1 Caritatem ferventem, qua Sponsi amicus Franciscus ardebat, quis enarrare sufficiat (cfr. Sir 18,2)?
2 Totus namque quasi quidem carbo ignitus divini amoris flamma videbatur absorptus.
3 Subito enim ad auditum amoris Domini excitabatur, afficiebatur, inflammabatur, quasi plectro vocis extrinsecae chorda cordis interior tangeretur.
4 Talem pro eleemosynis censum offerre nobilem prodigalitatem dicebat, et eos qui minus ipsum quam denarios reputarent, esse stultissimos,
5 pro eo quod solius divini amoris impretiabile pretium ad regnum caelorum sufficiat comparandum, et eius qui nos multum amavit, multum sit amor amandus.
6 Ut autem ex omnibus excitaretur ad amorem divinum, exsultabat in cunctis operibus manuum (cfr. Ps 91,5) Domini et per iucunditatis spectacula in vivificam consurgebat rationem et causam.
7 Contuebatur in pulchris Pulcherrimum et per impressa rebus vestigia prosequebatur (cfr. Iob 23,11) ubique Dilectum, de omnibus sibi scalam faciens, per quam conscenderet ad apprehendendum eum qui est desiderabilis totus (cfr. Cant 5,16; Gen 28,12).
8 Inauditae namque devotionis affectu fontalem illam bonitatem in creaturis singulis tamquam in rivulis degustabat,
9 et quasi caelestem concentum perciperet in consonantia virtutum et actuum eis datorum a Deo, ipsas ad laudem Domini (cfr. Ps 148,1) more prophetae David dulciter hortabatur.
1 Christus Iesus crucifixus intra suae mentis ubera ut myrrhae fasciculus iugiter morabatur (cfr. Cant 1,12), in quem optabat per excessivi amoris incendium totaliter transformari.
2 Praerogativa quoque peculiaris devotionis ad ipsum ab Epiphaniae festo usque ad continuos quadraginta dies, eo scilicet tempore, quo Christus latuit in deserto, ad solitudinis loca declinans cellaque reclusus, quanta poterat arctitudine cibi et potus, ieiuniis, orationibus et laudibus Dei sine intermissione vacabat.
3 Tam fervido quidem in Christum ferebatur affectu, sed et Dilectus illi tam familiarem rependebat amorem, ut videretur ipsi famulo Dei quasi iugem prae oculis ipsius Salvatoris sentire praesentiam, sicut aliquando sociis familiariter revelavit.
4 Flagrabat erga Sacramentum Dominici Corporis fervore omnium medullarum, stupore admirans permaximo illam carissimam dignationem et dignantissimam caritatem.
5 Saepe communicabat et tam devote, ut alios devotos efficeret, dum ad immaculati Agni (cfr. 1Pet 1,19) degustationem suavem, quasi spiritu ebrius, in mentis ut plurimum rapiebatur excessum.
1 Matrem Domini Iesu indicibili complectebatur amore, eo quod Dominum maiestatis fratrem nobis effecerit, et per eam simus misericordiam consecuti (cfr. 1Pet 2,10).
2 In ipsa post Christum praecipue fidens, eam sui ac suorum advocatam constituit et ad honorem ipsius a festo Apostolorum Petri et Pauli usque ad festum Assumptionis devotissime ieiunabat.
3 Angelicis spiritibus ardentibus igne mirifico ad excedendum in Deum et electorum animas inflammandas inseparabilis erat amoris vinculo copulatus et ob devotionem ipsorum ab Assumptione Virginis gloriosae quadraginta diebus ieiunans (cfr. Mat 4,2) orationi iugiter insistebat.
4 Beato autem Michaeli archangelo, eo quod animarum repraesentandarum haberet officium, speciali erat amore devotior propter fervidum quem habebat zelum ad salutem omnium salvandorum.
