qui in illa sacratissima hostia cotidie offertur pro vivis et mortuis: qui est benedictus in secula. Amen (cfr. Rom 1,25).

Caput LII - Qualiter fr. Iohannes vidit b. Franciscum cum multis sanctis fratribus, et qualiter fr. Iacobus locutus est sibi post mortem.

«  » Index

1 Tempore quo fr. Iacobus de Fallerono, sanctus homo, infirmabatur in loco Molliani, in Firmana custodia et provincia Marchie, fr. Iohannes de Alverna orabat Dominum Deum pro dicto fr. Iacobo, graviter infirmo, oratione mentali et precordiali desiderio, quia ipsum tanquam patrem intime diligebat.
2 Et dum sic attente oraret, factus in extasi, vidit in aere exercitum angelorum multorum et sanctorum cum magna claritate supra cellam suam, que erat in silva, manentium. Et erat tanta claritas quod tota contrata in circuitu refulgebat.
3 Inter quos angelos et sanctos vidit dictum infirmum pro quo ipse rogabat, stantem speciosissimum et vestibus candidis renitentem. Vidit etiam ibidem b.p.n. Franciscum, stigmatibus sacris insignitum et gloria mirabili refulgentem.
4 Vidit etiam et recognovit fr. Lucidum sanctum et fr. Matheum antiquum de Monte Rubiano, et plures alios fratres quos nunquam in hac vita recognovit, qui cum multis sanctis simili gloria refulgebant.
5 Et, dum hec cerneret, revelatum fuit sibi pro certo de salute ipsius infirmi, et quod in ipsa infirmitate transire debebat ad Deum; sed non immediate transiturus erat ad celum, quia oportebat eum aliquantulum purgari.
6 Fr. autem Iohannes, qui hoc videbat, propter salutem et gloriam dicti fratris in tantum gaudebat, quod in dulcedine spiritus ipsum fr. Iacobum frequenter vocabat, dicens intra cordis archana: "Fr. Iacobe, mi fr. Iacobe, mi fidelissime serve Cristi; fr. Iacobe, mi pater dulcissime; fr. Iacobe, socie angelorum; fr. Iacobe, consors beatorum!".
7 Et sic certificatus de morte fr. Iacobi et letificatus de salute anime, recessit de loco Masse, ubi hanc visionem habuerat,
8 et ivit ad visitandum eum Molliani, ubi invenit predictum infirmum ita infirmitate gravatum quod vix poterat sibi loqui. Cui fr. Iohannes annuntiavit quod moriebatur et, tanquam leo securus et gaudens, transiret ad vitam.
9 Ipse autem fr. Iacobus, iam de salute sua certus, totus exilaratus tam mente quam facie, ipsum fr. Iohannem cum letitia et pulcherrimo risu et visu iocundo suscepit, eo quod sibi tam iocunda nova portaverat,
10 et quia ipsum tanquam filium diligebat, seque sibi intime recommendans, indicavit se iam resolutum a corpore. Unde fr. Iohannes rogavit eum, ut post mortem sibi loqui dignaretur: quod fr. Iacobus promisit, si permitteret benignitas Salvatoris.
11 Et hiis dictis, appropinquante hora exitus, fr. Iacobus incepit devote dicere: "O in pace, o in idipsum, o obdormiam, o requiescam (cfr. Ps 4,9)!". Et, hiis dictis, cum iocunda et leta facie migravit ad Dominum.
12 Fr. autem Iohannes, reversus ad locum Masse, expectabat promissum fr. Iacobi in die quo se sibi dixerat locuturum. Et cum expectaret, apparuit sibi Cristus cum claritate magna et comitiva mirabili angelorum et sanctorum.
13 Et recordatus est fr. Iohannes de fr. Iacobo et recommendavit eum Cristo. Post hoc, die sequenti, fr. Iohanne orante in silva Masse, apparuit sibi fr. Iacobus, comitantibus angelis, totus gloriosus et letus. 14 Cui dixit fr. Iohannes: "O pater, quare non fuisti michi locutus in die qua promiseras?". Cui ille respondit: "Quia indigebam aliquantulum purgari;
15 sed illa eadem hora qua apparuit tibi Cristus, apparui etiam fr. Iacobo de Massa, laico sancto viventi et servienti in missa, ubi vidit hostiam sacram in hora elevationis conversam in puerum vivum pulcherrimum.
16 Et tunc locutus fui dicto fratri, dicens: Hodie cum illo puero vado ad regnum, quia nullus potest ire nisi per ipsum. Et quando, tu fr. Iohannes, recommendasti me Cristo, fuisti exauditus et eadem hora qua locutus fui fr. Iacobo predicto fui liberatus".
17 Et hiis dictis perrexit ad Dominum, et fr. Iohannes remansit valde consolatus. Iste autem fr. Iacobus de Fallerono migravit in vigilia s. Iacobi apostoli, cuius festum colitur de mense iulii, et requiescit in monte Molliani, ubi fecit multa miracula. Ad laudem Cristi. Amen.

Caput LIII - Qualiter idem fr. Iohannes habuit spiritum revelationis.

«  » Index

1 Cum quedam persone haberent quedam peccata terribilia et absconsa, que nullus scire poterat nisi per revelationem divinam de quibus aliqui erant mortui, aliqui vivi, fr. Iohannes per revelationem divinam viventibus peccata occulta detexit.
2 Propter quod illi ad penitentiam sunt conversi. Quorum unus dixit quod peccatum, quod fr. Iohannes detexerat, fecerat antequam fr. Iohannes esset natus in mundo.
3 Et ille cui hoc acidit michi dixit. Et confessi sunt quod vera erant que fr. Iohannes de ipsis dicebat.
4 Fuit etiam revelatum eidem quod aliqui illorum qui erant mortui perierant morte temporali et eterna, et aliqui morte temporali tantum; et hoc fuit sibi certitudinaliter demonstratum. Et ego vidi fratrem fide dignum, qui personas illas cognovit. Ad laudem D.n. Ihesu Cristi. Amen.

Caput LIV - De fratre qui vidit animam germani sui portari ab angelis.

«  » Index

1 Post obitum b.p.n. Francisci fuerunt duo germani in Ordine, scilicet fr. Humilis et fr. Pacificus, qui fuerunt mire sanctitatis et perfectionis: unus illorum mortuus est Suffiani, alter vero qui stabat in loco remoto, dum orationi vacaret in loco solitario et deserto, facta est super eum manus Domini et, positus in extasi, vidit animam germani sui in celum sine aliqua retardatione conscendere.
2 Revolutis autem multis annis, frater qui vivebat factus est de familia Suffiani, ubi germanus quondam sepultus extiterat. Tunc vero fratres ad petitionem dominorum de Brunfortio dictum locum Suffiani in locum alium mutaverunt, ita quod fratres transtulerunt illic sanctorum fratrum reliquias;
3 inter quas, cum ad sepulturam germani dicti fratris venissent, ille ossa germani sui accepit et cum vino optimo lavit et reposuit in alba tobalea; et osculari cum multa devotione et lacrimis non cessabat.
4 Fratres autem de hoc mirabantur et quasi dispiciebant, quia, cum esset frater magne sanctitatis, videbatur affectu sensibili et seculari modo plorare; et insuper allegabant quod ossa aliorum fratrum non minus erant digna honore quam illa.
5 Quibus ille, humiliter satisfaciens, ait: "Fratres mei carissimi, non miremini si ossibus germani mei feci quod non feci aliis; et benedictus Deus! quia non me, ut putatis, traxit carnalitas; sed ideo hoc feci quia, quando frater meus migravit ad Dominum a seculo, dum orarem in loco deserto et remoto ab ipso, vidi animam eius recto tramite in celum conscendere, ita quod ista ossa sunt sancta et debent esse in paradiso Dei; et propterea facio ista que cernitis"
6 Fratres autem, videntes intentionem eius devotam, valde edificati fuerunt et laudaverunt Deum, qui facit tam magna et mirabilia in sanctis suis. Ad laudem et gloriam D.n. Ihesu Cristi. Amen.

Caput LV - De fr. Simone de Assisio et mirabili vita eius.

