1 "Fui quandoque in paradiso Dei (cfr. Apoc 2,7), ubi erat homo nudus, immo in homine et cum homine nudo deambulans totam illam speciosissimam paradisum (cfr. Gen 2,25; 3,8), nihil timens, nihil dubitans et nihil adversi suspicans.
2 Putabam cum eo esse in sempiternum, quoniam iustus, bonus, sapiens ab Altissimo est creatus et positus in amenissimo et pulcherrimo loco.
3 Eram gaudens nimis et ludens coram eo omni tempore (cfr. Prov 8,30), quia, nihil proprietatis habens, totus de Deo erat.
4 Sed heu subiit inopinatum malum, ab initio creature penitus inauditum, cum infelix ille, qui in decore suo olim perdidit sapientiam, serpentem (cfr. Ez 28,17; Gen 3,1) ingressus, qui in celo stare non potuit, fraude aggressus est eum, ut, sicut ipse, prevaricator efficeretur divini mandati.
5 Credidit miser male suadenti, acquievit, consensit, et, oblitus Dei creatoris sui (cfr. Deut 32,18), primum imitatus est transgressorem.
6 Erat primo nudus, dicente Scriptura de ipso, sed non erubescebat (cfr. Gen 2,25), quia innocentia erat plena in eo.
7 Peccante vero cognovit se nudum esse et, pre erubescentia currens ad folia ficuum, sibi perizomata (cfr. Gen 3,7) fecit.
8 Videns ergo socium meum transgressorem effectum et opertum foliis, quoniam aliud non habebat, elongata sum ab eo, et stans a longe lacrimabili vultu ipsum cepi respicere.
9 Exspectabam eum qui salvam mefaceret a pusillanimitate spiritus et tempestate (cfr. Ps 54,9) tanta.
10 Et factus est repente de celo sonus (cfr. Act 2,2) totam concutiens paradisum et cum eo lux splendidissima de celo emissa est.
11 Et respiciens vidi Dominum maiestatils deambulantem in paradiso ad auram post meridiem (cfr. Gen 3,8), gloria inenarrabili et indicibili refulgentem.
12 Comitabantur eum multitudines angelorum voce magna clamantium et dicentium:
13 "Sanctus, Sanctus, Sanctus Dominus Deus Sabaoth, plena est omnis terra gloria (Is 6,3) tua. Milia milium ministrabant ei et decies centena milia assistebant ei (Dan 7,10).
14 Cepi, ego fateor, pavens et tremens nimis, tota stupore et horrore deficere, et corpore tepens, corde vero palpitans, de profundis clamavi (Ps 129,1), dicens:
15 "Domine miserere, Domine miserere. Non intres in iudicium cum servo tuo, quia non iustificabitur in conspectu tuo omnis vivens (Ps 142,2)".
16 Et dixit mihi: "Vade abscondere te modicum ad momentum, donec pertranseat indignatio (Is 26,20) mea".
17 Statimque vocavit socium meum dicens: "Adam, ubi es?" At ipse: "Vocem tuam, Domine, audivi et timui, eo quod nudus essem et abscondi me (Gen 3,9-10)".
18 Vere nudus, quia de Ierusalem in Iericho descendens incidit in latrones, qui ante omnia exspoliaverunt eum (cfr. Luc 10,30) nature bono, amissa similitudine Creatoris.
19 Ipse autem Rex altissimus, sed non minus benignissimus, expectavit penitentiam eius, data sibi occasione revertendi ad eum.
20 Verum miser declinavit cor suum, in verba prorumpens malitie ad excusandas excusationes in peccatis (cfr. Ps 140,4).
21 Sic et culpam auxit et accumulavit penam, thesaurizans sibi iram in die ire et indignationis iusti iudicii Dei (cfr. Rom 2,5).
22 Non pepercit sibi nec semini suo post se, terribili maledicto mortis omnes adiciens.
23 Iudicantibus vero omnibus qui assistebant, eiecit eum Dominus de paradiso voluptatis (cfr. Gen 3,23) iusto sed non minus misericordi iudicio.
24 Et ut reverteretur in terram, de qua sumptus erat (cfr. Gen 3,19), dixit ei, temperans multum, maledictionis sententiam;
25 fecit ei tunicas pelliceas (cfr. Gen 3,21), mortalitatem eius in eis designans, vestibus innocentie exspoliatis.
26 Videns ergo socium meum indutum pellibus mortuorum, ex toto recessi ab eo, quia ad multiplicandos labores, ut dives fieret, proiectus erat.
27 Ivi proinde vaga et profuga super terram (cfr. Gen 4,12), plorans et eiulans nimis.
28 Ab eo tempore non inveni ubi requiesceret pes (cfr. Gen 8,9) meus, Abraham, Isaac et Iacob et ceteris iustis accipientibus in promissione divitias et terram fluentem lac et mel (cfr. Ex 3,17).
29 In omnibus istis requiem quesivi et non inveni (cfr. Sir 24,11; Ier 45,3), Cherubim cum flammeo gladio atque versatili (cfr. Gen 3,24) stante ante ianuam paradisi, quousque veniret Altissimus de sinu Patris (cfr. Ioa 1,18) in mundum, qui me dignantissime requisivit".