5 Ex recordatione sanctorum omnium tamquam lapidum ignitorum (cfr. Ez 28,14) in deificum recalescebat incendium, Apostolos omnes, et praecipue Petrum et Paulum, propter fervidam caritatem, quam habuerunt ad Christum, summa devotione complexans;
6 ob quorum reverentiam et amorem quadragesimae specialis ieiunium Domino dedicabat.
7 Non habebat aliud Christi pauper nisi duo minuta (cfr. Mar 12,42), corpus scilicet et animam, quae posset liberali caritate largiri.
8 Sed haec per amorem Christi sic offerebat continue, ut quasi omni tempore per rigorem ieiunii corpus et per ardorem desiderii spiritum immolaret, exterius in atrio sacrificans holocaustum et in templo interius concremans thymiama (cfr. Ex 30,27.28).
1 Sic autem eum caritatis excessiva devotio sursum in divina ferebat, ut eiusdem affectuosa benignitas ad naturae consortes et gratiae dilataret.
2 Quem enim creaturis ceteris germanum pietas cordis effecerat, mirum non est, si Creatoris insignitis imagine et sanguine redemptis (cfr. Apoc 5,9) Auctoris germaniorem Christi caritas (cfr. 2Cor 5,14) faciebat.
3 Non se Christi reputabat amicum, nisi animas foveret, quas ille redemit.
4 Saluti animarum nihil praeferendum esse dicebat, eo maxime probans, quod Unigenitus Dei (cfr. Ioa 3,18) pro animabus dignatus fuerit in cruce pendere.
5 Hinc sibi in oratione luctamen, in praedicatione discursus et in exemplis dandis excessus.
6 Unde quoties austeritas nimia reprehenderetur in ipso, respondebat, se datum aliis in exemplum.
7 Licet enim innocens eius caro, quae iam se sponte subdebat spiritui, nullo propter offensas egeret flagello, tamen exempli causa renovabat illi poenas et onera, custodiens propter alios vias duras (cfr. Ps 16,4).
8 Dicebat enim: "Si linguis hominum loquar et Angelorum, caritatem autem in me ipso non habeam et proximis virtutum exempla non monstrem, parum prosum aliis, mihi nihil (cfr. 1Cor 13,1.3)".
1 Ferventi quoque caritatis incendio gloriosum sanctorum Martyrum aemulabatur triumphum, in quibus nec amoris flamma exstingui, nec fortitudo potuit infirmari.
2 Desiderabat propterea et ipse, illa perfecta caritate succensus, quae foras mittit timorem (cfr. 1Ioa 4,18), per martyrii flammam hostiam Domino se offerre viventem (cfr. Rom 12,1), ut et vicem Christo pro nobis morienti rependeret et ad divinum amorem ceteros provocaret.
3 Sexto namque conversionis suae anno, desiderio martyrii flagrans, ad praedicandam fidem christianam et poenitentiam Saracenis et aliis infidelibus ad partes Syriae transfretare disposuit.
4 Cumque navem quamdam, ut illuc tenderet, conscendisset, ventis contrariis (cfr. Mat 14,24; Mar 6,48) flantibus compulsus est in Sclavoniae partibus applicare.
5 Cum igitur moram aliquamdiu contraxisset ibidem, nec invenire posset navem tunc temporis transfretantem: fraudatum se a suo desiderio sentiens, nautas quosdam Anconam tendentes, ut amore Dei eum secum ducerent, exoravit.
6 Verum illis propter expensarum defectum pertinaciter recusantibus, vir Dei plurimum de Domini bonitate confisus, navem cum socio latenter conscendit.
7 Affuit quidam a Deo, ut creditur, pro paupere suo missus, qui secum ferens necessaria victus, quemdam timentem Deum (cfr. Iob 1,1) de navi ad se vocatum sic allocutus est:
8 "Haec omnia pro pauperibus fratribus in navi latitantibus conserva fideliter ac necessitatis tempore (cfr.Sir 8,12) amicabiliter subministra!".