«  » Index

1 In principio nostri Ordinis, cum adhuc s. Franciscus viveret, venit ad Ordinem quidam iuvenis de Assisio, qui vocatus fuerat fr. Simon. Hunc tanta gratia benedictionis et dulcedinis prevenit (cfr. Ps 20,4) Altissimus et ad tantam contemplationem et elevationem mentis adduxit, quod tota vita ipsius erat speculum sanctitatis.
2 Sicut audivi ab illis qui diu secum morati sunt, hic rarissime extra suam cellam videbatur; si quando staret cum fratribus, semper erat sollicitus se in divinis eloquiis exercere.
3 Hic nunquam grammaticam didicit, sed semper conversabatur in silvis; et tamen tam profunde et alte loquebatur de Deo et de amore Cristi benedicti, quod verba eius supernaturalia videbantur.
4 Unde quodam sero, cum in silva ad loquendum de Deo cum fr. Iacobo de Massa perrexisset, et ipsi de divino amore dulcissime loquerentur, ut narravit michi ille qui secum fuit, per totam noctem consederent; et visum fuit eis quod modicum consedissent.
5 Hic fr. Simon tanta suavitate Spiritus sancti fruebatur quod, quando divinas illuminationes et visitationes presentiebat amoris, ponebat se in lecto ac si vellet dormire, quia s. Spiritus tranquilla suavitas non solum mentis quietem sed etiam corporis requirebat.
6 Unde sepe in talibus visitationibus rapiebatur in Deum et totus ad exteriora insensibilis reddebatur.
7 Accidit enim quadam vice quod, dum esset ad celestia tractus et totus insensibilis factus ad extra, intus vero totus divinis carismatibus ignitus et unctus, unus frater, ut experiretur pro certo an, ut videbatur, sic esset, posuit carbonem bene ignitum super nudum pedem ipsius.
8 Frater vero Simon nichil de carbone persensit et, quod plus est, nullam passus est lesionem, cum tam diu super pedem stetit ille carbo, donec extingueretur totaliter. Quando hic ad mensam residebat cum fratribus, antequam cibum sumeret corporis, alimenta spiritualia sociis exhibebat.
9 Unde accidit semel, cum de Deo loqueretur, conversus fuit ad Dominum quidam vanissimus iuvenis de S. Severino, qui fuerat in seculo nobilis et delicatus et valde lascivus; cuius vestimenta ipse fr. Simon, exuta reponens et habitum religionis dicto iuveni tribuens, conservabat. Ipse autem iuvenis moram faciebat cum eo, ut informaretur ab ipso.
10 Adversarius autem noster diabolus, qui omne bonum impedire conatur, tanquam leo rugiens (cfr. 1Pet 5,8) in predictum iuvenem irruit et alitu suo maligno, quo prunas ardere facit, tam ardentes in eo carnis stimulos excitavit, quod ipse iuvenis nullo modo confidebat temptationi resistere. Unde accedens ad fr. Simonem, dixit:
11 "Redde michi pannos quos de seculo attuli, quia temptationis angustias amplius sustinere non valeo". Fr. autem Simon, compatiens illi, dicebat: "Sede, fili, aliquantulum mecum". Et dum fr. Simon divina eloquia auribus dicti iuvenis distillaret, omnem illius temptationis angustiam auferebat; et hec pannorum repetitio et temptationis fugatio pluries facta est.
12 Cum autem quadam nocte temptationis violentia plus solito perurgeret, ivit ille ad fr. Simonem et ait: "Penitus michi pannos restitue, quia nullo modo amplius possum stare!". Ipse autem pius pater, valde illi compatiens, dixit: "Veni, fili, et sede aliquantulum mecum".
13 Qui accedens totus angustiatus et sedens iuxta fr. Simonem, caput suum in pectore fr. Simonis reclinavit. Fr. autem Simon, illi valde compatiens, elevatis oculis in celum (cfr. Luc 6,20; Ioa 17,1), orans devotissime et cum compassione pro iuvene, raptus fuit ad Deum et etiam exauditus.
14 Et dum a raptu fr. Simon rediret, iuvenis ille a temptatione sua fuit totaliter liberatus, ac si nunquam sensisset, et, ardore noxio in ardorem s. Spiritus commutato, totus ardebat in Deum, eo quod adherens ignito carboni, scilicet fr. Simoni, totus extitit in Domino reaccensus.
15 Unde tunc temporis, cum captus esset quidam maleficus cuius debebant ambo oculi erui, audactus dictus iuvenis in fervore spiritus ad rectorem accessit in pleno consilio et cum multis lacrimis et precibus petiit ut hanc sibi gratiam faceret quod unus oculus extraheretur sibi et alius remaneret sibi.
16 Illi autem, videntes iuvenis pietatem et ferventissimam caritatem pepercerunt utrique. Hunc autem iuvenem sanctissimum ego oculata fide conspexi.
17 Predicto insuper fr. Simoni, dum quadam die staret in silva et sentiret maximam suavitatem de Domino, aves que gaulle vocantur pre rumore maximo et stridore impedimentum maximum impendebant. Qui in nomine D. Ihesu precepit eisdem avibus quod illuc ulterius non venirent.
18 Mirabile dictu! cum locus ille Brunfortii, Firmane custodie, stetisset ultra quinquaginta annos, nunquam tales aves vise vel audite sunt in toto loci circuitu et undique a remotis; et ego fr. Hugolinus de Monte S. Marie, steti ibidem tribus annis et vidi certitudinaliter dictum miraculum notum tam secularibus quam fratribus totius dicte custodie. Ad laudem D.n. Ihesu Cristi. Amen.

Caput LVI - Qualiter fr. Iohannes de Alverna fuit raptus in abisso divinitatis.

«  » Index

1 Predictus fr. Iohannes de Alverna, cum consolationes transitorias huius mundi penitus abnegasset, in solo Deo erat sollicitus consolari. Unde quando veniebant sollempnitates precipue D.n. Ihesu Cristi benedicti, novas consolationes et mirandas revelationes divina sibi gratia infundebat.
2 Unde accidit quod, appropinquante Nativitate Salvatoris, cum ipse consolationem de Cristi benedicti humanitate certitudinaliter expectaret,
3 Spiritus sanctus qui novit, prout vult ipse, dona pro loco et tempore dispensare, non attendens ad propositum volentis hominis vel currentis, sed ad sapientiam Domini miserantis (cfr. Rom 9,16),
4 ipsi fr. Iohanni non consolationem quam expectabat de Cristi benedicti humanitate, sed de Cristi caritate tam ferventissimum amorem exibuit, quod videbatur sibi quod anima raperetur de corpore
5 Nam centies plus quam si esset in fornace, cor eius ardebat et anima; propter quem ardorem anxiabatur et anhelabat, et vehementer afflictus alte clamabat; quia pre nimio fervore amoris et excessivo impetu Spiritus sancti a clamore se non poterat continere.
6 Hora vero illa in qua tantum sentiebat ardorem amoris, spes salutis sic eum fortiter roborabat quod non credebat, si tunc mortuus fuisset, per purgatorium pertransire.
7 Et iste amor tantus, licet interpolate, duravit per medium annum, ardor vero plus quam uno anno duravit, ita quod per aliquam horam videbatur sibi spiritum exalare.
8 Post illud vero tempus visitationes et consolationes innumeras habuit, sicut ego ipse pluries oculata fide perspexi et pluries alii frequenter perpenderunt. Nam ex nimietate fervoris et amoris visitationes occultare non poterat; fuit autem raptus pluries, me vidente.
9 In quadam insuper nocte fuit elevatus in Deum tam admirando lumine quod vidit omnia creata in Creatore, tam celestia quam terrestria, et omnia suis gradibus ordinate distincta:
10 quomodo scilicet sunt chori beatorum spirituum infra Deum, et paradisus terrestris, et beata Cristi humanitas; et habitationes inferiorum similiter designavit; et videbat et sentiebat quod omnia representabant Creatorem.
11 Postea elevavit eum Deus super omnem creaturam, ita quod fuit anima eius assumpta et absorpta in abisso divinitatis et claritatis, et sepulta in pelago eternitatis et infinitatis divine,
12 in tantum quod nichil creatum, nichil formatum, nichil ymaginatorium, nichil visibile, nichil comprehensibile et cetera huiusmodi, quod cor eius et lingua cogitare vel loqui potest humana.
13 Et erat absorpta illa anima in illo pelago et abisso divinitatis et dilatata sicut gutta vini in latitudine maris,
14 que, sicut nichil invenit in se nisi mare, sic anima eius nil videbat nisi Deum in omnibus et super omnia et intra omnia et extra omnia; et ita sensit tres personas in uno Deo et unum Deum in tribus personis.
15 Et sensit caritatem illam eternam que fecit Dei Filium incarnari per obedientiam Patris qua incarnatus est, et per istam viam incarnationis et passionis Filii Dei ipsam meditando et baiulando et lacrimando, ad lumina indicibilia pervenit;
16 et dixit nullam aliam viam esse qua possit anima ad Deum introire, nisi per Cristum qui est via, veritas et vita (Ioa 14,6),
17 Fuerunt etiam sibi ostensa in eadem visione quecumque facta fuerunt per Cristum a casu primi hominis usque ad ingressum Cristi in vitam eternam: qui est caput et princeps omnium electorum, qui ab initio mundi fuerunt et sunt et erunt usque ad finem, sicut annuntiatum est per sanctos prophetas. Ad laudem et gloriam D.n. Ihesu Cristi. Amen.

Caput LVII - Qualiter fr. Iohannes de Alverna vidit Cristum gloriosum in hostia.

«  » Index

1 Eidem fr. Iohanni accidit quoddam mirabile et celebri memoria dignum, sicut retulerunt illi qui fuerunt presentes.
2 Cum enim staret fr. Iohannes predictus in loco Molliani, in Firmana custodia et provincia Marchie, prima die post octavam s. Laurentii, scilicet infra octavam Assumptionis b. Marie virginis, surrexit ante matutinalem horam,
3 et cum magna unctione gratie qua erat preventus a Domino, dixit matutinum cum fratribus. Dictis vero matutinis, perrexit in ortum;
4 quia tam immense dulcedinis et suavitatis habundantiam sentiebat, quod pre magnitudinis gratia, quam gustu mentali habebat in illo verbo dominico, scilicet Hoc est corpus meum, quod emittebat clamores et in corde dicebat: Hoc est corpus meum (Mat 26,26).
5 In quo verbo illuminatus a Spiritu sancto, apertis mentalibus oculis, videbat Cristum benedictum cum b. virgine Maria et multitudine angelorum et sanctorum;
6 et intelligebat illud apostolicum dictum, quomodo scilicet omnes unum corpus sumus in Cristo, singuli autem alter alterius membra (Roma 12,5); et illud: ut possitis comprehendere cum omnibus sanctis que sit longitudo, latitudo, sublimitas et profundum (Eph 3,18),
7 scire etiam supereminentem omni scientie caritatem Cristi (Eph 3,19), quod totum est in isto altissimo sacramento, quod conficitur cum dicitur: Hoc est corpus meum (Mat 26,26).
8 Et facta aurora, sic affectus a gratia, intravit ecclesiam in fervore spiritus anxiando, putans a nullo sentiri, cum tamen quidam frater staret in choro, qui hoc audiebat.
9 Et cum sic anxiando pre magnitudine gratie se continere non posset, maximum clamorem emisit.
10 Cum ergo ad altare accessisset ad celebrandum missam, quam cantare debebat, ampliata est sibi gratia et crevit amor ille predictus; et datus est sibi quidam sensus de Deo ineffabilis, qui suis verbis nullo modo poterat explicari.
11 Et timens ne cresceret tantum sensus ille et fervor mirabilis, quod oporteret eum dimittere missam, nesciebat quam partem eligeret, utrum scilicet procederet vel expectaret.
12 Tamen quia quandoque simile senserat, et Dominus tantum temperaverat quod ob hoc non dimiserat missam, utcumque confidebat posse procedere.
13 Nichilominus tamen timebat ne eveniret quod evenit, quia tales infusiones divine non sunt in hominis potestate.
14 Cum ergo processisset usque ad prefationem b. Virginis, crevit tantum illuminatio illa et gratiosa suavitas quod, veniens ad Pridie, vix tantam suavitatem et dulcedinem poterat sustinere.
15 Pervento autem ad: Hoc est corpus meum, ingeminans: Hoc est, Hoc est (Mat 26,26), multum frequenter, ulterius procedere non valebat; nam sentiebat presentiam divinam et multitudinem angelorum et sanctorum,
16 ita quod quasi deficiebat pre magnitudine eorum que sentiebat in anima. Unde guardianus loci, succurrens anxianti, stabat iuxta eum, et frater cum cereo accenso post eum;
17 spectantibus et timentibus ceteris fratribus cum aliis hominibus et mulieribus multis, cum quibus erant alique maiores de provincia: que omnes, timentes et expectantes, more mulierum plangebant.
18 Ipse vero fr. Iohannes, quasi alienatus beatissima et suavissima letitia, stabat non procedens in complenda confectione sanctissima, quia sentiebat D. Ihesum Cristum, qui non intrabat hostiam,
19 vel potius hostia non transsubstantiabatur in ipsum, donec ad Hoc est adiungeret corpus meum. Et non valens ferre tantam maiestatem b. capitis, id est Cristi, ostenso sibi paradiso corporis Cristi mistici, clamavit, dicens: Corpus meum (Mat 26,26)!
20 Et statim evanuit forma panis et apparuit sibi D. Ihesus Cristus, Dei Filius benedictus, incarnatus et glorificatus; et ostendit ei humilitatem que fecit eum incarnari et facit ipsum venire quotidie in manu sacerdotis.
21 Et talis humilitas tenebat fr. Iohannem in tanta dulcedine et admiratione et ineffabili suavitate, quod non poterat complere verba consecrationis.
22 Est enim tam admiranda humilitas et dignatio Salvatoris nostri Dei circa nos, ut ipse fr. Iohannes dixit, quod corde non potest substineri nec verbis explicari; propter hoc non poterat procedere.
23 Et propter hoc etiam dicto: Hoc est corpus meum (Mat 26,26), mox mirabiliter concussus, post se cecidit retro; sed a guardiano, qui stabat iuxta eum, ne rueret in terram, substentatus est; et concurrentibus allis tam fratribus quam aliis hominibus et mulieribus, que in ecclesia morabantur, tanquam mortuus in sacristia deportatur.
24 Erat enim corpus eius frigefactum sicut corpus hominis mortui; et digiti manuum erant contracti, tam fortiter quod vix valebant distendi vel moveri; et sic iacuit quasi exanimis a mane usque ad tertiam magnam: erat enim in estate.
25 Quia vero ego, qui ad hoc fui presens, desiderabam valde scire que circa eum operata fuerat clementia Salvatoris, quasi statim quod fuit ad se reversus accessi ad eum, rogans pro caritate Dei, ut predicta michi dicere dignaretur.
26 Ipse vero, quia de me plurimum confidebat, totum hoc per gratiam Dei michi per ordinem enarravit; et insuper dixit quod conficiendo, et ante, cor suum erat liquefactum ad modum cere valde distemperate;
27 et caro sua videbatur sibi esse sine ossibus, taliter quod nec brachia nec manus poterat quasi levare ad faciendum crucem super hostiam;
28 addens quod, antequam fieret sacerdos, fuit sibi ostensum quod debebat sic deficere in missa; sed quia multas missas legerat et non evenerat quod sibi fuerat ante predictum, putabat se in hoc esse deceptum.
29 Sed fere quinquaginta diebus ante Assumptionem b. Virginis, in qua hoc habuit, iterum fuit sibi ostensum quod hoc debebat sibi contingere circa Assumptionem, sed erat oblitus istius promissionis. Ad laudem et gloriam D.n. Ihesu Cristi Amen.

Caput LVIII - De fr. Iohanne de Penna et angelica locutione eiusdem.