9 Sicque factum est, ut nautis propter vim ventorum per dies plurimos nusquam applicare valentibus, omnia ipsorum consumerentur cibaria, et sola pauperi Francisco collata desuper eleemosyna superesset.
10 Quae cum esset permodica, tantum divina virtute suscepit augmentum, ut diebus pluribus in mari propter tempestatem continuam contrahentibus moram usque ad portum Anconae omnium necessitatibus plenarie subveniret.
11 Videntes itaque nautae, per servum Dei multa se mortis evasisse discrimina, tamquam qui maris horrenda pericula senserant et miranda opera Domini viderant in profundo (cfr. Ps 106,24), gratias egerunt omnipotenti Deo (cfr. Sir 50,19), qui semper in suis amicis et servis mirabilem et amabilem se ostendit.
1 Cum autem, relicto mari, terram perambulare coepisset, iactato in eam salutis semine, reportabat manipulos fructuosos.
2 Verum quia martyrii fructus adeo cor eius allexerat, ut pretiosam pro Christo mortem super omnia virtutum merita peroptaret, versus Marrochium iter arripuit, ut Miramamolino et genti eius Christi Evangelium praedicaret, si quo modo ad concupitam palmam valeret attingere.
3 Tanto namque desiderio ferebatur, ut quamvis esset imbecillis corpore, peregrinationis suae praecurreret comitem (cfr. 2Cor 8,19) et ad exsequendum propositum festinus, tamquam spiritu ebrius, advolaret.
4 Sed cum iam usque in Hispaniam perrexisset, divina dispositione, quae ipsum reservabat ad alia, gravissima ei supervenit infirmitas, qua praepeditus, quod cupiebat adimplere nequivit.
5 Sentiens igitur vir Dei, quod necessaria erat adhuc proli quam genuerat ipsius vita in carne, quamvis mortem sibi lucrum esse putaret, rediit ad pascendum oves (cfr. Ioa 21,17) suae sollicitudini commendatas.
1 Verum caritatis ardore spiritum ipsius ad martyrium perurgente, tertia adhuc vice pro fide Trinitatis effusione sui sanguinis dilatanda versus infideles proficisci tentavit.
2 Tertiodecimo namque suae conversionis anno ad partes Syriae pergens, multis se periculis constanter exposuit, ut Soldani Babyloniae posset adire praesentiam.
3 Inter Christianos enim ac Saracenos tunc guerra tam implacabilis erat, exercituum castris hinc inde in campo cominus ex adverso locatis, ut via mutui transitus sine mortis discrimine non pateret.
4 Exierat siquidem a Soldano edictum crudele, ut quicumque caput alicuius Christiani afferret, Byzantium aureum pro mercede reciperet.
5 At intrepidus Christi miles Franciscus, sperans in proximo suum adipisci posse propositum, definivit iter arripere, mortis pavore non territus, sed desiderio provocatus.
6 Oratione namque praemissa, confortatus a Domino (cfr. 1Re 30,6), confidenter illud propheticum decantabat: Nam et si ambulem in medio umbrae mortis, non timebo mala, quoniam tu mecum es (Ps 22,4).
1 Assumpto igitur socio fratre, Illuminato nomine, viro utique luminis et virtutis, cum iter coepisset, obvias habuit oviculas duas;
2 quibus visis exhilaratus, vir sanctus dixit ad socium: "Confide, frater, in Domino (cfr. Sir 11.22), nam in nobis evangelicum illud impletur: Ecce ego mitto vos sicut oves in medio luporum (Mat 10,16)".
3 Cum autem processissent ulterius, occurrerunt eis satellites Saraceni, qui, tamquam lupi celerius accurrentes ad oves, servos Dei feraliter comprehensos, crudeliter et contemptibiliter pertractarunt, afficientes conviciis, affligentes verberibus et vinculis alligantes.
4 Tandem afflictos multipliciter et attritos ad Soldanum, divina disponente providentia, iuxta viri Dei desiderium perduxerunt.