«  » Index

1 Fr. Iohannes de Penna, unus de luminaribus provincie Marchie, cum adhuc in mundo esset puerulus, quidam pulcherrimus puer vocavit eum de nocte, dicens:
2 "O Iohannes, vadas ad S. Stephanum, ubi predicabit unus de fratribus meis; cuius doctrine crede et verbis attende, cum ego miserim eum; tu autem habes facere magnam viam, et postea venies ad me".
3 Qui statim surrexit et sensit mirabilem mutationem in anima; et, vadens ad locum nominatum, invenit ibi maximam multitudinem hominum et mulierum, qui ex diversis terris convenerant ad verbum Domini audiendum. Ille autem qui predicare debebat vocabatur fr. Philippus; qui surgens predicavit, non in doctis humane sapientie verbis, sed in virtute spiritus (cfr. 1Cor 2,4.13) Cristi, annuntians regnum Dei. Erat autem ipse fr. Philippus quasi de primis fratribus qui venerant in Marchia de Anchona, et adhuc pauca loca capta erant in Marchia.
4 Finita vero predicatione, ivit fr. Iohannes predictus ad fr. Philippum et dixit: "Pater, si placet tibi me recipere ad Ordinem, vellem libenter penitentiam facere et D. Ihesu Cristo benedicto servire".
5 Ille vero, cum esset sanctus et illuminatus homo, videns iuvenem mirabilem innocentiam et promptitudinem voluntatis habere, dixit ad eum: "Venias ad me tali die ad civitatem Rachaneti et ego te faciam recipi". Debebat enim ibi tunc celebrari capitulum.
6 Iuvenis vero, ut erat purissimus, cogitavit in corde suo, dicens: "Hec erit illa magna via michi revelata, quam debeo facere et postea ad celum ire". Ivit ergo et, statim receptus ad Ordinem, credidit ad Deum ire.
7 Minister autem dixit in capitulo: "Quicumque vellet ire in provinciam Provincie, ob meritum s. obedientie ego mittam eum". Fr. autem Iohannes, ut hec audivit, desideravit ire, cogitans in corde suo quod forte illa erat via magna quam debebat facere; sed pre verecundia erubescebat alicui dicere.
8 Et confidens in fr. Philippo, qui eum fecerat recipi, perrexit ad eum, dicens: "Rogo te, pater, ut acquiras michi istam gratiam, quod possim ire in provinciam Provincie ad morandum".
9 Fratres autem tunc temporis optabant ad provincias extraneas pergere, ut essent peregrini et advene (cfr. 1Pet 2,11) in hoc seculo, et cives sanctorum et domestici Dei (cfr. Eph 1,19) in celo.
10 Frater autem Philippus, videns puritatem et s. intentionem eius, acquisivit sibi licentiam eundi in provinciam predictam. Frater vero Iohannes credebat quod, illa via eompleta, pergeret ad celum.
11 Stetit autem in dicta provincia viginti quinque annis, vivens in exemplari et maxima sanctitate; et omni die sperabat sibi adimpleri promissum.
12 Cum autem in omni morum honestate et culmine sanctitatis excresceret et esset carus et dilectus in tota illa provincia tam a fratribus quam a secularibus, desiderium tamen suum minime cernere adimpleri potuit.
13 Quadam die orans et flens coram Domino eo quod incolatus eius, ut sibi videbatur, esset nimium prolongatus (cfr. Ps 119,5), ecce apparuit sibi Cristus benedictus; ad cuius conspectum liquefacta est anima eius.
14 Et dixit ei Cristus: "Fili, pete a me quod vis!". Qui respondit. "Domine mi, nescio quid dicam! Quia nolo aliud nisi te; sed hoc solum rogo ut parcas michi et dimittas omnia peccata mea, et des michi gratiam iterum te videre quando michi fuerit maior necessitas".
15 Et Dominus ad eum: "Exaudita est, inquit, oratio tua (cfr. Act 10,31)". Et ab oculis eius elapsus est; et ipse remansit in Domino totaliter confortatus.
16 Tandem fratres de Marchia, audientes famam eius, fecerunt cum Generali ut reverteretur in Marchiam. Qui, cum vidisset obedientiam, cogitavit in corde suo, dicens: "Hec est via longa, qua completa pergam ad Deum".
17 Reversus autem ad provinciam, a nullo consanguineorum fuit recognitus. Ipse vero de die in diem expectabat Dei misericordiam et promissionem sibi factam compleri. Sed adhuc via eius prolongata est: nam stetit bene per triginta annos post reversionem suam in Marchiam, et in isto tempore guardiani officium habuit; et operatus est Dominus per eum multa miracula, et habuit, inter alia multa dona, spiritum prophetie.
18 Nam quodam tempore, dum ipse de loco recederet, unus suus novitius fuit impugnatus a demone ut apostataret ab Ordine; consensit autem temptatori hoc pacto ut, cum fr. Iohannes reverteretur ad locum, statim viam egressionis arriperet.
19 Cum autem fr. Iohannes fuisset reversus, statim vocavit ad se dictum novitium, dicens: "Audi me, fili; prius volo quod confitearis". Et cum iret, dixit fr. Iohannes: "Audi me, fili, prius". Et tunc retulit sibi totam temptationem suam.
20 Et dixit: "Quia expectasti me et noluisti recedere sine benedictione mea, Deus fecit tibi hanc gratiam quod nunquam de isto Ordine exibis, et in isto Ordine cum benedictione Domini morieris".
21 Et tunc dictus novitius confirmatus est in bona voluntate et effectus est sanctus frater. Et omnia predicta retulit michi Hugolino ipse fr. Iohannes.
22 Erat autem fr. Iohannes semper tranquillo animo et quieto, et raro loquebatur. Erat etiam homo magne orationis et devotionis, et singulariter post matutinum nunquam revertebatur ad cellam.
23 Dum autem quadam nocte post matutinum staret in oratione, apparuit sibi angelus Domini et dixit ei: "Fr. Iohannes, completa est via tua, quam fuisti in tam longo tempore prestolatus.
24 Unde annuncio tibi ex parte Dei, ut petas quamcumque gratiam cupis; insuper quod eligas tibi vel unum diem naturalem in purgatorio vel septem (cfr. 2Re 24,12.13) dies afflictionis in hoc mundo".
25 Qui cum elegisset septem dies afflictionis, subito infirmatus est infirmitate multiplici: nam cum febribus, necnon doloribus et podagra et cyrragra, tortionibus yliorum et angustiis viscerum, et multis aliis languoribus torquebatur.
26 Sed quod peius omnibus hiis erat, quidam malignus spiritus ante faciem eius stabat, qui tenebat magnam cartam, scriptam cum omnibus suis culpis et defectibus; et dicebat ei: "Propter ista mala que cogitasti et dixisti et fecisti dampnatus es".
27 Et ipse infirmus oblitus erat omnis boni quod fecerat, nec recordabatur quod esset vel fuisset unquam in Ordine; sed ita se estimabat dampnatum, sicut ille malignus spiritus dicebat.
28 Unde, cum interrogaretur ab aliquo quomodo se haberet, respondebat: "Male, quia sum dampnatus!".
29 Fratres autem, hoc audientes, miserunt pro fr. Matheo antiquo de Monte Rubiano, qui fuit valde sanctus homo; et hic fr. Iohannem intime diligebat. Venit autem ad eum septimo die tribulationis sue et, salutans eum, dixit: "Quomodo est tibi, carissime?".
30 Respondit ille: "Male, quia sum dampnatus!". Dixit autem fr. Matheus fr. Iohanni: "Non recordaris tu quod frequenter michi confessus fuisti et ego te integre absolvi? Non recordaris etiam quod multis annis in Ordine Deo servivisti?
31 Preterea non recordaris quod divina misericordia excedit omnia mundi peccata et quod Cristus, Salvator noster benedictus, solvit pro nobis pretium infinitum? Ideo secure confidas quod tu eris salvatus et non dampnatus".
32 Et tunc, quia completus erat purgationis terminus, recessit temptatio et venit benedictio; et cum letitia magna dixit: "Fr. Mathee, quia fatigatus es et hora est iam quiescendi, rogo te quod vadas pausatum".
33 Et cum fr. Iohannes remansisset solus cum servitore ecce Cristus sibi apparuit cum maxima luce et suavitate odoris, sicut sibi promiserat in opportuno tempore ei iterum apparere.
34 Et ille, iunctis manibus, gratias illi agens, ipsi capiti suo quod semper amaverat semperque optaverat D. suo Ihesu Cristo tanquam membrum electum eternaliter est unitus; et sic letificatus et consolatus, transivit ad Dominum; et requiescit in loco Penne S. Iohannis. Ad laudem D.n.I.C. Amen.

Caput LIX - Quomodo b. Virgo apparuit cuidam fr. infirmo in loco Suffiani.

«  » Index

1 In Marchia de Anchona, in quodam deserto loco qui dicitur Suffianum, fuit antiquitus quidam fr. Minor, cuius nominis non recordor, tam mirande sanctitatis et gratie, ut totus videretur divinus, et sepe rapiebatur ad Deum.
2 Hic cum aliquando staret totus absorptus et elevatus in Deum, eo quod gratiam haberet contemplationis notabilis, veniebant diversi generis aves et super caput eius et spatulas et super manus et brachia familiarissime residebant et ibi cantus mirabiles faciebant.
3 Hic, quando a sua contemplatione rediebat, veniebat cum tanta letitia mentis quod homo vel potius angelus alterius seculi videbatur, quia tunc facies eius ex divino allocutionis consortio mirabiliter resplendebat, ita quod admirationem et stuporem aspicientibus ingerebat.
4 Hic semper solitarius manens, rarissime loquebatur; quando vero interrogabatur de aliquo, respondebat sicut si esset angelus Domini; et erat gratiosus omnibus, et sermo eius semper erat divino sale conditus. Hic vero neque diebus neque noctibus ab oratione divina et contemplatione cessabat, nec a meditationibus luminis sempiterni, scilicet Cristi, invictum animum relaxabat.
5 Unde fratres, propter divinam gratiam que in ipso fulgebat, quasi alterum Moysen carissimo venerabantur affectu. Et in tam laudabili studio cursum virtuose ac celestis vite consummans et ardenter in Deo perseverans, venit ad finem.
6 Et dum infirmatus esset ad mortem, ita quod nichil capere poterat et ipse nullam carnalem medicinam requireret, sed confidens in solo Ihesu Cristo benedicto, pane: scilicet vivifico, qui de celo descendit (cfr. Ioa 6,33) et cuncta solo sermone restaurat, meruit per divinam clementiam a beatissima virgine Maria mirabiliter consolari.
7 Unde cum die quadam, solus iacens, ad mortem se totis viribus prepararet, ecce gloriosa domina, beatissima Mater Cristi, apparuit sibi cum magna multitudine angelorum et sanctarum virginum, ac mirabili claritate accedens ad lectum infirmantis.
8 Quam cum ille cerneret, consolatus et exilaratus mente et corpore, rogabat reginam misericordie, ut apud Filium suum impetraret quod ipsum ipsius Matris meritis de ergastulo tenebrose carnis educeret. Et dum hoc multis lacrimis postularet, respondit b. Virgo, vocans eum ex nomine et dicens: "Noli timere, fili (cfr. Tob 4,23), quoniam exaudita est oratio tua (cfr. Act 10,31). Vidi enim lacrimas tuas; sed veni ad te, ut aliquantulum conforteris antequam recedas".
9 Veniebant autem cum beatissima Virgine tres sancte virgines, tres pixides electuarii in manibus deferentes tam miri odoris et suavitatis quod non posset verbis faciliter explicari.
10 Et accipiens b. Virgo unam de illis pixidibus, statim quod aperuit omnia implevit odore. Accipiensque coclear in suis manibus gloriosis, de celesti electuario primo unum obolum porrexit infirmo.
11 Quem cum ille gustasset, tantam gratiam et dulcedinem sentiebat, quod non videbatur sibi quod anima posset stare in corpore; et dicebat b. Virgini: "Non plus, o suavissima mater et domina benedicta; non plus, o medica benedicta et salvatrix humani generis; non plus, quoniam amplius tantam suavitatem sustinere non valeo!".
12 Illa vero piissima mater et benignissima consolatrix, infirmum exhortans et frequentius de illo electuario porrigens, totam primam pixidem evacuavit.
13 Et evacuata pixide prima vel bussula, accepit b. Virgo secundam. Quod cum infirmus cerneret, ait: "O beatissima Dei Mater, si anima mea quasi tota liquefacta est (cfr. Cant 5,6) ad odorem et suavitatem electuarii primi, quomodo potero sustinere secundum? Rogo te, benedicta super omnes sanctos et angelos, quod michi amplius nolitis exibere!". Cui respondit mater et virgo beata: "Modicum, fili, de isto secundo degusta".
14 Et accipiens dedit aliquantulum de secundo, Amodo tantum habes quod sufficere tibi potest. Confortare, fili, quia cito veniam et ducam te ad Filii mei regnum, ad quod semper anhelasti et quod semper optasti".
15 Et valefaciens ei, ab oculis elapsa est. Ipse autem remansit in tanta dulcedine spiritus propter confectionem illam de apoteca paradisi adductam et manibus beatissime Marie virginis ministratam, quod totus fuit illuminatus interius et oculi mentis eius tanta serenitate divine lucis aperti sunt, quod clare vidit in libro eterne vite (cfr. Phip 4,3; 13,8) omnes qui debebant salvari usque ad diem iudicii; et tanta fuit illius dulcedinis electuarii satietate refectus, - erat enim non terrenum sed celicum medicamen - quod per plures dies sine cibo corporis extitit vigoratus.
16 Et in ultima die vite sue cum fratribus loquens et gaudens, cum magna letitia mentis et corporis iubilo migravit ad Dominum. Ad laudem et gloriam D.n. Ihesu Cristi. Amen.

Caput LX - De visione fr. Leonis revelata s. Francisco.

«  » Index

1 Quodam tempore, dum s. Franciscus graviter esset infirmus, fr. Leo sibi cum multa devotione et diligentia serviebat. Cum autem quadam vice fr. Leo staret prope s. Franciscum et daret se orationi, in extasi factus, ductus est ad maximum quoddam flumen et impetuosum et latum.
2 Ubi cum aspiceret transeuntes, vidit aliquos fratres oneratos ingredi dictum flumen; qui statim ab impetuositate fluminis subvertebantur; et absorbebat eos vorax profunditas.
3 Aliqui ibant usque ad tertiam partem fluminis et peribant, aliqui usque ad medium, aliqui usque ad finem; qui omnes, propter sarcinas et honera que portabant, diversimode, secundum diversas sarcinas, a flumine mergebantur et peribant crudelissime absque omni remedio.
4 Frater autem Leo, videns tantum periculum, compatiebatur illis. Et subito apparuerunt aliqui fratres sine aliquo onere vel sarcina omnis rei, in quibus sola paupertas sanctissima relucebat; intrantes flumen, transibant sine aliqua lesione.
5 Sanctus vero Franciscus, per Spiritum sentiens quod fr. Leo viderat aliquam visionem, postquam rediit ad se fr. Leo, vocavit eum s. Franciscus et ait: "Dic michi que vidisti". At ille recitavit per ordinem cuncta que viderat.
6 Cui S. Franciscus ait: "Vera sunt que vidisti. Nam flumen est mundus iste; fratres qui absorbentur a flumine sunt illi qui professionem evangelicam et paupertatem voluntariam non sequuntur.
7 Illi vero qui sine periculo transibant, sunt fratres spiritum Dei habentes, qui nichil terrenum nichilque carnale aut querunt aut possident; sed habentes alimenta et quibus tegantur, hiis contenti sunt (cfr. 1Tim 6,8);
8 sequentes Cristum in cruce nudatum, et onus crucis eius et iugum obedientie eius levissimum et suave cottidie amplexantur. Ideo faciliter et sine periculo de temporalibus transeunt ad eterna". Ad laudem D.n. Ihesu Cristi. Amen.

Caput LXI - Quomodo b. Franciscus convertit quemdam nobilem.

«  » Index

1 Venerabilis pater et admirandus s. Franciscus, cum semel ad hospitium cuiusdam potentis et nobilis pervenisset, fuit receptus ipse cum socio cum tanta devotione et curialitate largiflua, ut videretur dicto nobili quasi angelos in hospitio recepisse; propter quam curialitatem s. Franciscus concepit magnam devotionem ad ipsum.
2 Nam dictus dominus recepit s. Franciscum in ingressu domus ad amicabilem amplexum et pacis osculum; et post ingressum lavit sibi pedes et abstersit et osculatus fuit eos humiliter, ignemque copiosum munivit mensamque bonis omnibus plenam habundantissime preparavit et, edentibus illis, facie letissima serviens ministravit.
3 Sumptoque cibo, dixit ille dominus s. Francisco et socio suo: "Ecce, pater, me et mea vobis assigno; quandocumque indigetis tunicis et mantellis, ematis et ego solvam vobis. Et videatis quia paratus sum in omnibus vestris necessitatibus subvenire, quia benedictus Deus de omnibus necessariis dedit michi copiam affluentem; et ideo pro amore eius pauperibus et indigentibus libenter impendo".
4 Et propterea s. Franciscus, visis que habundanter paraverat et auditis que habundantius obtulerat, concepit in corde suo tantum amorem de illo, quod, cum ipse recessisset, dicebat socio: "Vere iste esset bonus pro societate nostra, qui est tam gratus Deo, tam amicabilis proximo, tam largus pauperibus et tam alacer et curialis hospitibus!
5 Curialitas enim, frater carissime, est una de proprietatibus Dei, qui solem suum et pluviam suam et omnia super iustos et iniustos curialiter administrat. Est enim curialitas ordinata soror caritatis et extinctrix odii et conservatrix amoris. Et quia recognovi in isto bono viro tantam virtutem divinam, ideo libenter vellem ipsum in socium.
6 Quapropter volo quod aliqua die redeamus ad ipsum, si forte tangat Dominus cor eius, ut velit nobiscum ad serviendum Altissimo sociari. Interrogabimus Dominum Deum, ut inmittat in cor eius hoc desiderium et det sibi gratiam perducendi ad effectum!"
7 Mirabile certe quod, paucis diebus elapsis, desiderium cordis b. Francisci tribuit Dominus et voluntate labiorum eius non fraudavit eum (cfr. Ps 20,3). Nam oratione premissa, post aliquos dies s. Franciscus dixit ad socium eius: "Eamus, carissime, ad dominum curialem, quia confido in Domino quod cum curialitate iste dabit seipsum in socium". Et arrepto itinere, appropinquaverunt domui hominis antedicti
8 Beatus vero Franciscus, antequam ad illum accederet, dixit socio: "Expecta me, frater quia volo primo rogare Deum, ut prosperum faciat iter (cfr. Ps 67,20) nostrum: ut predam nobilem, quam mundo accipere cogitamus, dignetur Cristus per virtutem sue sanctissime passionis nobis parvulis et etiam infirmis sua virtute gratiosa concedere".
9 Dans se vero in oratione in quodam loco ubi a dicto domino curiali poterat s. Franciscus clare videri; et, disponente Cristo, cum dictus dominus hinc inde prospiceret, vidit s. Franciscum orare devotissima assistentia ante Cristum et Cristum benedictum ante ipsum Franciscum graciosissime et cum claritate maxima assistentem; et in hac assistentia luminosa s. Franciscus erat per magnum spatium elevatus corporali et mentali elevatione a terra.
10 Que omnia cum clare dictus dominus perspexisset, statim facta super eum manus Domini (cfr. Ez 1,3) salutaris, corpore quidem egressus palatium, mente vero despiciens mundum, in fervore spiritus cucurrit ad b. Franciscum; et cum pervenisset ad eum, invenit illum stantem in terra et orantem cum maxima devotione. Unde et dictus nobilis statim dedit se similiter orationi; et instanter orabat ut ipsum ad penitentiam faciendam et ad secum morandum recipere dignaretur.
11 Que omnia videns s. Franciscus et audiens quod ea que ipse cupiebat ille petebat; et advertebat quod hec tam admiranda mutatio facta erat a Domini dextra (cfr. Ps 76,11; 117,16), surgens in letitia spiritus, ruit in devota oscula et amplexus illius, gratias et laudes Altissimo referens qui talem militem sue militie aggregaret.
12 Inter hec autem vir ille dicebat: "Quid me, pater sancte, iubes facere? Ecce omnia tuo imperio do pauperibus et tecum post Cristum, exoneratus temporalibus, currere sum paratus!". Et ita factum est, quod meritis et orationibus s. Francisci ille cuncta reliquit; et factus est fr. Minor tam perfecte vite et conversationis honeste quod per meritoriam penitentiam fine laudabili consummavit. Ad laudem D.n. Ihesu Cristi. Amen.

Caput LXII - Qualiter s. Francisco fuit revelatum quod fr. Helias debebat apostatare ab Ordine.