5 Cum igitur princeps ille perquireret, a quibus et ad quid et qualiter missi essent et quomodo advenissent, intrepido corde respondit Christi servus Franciscus, non ab homine, sed a Deo altissimo se fuisse transmissum, ut ei et populo suo viam salutis ostenderet et annuntiaret Evangelium veritatis.
6 Tanta vero mentis constantia, tanta virtute animi tantoque fervore spiritus praedicto Soldano praedicavit Deum trinum et unum et Salvatorem omnium Iesum Christum, ut evangelicum illud in ipso claresceret veraciter esse completum: Ego dabo vobis os et sapientiam, cui non poterunt resistere et contradicere omnes adversarii vestri (Luc 21,15).
7 Nam et Soldanus admirandum in viro Dei fervorem spiritus conspiciens et virtutem, libenter ipsum audiebat (cfr. Mar 6,10) et ad moram contrahendam cum eo instantius invitabat,
8 Christi vero servus superno illustratus oraculo: "Si vis", inquit, "converti tu cum populo tuo ad Christum, ob ipsius amorem vobiscum libentissime commorabor.
9 Quodsi haesitas propter fidem Christi legem Mahumeti dimittere, iube ignem accendi permaximum, et ego cum sacerdotibus tuis ignem ingrediar, ut vel sic cognoscas, quae fides certior et sanctior non immerito tenenda sit".
10 Ad quem Soldanus: "Non credo, quod aliquis de sacerdotibus meis se vellet igni propter fidem suam defensandam exponere, vel genus aliquod subire tormenti".
11 Viderat enim, statim quemdam de presbyteris suis, virum authenticum et longaevum, hoc audito verbo, de suis conspectibus aufugisse.
12 Ad quem vir sanctus: "Si mihi velis promittere pro te et populo tuo, quod ad Christi cultum, si ignem illaesus exiero, veniatis, ignem solus intrabo;
13 et si combustus fuero, imputetur peccatis meis, si autem divina me protexerit virtus, Christum, Dei virtutem et sapientiam, verum Deum et Dominum Salvatorem (cfr. 1Cor 1,24; Ioa 17,3; 4,42) omnium agnoscatis".
14 Soldanus autem optionem hanc accipere se non audere respondit, quia seditionem populi formidabat.
15 Obtulit tamen ei multa munera pretiosa, quae vir Dei, non mundanarum rerum, sed salutis animarum avidus, sprevit omnia quasi lutum.
16 Soldanus, videns virum sanctum tam perfectum rerum mundialium contemptorem, admiratione permotus, maiorem erga ipsum devotionem concepit.
17 Et quamvis ad fidem christianam transire nollet, vel forsitan non auderet, rogavit tamen devote famulum Christi, ut praedicta susciperet pro salute ipsius Christianis pauperibus vel ecclesiis eroganda.
18 Ipse vero, quia pondus fugiebat pecuniae et in animo Soldani verae pietatis non videbat radicem, nullatenus acquievit.
1 Videns etiam, se non proficere in conversione gentis illius nec assequi posse propositum (cfr. 2Tim 3,10), ad partes fidelium divina revelatione praemonitus remeavit.
2 Sic itaque Dei ordinante clementia, et sancti viri promerente virtute, misericorditer et mirabiliter factum est, quod Christi amicus mortem pro ipso viribus totis exquireret, et tamen nullatenus inveniret, ut et merito non careret optati martyrii et insigniendus servaretur in posterum privilegio singulari.
3 Sic utique factum est, ut ignis ille divinus adhuc perfectius ěpsius aestuaret in corde, ut post patentius evaporaret in carne.
4 O vere beatum virum, cuius caro, etsi tyrannico ferro non caeditur, occisi tamen Agni (cfr. Apoc 5,12) similitudine non privatur!
5 O, inquam, vere ac plene beatum, cuius animam "etsi gladius persecutoris non abstulit, palmam tamen martyrii non amisit!".