«  » Index

1 Cum starent fr. Franciscus et fr. Helias in quodam locello de familia, fuit revelatum s. Francisco quod dictus fr. Helias erat dampnatus et debebat apostatare ab Ordine et extra Ordinem mori;
2 propter quod s. Franciscus concepit magnam displicentiam erga illum, ita quod nolebat secum loqui nec conversari;
3 et, si contigisset aliquando quod fr. Helias versus eum iter dirigeret, statim ad partem aliam divertebat. Quod cum plurimum factum esset, advertit fr. Helias quod s. Franciscus aliquam displicentiam de ipso conceperat; unde quadam die adiunxit se s. Francisco et, refugientem curiali violentia retinens, rogavit instanter quod placeret sibi declarare causam propter quam eius consortium et colloquium fugiebat.
4 Cui dixit s. Franciscus: "Quia revelatum est michi quod propter tuam culpam debes apostatare ab Ordine et extra Ordinem mori; et insuper revelatum est michi a Domino quod tu es dampnatus!".
5 Respondit fr. Helias: "Pater reverende, rogo te amore Ihesu Cristi quod propter hoc non me abicias; sed, sicut pastor bonus, quere, exemplo Cristi, ovem tuam que periit; et funde pro me tuas sanctas preces ad Dominum ut, si fieri potest, revocet dampnationis sententiam; quia scriptum est quod Deus novit mutare sententiam, si homo noverit emendare delictum. Ego autem tantam fidem habeo in tuis orationibus quod, si iacerem in inferno, confiderem te pro me orare et sentire aliquod levamen. Unde iterum rogo quod me peccatorem Domino recommendes, ut mei non obliviscatur in finem; sed, cum finis vite mee advenerit, ipse, qui venit peccatores salvos facere, me ad suam misericordiam dignetur recipere". Et hec dicebat fr. Helias cum magna devotione et multis lacrimis.
6 Sanctus autem Franciscus, paterna miseratione et viscerosa pietate commotus, obtulit se oraturum pro illo; et cum pro illo preces effunderet, intellexit se esse exauditum a Domino de revocatione sententie, scilicet quod non dampnaretur in fine, sed pro certo apostataret et extra Ordinem vitam finiret.
7 Et ita accidit. Nam, cum Fredericus, rex Sicilie, contra Ecclesiam rebellasset et propter hoc papa ipsum excommunicasset cum omnibus sibi auxilium vel consilium prebentibus, fr. Helias, qui reputabatur unus de sapientioribus mundi, vocatus a dicto rege et vadens ad eum, factus est rebellis Ecclesie et apostata Ordinis; propter quod excommunicatus fuit a papa et habitu sue religionis privatus.
8 Cum autem sic excommunicatus maneret, infirmatus est graviter. Quam infirmitatem cum audisset quidam suus germanus, fr. laicus, qui in predicto Ordine remanserat, bone vite et conversationis honeste et laudabilis, ivit ad visitandum ipsum;
9 et inter alia que sibi dixit ait: "Frater carissime, multum doleo quod es excommunicatus et sine habitu extra tuum Ordinem morieris. Si videres viam per quam de tanto periculo liberarem te, libenter pro te laborem sumerem". Fr. vero Helias ait illi: "Frater mi carissime, ego aliam viam non video nisi quod vadas ad papam; et roga eum quod amore Cristi et b. Francisci, eius signiferi, cuius monitis seculum reliqui, ab excommunicatione me absolvat et habitum religionis restituat". Respondit germanus: "Libenter pro salute tua laborabo, si potero hanc gratiam invenire".
10 Et a regno Sicilie pergens ad papam, petiit humiliter amore Cristi et s. Francisci gratiam antedictam. Et factum est quod, divina gratia disponente et s. Francisci oratione iuvante, dominus papa concessit dicto fratri quod, si fr. Heliam vivum reperire contigeret, ex parte sua ab excommunicatione ipsum absolveret et restitueret habitum.
11 Frater vero predictus, de curia exiens, festinanter iter arripuit versus regnum Sicilie ad fr. Heliam, ut superius dicitur, absolvendum; et divina virtute faciente ac oratione s. Francisci impetrante, predictus frater reperit eum vivum, qui fr. Heliam quasi in extremis laborantem reliquerat. Et absolutione papali recepta ac etiam habitu restituto, migravit ad Dominum. Quod beneficium creditur sibi in fine collatum meritis s. Francisci, de cuius orationibus ipse fr. Helias tantum gavisus fuerat evenisse. Ad laudem D.n. Ihesu Cristi. Amen.

Caput LXIII - Qualiter fr. Petrus et fr. Corradus fuerunt due stelle prefulgide.

«  » Index

1 Venerabilis sacerdos Dei, fr. Petrus de Monticulo, et fr. Corradus de Offida, vite mirabilis coram Deo et hominibus, isti duo, tanquam due stelle prefulgide provincie Marchie, homines celestes angelique terrestres, dum simul morarentur in Anchonitana custodia, forte in loco Forani, qui eis plurimum complacebat propter maximam dilectionem que insimul copulatione s. Spiritus coherebant, ita quod quasi una anima videbantur, tali pacto se invicem ligaverunt ut, quamcumque consolationem misericordia Dei alicui ipsorum concederet, in caritate Dei alter alteri revelaret.
2 Et, hoc pacto firmato, cum quadam die dictus fr. Petrus devotissime meditaretur in passione Cristi, et quomodo Mater eius beatissima et Iohannes, dilectissimus discipulus, cum ipso concrucifixi manebant, et insuper b.p.n. Franciscus coram Crucifixo crucifixus astabat, devota curiositate cupiebat scire quis eorum plus doluit: an Mater que ipsum genuerat; an discipulus dilectus, qui supra pectus eius dormierat; an devotissimus Franciscus, qui cum Crucifixo crucifixus erat?
3 Et dum in hac sancta et devota meditatione cum multis lacrimis permaneret, ecce apparuit ei b. Mater Dei, virgo Maria, et b. Iohannes evangelista, et b.p.n. Franciscus, vestiti preclaris b. glorie indumentis; sed b. Franciscus indutus videbatur preclariori veste quam b. Iohannes.
4 Et cum astitissent fr. Petro vehementer timenti, confortans eum, b. Iohannes dixit: "Ne timeas, carissime frater in Domino, quia ecce ad te consolandum venimus et de tuo dubio declarandum.
5 Scias ergo quod, quamvis Mater et ego super omnes de Cristo passione doluimus, cum post nos b. Franciscus pre omnibus doluit, ideo ipsum in tanta gloria cernis".
6 Respondit fr. Petrus: "Sanctissime apostole Cristi, et quare vestimentum b. Francisci videtur gloriosius vestimento tuo?". Respondit b. Iohannes: "Quia, cum esset in seculo, pro amore Cristi viliora quam ego pertulit vestimenta".
7 Et hiis dictis, quoddam gloriosum vestimentum, quod Iohannes ferebat in manibus, protulit fr. Petro, dicens: "Accipe hoc vestimentum, quia tibi illud attuli exibendum".
8 Et cum vellet ipso vestimento fr. Petrum induere, fr. Petrus stupens et ex admiratione corruens, - non enim dormiendo sed vigilando hec cernebat, - incepit clamare: "Fr. Corrade, fr. Corrade carissime, festina, succurre et vide mirabilia!". Inter hec verba sancta visio elapsa est.
9 Et post hec venit s. Corradus, cui omnia per ordinem enarravit; de quo simul consolati, Deo gratias reddiderunt. Ad laudem et gloriam D.n. Ihesu Cristi. Amen.

Caput LXIV - Qualiter Deus aperuit fr. Iacobo de Massa ostium secretorum suorum.

«  » Index

1 Fr. Iacobus de Massa, cui Deus aperuit ostium secretorum suorum, quo fr. Egidius de Assisio et Marcus de Montino nullum cognoscebant nec opinabantur in mundo maiorem, cum quibus fr. Iuniperus et fr. Lucidus idipsum sentiebant,
2 quem, dirigente me fr. Iohanne socio dicti fr. Egidii, videre laboravi. Hic enim fr. Iohannes, cum de quibusdam causis edificationis eum interrogarem, dixit michi: "Si vis erudiri in spiritualibus, festina cum fr. Iacobo de Massa habere colloquium;
3 quia fr. Egidius desiderabat illuminari ab eo, et eloquiis eius addi vel diminui non potest"; nam mens eius ad archana transivit, et verba ipsius verba Spiritus sancti sunt; nec homo est super terram quem ego tantum videre desiderarem.
4 Iste fr. Iacobus, circa initium ministrationis fr. Iohannis de Parma semel raptus, tribus diebus insensibilis mansit, in tantum quod fratres dubitare ceperunt ne mortuus esset. Huic scientia et intelligentia scripturarum et futurorum cognitio divinitus data est.
6 Hunc rogavi ego dicens: "Si verum est quod audivi de te, non abscondas a me. Audivi enim quod, eo tempore quando tribus diebus quasi mortuus iacuisti, inter alia Deus ea que in religione ventura sunt demonstravit tibi".
6 Nam fr. Mattheus, tunc provincie Marchie minister, post illum raptum vocavit eum ad se et per obedientiam mandavit ut ea que viderat manifestaret sibi.
7 Erat enim fr. Mattheus vir mirabilis mansuetudinis, sanctitatis et simplicitatis; et frequenter in suis colloquiis fratribus dicebat: "Scio fratrem cui Deus omnia que ventura sunt in religione revelavit, et mira et archana que, si dicerentur, non dico capi sed vix credi valerent".
8 Qui fr. Iacobus inter alia manifestavit michi et dixit rem valde stupendam: videlicet quod, post multa que sibi ostensa fuerant de statu militantis Ecclesie,
9 vidit arborem quandam pulcram et sublimem valde, cuius radix erat aurea, stipes cum ramis argentea et folia argentea deaurata. Fructus arboris erant homines et hii omnes fratres Minores. Et erat numerus ramorum principalium distinctus iuxta numerum provinciarum, et quilibet ramus tot fructus habebat quot erant in illa provincia fratres.
10 Et scivit numerum fratrum totius Ordinis et singularum provinciarum, et nomina eorum, et facies et etates et proprietates et officia et gradus et dignitates et peccata et gratias. Et vidit fr. Iohannem de Parma in supremo rami medii huius arboris stantem,
11 et in supremo ramorum qui erant in circuitu rami medii stabant singularum provinciarum ministri.
12 Et post hec vidit a Cristo sedente super tronum maximum et candidum s. Franciscum missum cum duobus angelis; et datus est ei calix spiritu vite plenus, et dictum est ei: "Vade et visita fratres tuos et pota eos calice spiritus vite cfr. Apoc 11,11); quia spiritus Sathane insurget et irruet in eos, et corruent plurimi ex eis, et non adicient ut resurgant".
13 Et venit s. Franciscus ministrare spiritum vite fratribus suis secundum quod mandatum est ei. Et incipiens a fr. Iohanne, dedit ei calicem spiritu vite plenum; qui, recepto calice de manu s. Francisci festinanter et devote totum bibit;
14 et cum bibisset, totus factus est luminosus sicut sol. Et consequenter post eum omnibus tradebat calicem spiritus vite; et pauci erant valde qui eum debita reverentia acciperent et totum biberent.
15 Illi vero pauci, qui devote totum sumebant, omnes solarem claritatem induebant; qui vero totum effundebant, convertebantur in tenebras; et obscuri et deformes erant effecti et teterrimi, et ad videndum horribiles et similes demonibus.
16 Partem autem bibebant quidam, partem vero aliam effundebant; et secundum quod unusquisque sumebat vel effundebat de spiritu vite sibi tradito in calice a S. Francisco, iuxta eandem mensuram vel lucem aut tenebras induebat.
17 Pre omnibus autem qui in arbore erant luce splendebat fr. Iohannes, qui, totus ad vere lucis abissum infinitam contemplandam conversus, intellexit turbinem insurrecture tempestatis contra arborem;
18 et recedens de suprema altitudine illius rami in quo stabat, ramis omnibus omissis, in solidiori loco stipitis arboris se abscondit.
19 Et dum sibi ipsi totus vigil attenderet, fr. Bonaventure, qui ascenderat locum unde ipse descenderat, qui et partem sibi calicis dati biberat, partem effuderat, date sunt ungues ferree acute ut novacularum acies radentium pilos.
20 Qui cum impetu de loco suo se movens, irruere volebat in fr. Iohannem. Quod fr. Iohannes videns, clamavit ad Dominum; et Cristus ad clamorem fr. Iohannis vocavit s. Franciscum,
21 et dedit ei lapidem acutissimum, quem focarium vocant, et precepit ei, dicens: "Vade et ungues fr. Bonaventure, quibus vult fr. Iohannem discerpere, super vivum lapidem ita succide quod eum nequeat ledere".
22 Et venit s. Franciscus, et ferreos ungues fr. Bonaventure succidit; et fr. lohannes, fulgens ut sol, stetit in loco suo.
23 Post hec vehemens turbo surrexit et in arborem irruit; et cadebant fratres de arbore; et qui spiritum vitae totum effuderant, de arbore primo cadebant.
24 Frater vero Iohannes et hii qui spiritum vite totum hauserant virtute divina translati sunt ad regionem vite, luminis et splendoris; tenebrosi vero et cadentes ad loca tenebrarum et miserie transportabantur a tenebrarum ministris.
25 Intelligebat autem qui videbat visionem particulariter que videbat, ita ut nomina et personas et regiones et etates et officia utriusque partis et lucis et tenebrarum clare discerneret et fixe retineret.
26 Tantum autem turbo ille ac seva tempestas sed iuste permissa duravit, donec arbor, radicitus evulsa, in terram corruit, et confracta et comminuta a turbine, tempestas in omnem ventum dispersa evanuit.
27 Turbine autem illo et tempestate cessante, de radice aurea pullulavit plantatio aurea tota, que et flores et folia et aureos fructus produxit. De cuius arboris dilatatione, profunditate, altitudine, odore, pulcritudine et virtute tacere melius est quam loqui.
28 Hoc autem unum quod iste contemplator huius vere visionis dicebat obmittere nolui, quia auribus meis valde notabilis fuit: "Non enim, ait, erit modus reformationis institutionis similis, sed multum omnino dissimilis:
29 quia spiritus Cristi operatio absque ductore ineruditos pueros, simplices, abiectos et contemptibiles personas, et sine exemplo et doctore, ymo contra doctrinam et mores docentium eliget, et s. timore et Cristi purissimo amore replebit.
30 Et cum plures tales in diversis locis multiplicaverit, tunc mittet eis pastorem et ducem totum divinum totum sanctum, innocentem et Cristo conformem". Ad laudem et gloriam D.n. Ihesu Cristi. Amen.

APPENDIX.

Caput LXV - Miraculum quoddam de stigmatibus b. Francisci quod accidit in quodam conventu fratrum Predicatorum.

«  » Index

1 Quantum fuerint digna illa miranda stigmata s.p. Francisci veneratione, apparet ex quodam notabili miraculo in quodam conventu fratrum Predicatorum evidenter ostenso.
2 Erat enim in conventu illo quidam fr. Predicator, qui b. Franciscum ita cordialiter hoderat quod nec in pictura videre nec verbo audire nec corde credere poterat ipsum fuisse sacris Cristi stigmatibus insignitum.
3 Unde, cum dictus frater, conventualis ultra montes, in conventu predicto consisteret, in cuius refectorio depictus erat s. Franciscus cum sacris stigmatibus, infidelitate motus et odio, accessit occulte et cum cultello sacra stigmata de pictura s. patris abrasit, ita quod penitus nil parebant.
4 Sequenti autem die, cum idem frater sederet in mensa, respexit in s. Francisci ymaginem et vidit ibi stigmata, in locis unde abraserat, recentiora quam prima.
5 Et indignatus, cogitavit quod non perfecte primitus abrasisset; et observans horam, quando nullus adesset, quia qui male agit odit lucem (cfr. Ioa 3,20), accessit et secundo abrasit stigmata sancti, ita tamen quod non destruxit cementum picture substratum.
6 Tertia vero die, cum idem frater sederet in mensa, respexit ad ymaginem s. Francisci; et ecce vidit illa sacra stigmata tam pulcra et nova quod nunquam apparuerunt ita recentia.
7 Tunc idem frater, obtenebratus nequitia et perfidia incitatus, peccato secundo addidit tertium; et dixit in corde suo: "Per Deum! ego taliter stigmata ista delebo quod nunquam de cetero apparebunt!".
8 Et, sicut solebat, observans tempus in quo hominum oculi non viderent; et, oblitus quod oculis Dei cuncta nuda sunt et aperta (cfr. Heb 4,13), cum impetu furioso tulit cultellum et effodit de pictura signa stigmatum, colorem effodiens et cementum.
9 Statim vero cum perfecit effodere, incepit sanguis vivus de ipsis effossionibus emanare, et faciem et manus et tunicam dicti fratris sanguis ille, impetuose prosiliens, cruentare. Ille vero territus quasi mortuus cecidit.
10 Sanguis ille fluebat per murum de illis sacris stigmatibus ab illo misero effossis ut rivus. Interim fratres predicti conventus ad illum iacentem quasi exanimen convenerunt et, advertentes de illius malitia, plurimum doluerunt.
11 Videntes insuper quod sanguis ille defluebat continue, obturaverunt illa foramina cum petiis et bombace, nec poterant sanguinis fluxum restringere.
12 Quapropter, timentes ne illud seculares perpenderent et exinde scandalum et vituperium sustinerent, cogitaverunt devote ad b. Franciscum recurrere.
13 Et prior cum omnibus de conventu, se expoliantes ante ymaginem s. Francisci et se disciplinantes et cum lacrimis exorantes, rogaverunt b. Franciscum quod offensam dicti fratris miseratus dimitteret et sanguinis illius fluxum restringere dignaretur.
14 Et statim propter humilitatem illorum fuit oratio exaudita; sanguis amplius non defluxit et stigmata Sancti ab omnibus veneranda in sua pulcritudine remanserunt. Frater vero predictus ex tunc factus est devotissimus s. patris;
15 et, ut testati sunt fratres de loco Alverne, ille frater ad montem Alverne causa devotionis accessit et de bombace illa cruentata secum detulit et fratribus illis dedit.
16 Venit insuper causa devotionis ad S. Mariam de Angelis, et omnia loca s. Francisci devotissime visitavit cum reverentia magna et lacrimis.
17 Nam ubicumque de factis vel rebus s. Francisci poterat invenire, in tam devotis lacrimis erumpebat quod faciebat etiam alios lacrimari.
18 Ipse etiam omnia predicta miracula coram multis fratribus Minoribus in Alverna et Assisii recitavit, sociis tamen suis absentibus, ne forte predicta in obprobrium sui Ordinis reputarent.
19 Factus est etiam dictus frater ob merita s. Francisci ita ad fratres eius benevolus quod, sicut aliquando illos videre non poterat, ita post in caritate Dei firmatus, ipsos fraterni amoris venerabatur affectu. Ad laudem et gloriam D.n. Ihesu Cristi. Amen.

Caput LXVI - De quadam verbo mirabili dicto a fr. Egidio de Perusio.

«  » Index

1 Cum s. fr. Egidius staret Perusii, domina Iacoba de Septemsoliis, nobilis Romana et devotissima fratrum, venerat videre eum. Postea supervenit fr. Guardianus, de Ordine Minorum, valde spiritualis, ut aliquod bonum verbum ab eodem audiret.
2 Predictis ergo aliis fratribus astantibus, fr. Egidius dixit hoc verbum vulgariter: "Propter illud quod homo potest, venit ad illud quod non vult".
3 Fr. vero Guardianus predictus, ut poneret in verbis fr. Egidium, dixit: "Miror, fr. Egidi, quomodo dicis quod homo propter illud quod potest, venit ad id quod non vult, cum homo nichil possit ex se.
4 Et hoc possum multiplici ratione probare. Primo, quia posse presupponit esse; unde talis est operatio rei, quale est esse eius, sicut ignis calefacit quia est calidus; sed homo ex se est nichil.
5 Unde apostolus: Qui putat se aliquid esse, cum nichil sit, ipse se seducit (cfr. Gal 6,3). Quod autem nichil est, nichil potest; ergo homo nichil potest.
6 Secundo probo sic quod homo nichil potest quia, si homo aliquid potest, aut est ratione anime tantum, aut ratione corporis tantum, aut ratione coniuncti.
7 Ratione anime tantum, certum est quod nichil potest; quia anima, exuta corpore, non potest mereri nec demereri. Ratione etiam corporis tantum, nichil potest; quia corpus sine anima est privatum vita et forma, et ideo nichil potest agere, quia omnis actus est a forma.
8 Ratione similiter coniuncti, homo nichil potest; quia, si aliquid posset, hoc esset ratione anime, que est forma eius; sed, sicut iam dictum est, si anima exuta corpore nichil potest, multo vero minus coniuncta corpori, nam quia corpus quod corrumpitur aggravat animam (Sapo 9,15).
9 Et de hoc pono tibi exemplum, fr. Egidi: si asinus non potest ambulare sine honere, multo minus cum honere. Et ideo per hoc exemplum videtur quod anima minus possit operari aggravata corpore quam exuta; sed exuta nichil potest; ergo nec coniuncta".
10 Et multa talia argumenta, plura quam predicta, numero duodecim fecit contra dictum fr. Egidii, ut poneret eum in verbis; de quibus argumentis fuerunt omnes qui aderant admirati.
11 Frater vero Egidius respondit: "Male dixisti, fr. Guardiane; dicas culpam tuam de omnibus!". Fr. Guardianus subridens dixit culpam suam; et propterea fr. Egidius, videns quod non dixerat ex corde, ait: "Nichil valet ista culpa, fr. Guardiane; et quando culpa nichil valet, non remanet ad quid homo recuperet".
2 Et hiis dictis ait iterum: "Scis cantare, fr. Guardiane? Or canta mecum!". Et traxit fr. Egidius de manica sua unam cytharam de sagino, quam solent facere pueri; et incipiens a prima corda per verba ritimata, et procedendo per singulas cythare cordas, annullavit et falsificavit omnes duodecim rationes illius.
13 Et incipiens a prima, dixit: "Ego non loquor de esse hominis ante creationem, fr. Guardiane, quia verum est quod tunc nichil est et tunc nichil facere potest; sed loquor de esse hominis post creationem, cui Deus dedit liberum arbitrium per quod posset mereri bonis consentiendo et demereri dissentiendo.
14 Ideo male dixisti et fecisti michi fallaciam, fr. Guardiane; quia Paulus apostolus non loquitur de nichilo substantie nec de nichilo potentie sed de nichilo meritorum, sicut dicit alibi: Si caritatem non habuero, nichil sum (cfr. 1Cor 13,2).
15 Propterea ego non fui locutus de anima soluta aut de corpore mortuo sed de homine vivo, qui consentiendo gratie potest operari bona, et rebellando gratie operatur mala: quod nichil aliud est quam deficere a bono.
16 Quod autem allegasti, quod corpus quod corrumpitur aggravat animam (Sap 9,15), non dicit ibi Scriptura quod propter hoc auferat liberum arbitrium anime, quin possit operari bonum vel malum; sed vult dicere quod impeditur affectus et intellectus et etiam memoria anime circa corporalia occupata.
17 Unde sequitur ibidem: Et deprimit terrena inhabitatio sensum multa cogitatione (Sap 9,15), quia non permittunt animam libere querere que sursum sunt, ubi Cristus est in dextera Dei sedens (cfr. Col 3,1),
18 eo quod acies potentiarum anime, propter occupationes multimodas et etiam corporis terreni molestias, multipliciter retardantur. Et ideo male dixisti, fr. Guardiane!".
19 Et similiter adnullavit omnes alias rationes, ita quod fr. Guardianus dixit ex corde iterum suam culpam et confessus est quod creatura aliquid poterat. Et ait fr. Egidius: "Modo bene valet culpa!". Et iterum ait: "Vis quod ostendam tibi clarius quod creatura aliquid potest?".
20 Et ascendens super quamdam archam, clamavit voce terribili: "O dampnate, qui iaces in inferno!". Et ipsemet respondit voce lugubri in persona dampnati quodam modo horrendo et tremendo, ita quod omnes exterruit: "Heu! Ve! Heu! Heu!" clamans et eiulans.
21 Et fr. Egidius: "Dicas, inquit, nobis quare ivisti ad infernum?". Et respondit: "Quia mala que potui facere non vitavi et bona que potui operari dimisi".
22 Et interrogans illum, dicebat: "Quid velles facere, si permitteretur tibi tempus penitentie, o dampnate captivelle?". Et respondit in persona eius: "Totum mundum paulatim, paulatim, paulatim post me proiecerem, ut eternam penam evaderem, quia illud haberet finem; sed mea dampnatio permanet in eternum".
23 Et vertens se ad fr. Guardianum dicebat: "Audis, fr. Guardiane, quod creatura aliquid potest?". Post hec dixit fr. Guardiano: "Dicas michi utrum aque gutta, cadens in mare, imponat nomen suum mari an mare gutte?". Et respondit quod tam substantia quam nomen gutte absorbetur et induit nomen maris.
24 Et hoc dicto, fr. Egidius coram omnibus illic astantibus fuit raptus. Intellexit enim quod natura humana, que respectu Dei est quasi gutta, absorpta fuit in mari magno, ymo infinito divinitatis in incarnatione D.n. Ihesu Cristi, qui est benedictus in secula. Amen (cfr. Rom 1,25).

Caput LXVII - Qualiter, dicente fr. Egidio: Virgo ante partum, Virgo in partu, Virgo post partum, orta sunt tria lilia.

«  » Index

1 Tempore quo vivebat fr. Egidius, fuit quidam magnus magister de Ordine Predicatorum, qui per multos annos passus est dubitationem maximam de virginitate Matris Cristi benedicti; nam videbatur sibi impossibile quod mater esset et virgo.
2 Verumtamen, tanquam vere fidelis, de tali sua dubitatione dolebat et cupiebat ab aliquo illuminato homine de tali dubio liberari. Et ideo, cum audisset quod fr. Egidius erat homo multum illuminatus a Deo, ita quod frequenter in mentis rapiebatur excessu, determinavit in corde suo ad ipsum accedere, confidens a dicto dubio per talem hominem divinum firmiter liberari.
3 Cum ergo veniret ad eum, fr. Egidius, adventum et propositum et pugnam illius presentiens in spiritu, antequam ille sibi quidquam diceret, obviavit ei et, tenens baculum in manu, percutiens terram, dixit: "O fr. Predicator, Virgo ante partum!".
4 Et statim, ubi percussit cum baculo, ortum est pulcherrimum lilium. Et secundo percutiens terram, dixit: "O fr. Predicator, Virgo in partu!". Et ortum est aliud.
5 Et tertio percutiendo similiter, dixit: "O fr. Predicator, Virgo post partum!". Et confestim ortum est ibi tertium lilium. Et, hoc facto, aufugit.
6 Ille autem fr. Predicator illico liberatus est ab omni temptatione predicta, viso tam stupendo et novo miraculo; et cum didicisset illum fuisse fr. Egidium, tantam devotionem concepit ad ipsum quod tam eum quam Ordinem mirabiliter extollebat. Ad laudem et gloriam D.n. Ihesu Cristi, qui est benedictus in secula. Amen (cfr. Rom 1,25).

Caput LXVIII - De quodam mirabili consilio quod dedit fr. Egidius fr. Iacobo de Massa.

«   Index

1 Fr. Iacobus de Massa, sanctus homo et laicus valde devotus, qui fuit cum s. Clara et multis de sociis s. Francisci, cum haberet gratiam raptus, volens consilium a fr. Egidio, interrogavit quod consuleret sibi qualiter in dicta gratia se haberet.
2 Qui respondit: "Nec addas, nec minuas; et fuge multitudinem quantum potes". Dixit fr. Iacobus: "Quid est hoc dicere? Expone michi, reverende pater".
3 Qui respondit: "Quando mens est apta introduci ad illa gratiosissima lumina bonitatis divine, nec debet addere per presumptionem nec minuere per negligentiam, et diligere solitudinem quantum potest, si vult quod gratia custodiatur et crescat". Ad laudem et gloriam D.n. Ihesu Cristi, qui est benedictus in secula. Amen (cfr. Rom 1,25).


Trascrizione, impaginazione e link: Maurizio Mastrorilli, 2002 -

Per informazioni, suggerimenti e collaborazioni: bsc@rilievo.poliba.it